Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum natura humana fuerit assumpta mediante gratia
TERTIO quaeritur, vtrum natura, humana fuerit assumpta mediante gratia. Et videtur quod sic, quia sicut medium supponit primum, ita vltimum supponit medium, sed tres sunt modi, quixi bus deus est in rebus, quorum primus est per communem illapsum, per quem modum est in omnibus generaliter scilicet per essentiam, praesentiam, & potentiam. Secundus est per gratiam, per quem modum solum est in creatura rationali specialiter. Tertius est modus per assumptionem, per quem modum est in creatura, assumpta singulariter. Secundus autem istorum modorum supponit primum, quia in nullo est deus per gratiam, in quo non sit prius per essentiam, praesentiam, & potentiam, ergo tertius, qui est per assumptionem, supponit secundum, qui est per gratiam inhabitantem
Item in illud quod excedit facultatem naturae, natura non potest peruenire, nisi mediante gratia, sed assumi ad vnitatem personae diuinae maxime excedit facultatem naturae creatae, ergo ad hoc non potest pertingere natura, nisi per gratiam eleuetur.
IN CONTRARIVM arguitur, quia in his quae miraculose fiunt non requiritur aliqua dispositio media, sed assumptio naturae creatae a persona diuina est maxime miraculosa: ergo non requiritur aliqua dispositio media, nec gratia nec aliqua alia.
RESPONSIO. Praemittenda est primo duplex distinctio, vna de gratia, alia de medio, quibus positis patebit de facili solutio quaestionis. Quantum ad primum sciendum est quod gratia dicitur dupliciter. Vno modo pro gratuita dei voluntate, quia deus aliquid gratis facit non ex necessitate, nec ex meritis. Alio modo pro habitu perficiente animam. Similiter medium vnionis duplex est, quoddam est vniens solum, & non vnitum: & illud vocatur medium efficiens, sicut reconcilians discordantes dicitur esse medius, vel mediator inter eos, aliud est medium vniens, & vnitum, & istud vocatur medium formale, sicut color vnitur corpori mediante superficie. His suppositis dicendum est quod si gratia accipiatur primo modo (scilicet pro gratuita dei voluntate) sic assumptio est facta mediante gratia, quia gratuita dei voluntate non ex meritis praecedentibus factum est, quod natura humana vniretur verbo, & sic loquitur Augustinus 14. de trinitate, dicens quod in rebus per tempus exortis summa gratia est quod deus in vnitatem personae homini nullis meritis praecedentibus copulatur, sed ista gratia est medium vniens tantum, id est, vnionem faciens. Si autem gratia accipiatur pro habitu perficiente animam, sic assumptio non est facta mediante gratia, ita quod gratia fuit medium formale, quia dese patet, quod non fuit medium effectiuum, sed solum virtus diuina. Et quod ita sit, probatur sic, Si gratia in assumptioni naturae humanae fuisset medium, aut fuisset medium necessitatis aut congruitatis: non medium necessitatis, quia sicut patuit prius, creatura irrationalis potuit assumi, quae tamen non est capax gratiae, ergo gratia non est medium necessarium ad assumptionem, nec medium congruitatis. Primo quia natura assumpta personatur in verbo sicut personata fuisset in pro¬ prio supposito, vna enim personatio suppleret vicem alterius sed natura humana si sibi fuisset derelicta personata fuisset in proprio supposito non mediante gratia, ergo sine ea personatur in verbo. Secundo, quia illud quod sequitur vnionem non est medium in vnione, sed gratia habitualis secuta fuit in Christo ordine naturae, licet non temporis, vnionem naturarum in persona verbi, ergo gratia habitualis non fuit medium vnionis Maior patet. Minor declaratur, quia sicut se habet esse ad operari sic gratia vnionis ad gratiam habitualem cuius ratio est, quia vnio facta est, vt natura humana habeat suum esse in supposito diuino, gratia autem datur propter bene operari, sed esse praecedit operari, ergo gratia vnionis vel vnio ipsa praecedit gratiam habitualem & hoc innuitur Ioam.I. capitulo vbi dicitu vidimus gloriam eius quasi vnigeniti a patre plenum gratiae & veritatis, per quod datur intelligi quod ex hoc ipso quod ille homo est vnigenitus a patre quod habet per vnionem habet plenitudinem gratiae & veritatis, ita quod gratia est quidam effectus consequens ad huiusmodi vnionem.
AD PRIMVM argumentum dicendum, quod inter illos tres modos quibus Deus est in rebus, secundus modus qui est per gratiam supponit primum modum, sicut gratia supponit naturam, sed secundus qui est per gratiam habitualem, & tertius qui per gratiam vnionis non habent inter se necessariam colligantiam, quia huiusmodi gratiae non dependent ad seinuicem, diuisiones enim gratiarum sunt, & vna potest haberi sine altera, vnde illi tres modi non sunt per se ordinati secundum rationem primi medij & vltimi.
Ad secundum dicendum est quod natura non attingit illud quod excedit facultatem naturae nisi per gratiam eleuetur. sed non oportet quod illa gratia sit habitus vel medium formale, sed sufficit quod sit gratuita Dei voluntas supposito quod non sit repugnantia ex parte naturae & sic per gratiam hoc est per gratuitam Dei voluntatem assumpta est humana natura a verbo in vnitatem personae.
On this page