Praeambulum
Praeambulum
QVAERITVR etiam de carne verbi &c. Superius determinauit magister quid de humana na tura assumpsit Dei filius. Hic vero determinat conditionem assumpti. Et diuiditur in duas Q Primo enim determinat veritatem. Secundo circa veritatem determinatam mouet quasdam quaestiones. Secunda ibi, cum autem illa caro. Prima diuiditur in duas. Prime ostendit conditionem assumptae, vel carnis assumptae, scilicet quod fuit ab omni contagione peccati immunis opere sancti spiritus. Secundo ostendit conditionem matris de qua assumptum est ibi, Mariam quoque totam. Haec secunda diuiditur in tres. Primo ostendit conditionem virginis matris ante conceptionem carnis assumptae. Secundo ostendit conditionem ipsius in ipsa conceptione. Tertio conditionem eius ponit post conceptionem. Secunda ibi, potentiam vero generandi. Tertia ibi, Quod autem sacra virgo. Secunda pars in qua mouet dubitationem ibi, cum autem, illacaro diuiditur in duas secundum duas dubitationes quas mouet, & soluit. Quarum prima est circa propaginem carnis Christi ex remotis parentibus (scilicet Adam & Abraham) Secunda est circa conceptionem eius ir proxima matre ibi, illi autem sententiae. Prima istarum diuiditur in duas. Primo mouet dubitationem & soluit. Secundo ex solutione quandam conclusionem elicit ibi, Quocirca primitias nostrae massae. Haec est sententia &c.
IN SPECIALI sic procedit & primo proponit dua quaestiones. Quarum prima est vtrum caro Christi prius fuerit obligata peccato quam concepta, & a carne virginis separata. Secunda est vtrum caro a verbo fuit assumpta obligata peccato vel non. Et respondet ad primam quod caro illa ante conceptionem fuit peccato obligata sicut & reliqua caro virginis. Similiter ad secundam respondet negatiue scilicet quod caro illa ad hoc quod vniretur verbo immunis fuit ab omni peccato sancto spiritu operante, remansit tamen in ea possibilitas peccandi non necessitate, sed voluntate. Postea dicit quod sanctus spiritus praeueniens virginem ipsam ab omni peccato purgauit ipsum peccati fomitem, vel penitus euacuando, vel sic debilitando vt nihil ex tunc posset existere qu eam inclinaret ad malum. Deinde dicit quod habuit materpotentiam generandi absque virili semine sine vitio virginitatis, & nati, non tamen fuit caro Christi alterius naturae quam aliorum hominum, sed fuit in eodem excellens gratia singularis, ad quae probanda inducit primo autoritate Damasc. Secundo autem dicit quod mater Christi post carnis Christi conceptionem ab omni peccato fuit immunis & sancta, & omni gratia repleta. Quod probat auctoritate Aug. Postea quaerit vtrum Christus fuit decimatus in lumbis Abrahae sicut Leui cum vterque fuerit in eo. Et dicit quod non, quia Leui fuit in Abraham secundum rationem seminalem, & ab eodem descendit secundum legem communem,s. per carnis libidinem, Christus vero fuit tantum in ipso Abraham secundum causam materialem, & non secundum legem communem, & inde descendit, & ideo omnes in Adam peccauerunt, non tamen Christus. Postea dicit quod talis caro fuit in Christo, qualis fuit in statu innocentiae insticuta, & ideo dicitur assumpsisse praemitias nostras, vnde caro eius fuit similis nostrae carni, non in culpa, sed in humanis poenis: vnde licet sit eadem caro aliquorum hominum secundum naturam, tamen ista fuit per gratiam concepta, & sanctificata, & nata, quod alij homines non habent, & propter hoc caro Christi non fuit obligata peccato. Vitimo mouet aliam dubitationem, quia enim dixerat carnem Christi non prius conceptam quam assumptam, tamen obiicit per quaedam verba August. dans intelligentiam verborum eius. Addit etiam in fine adducens dictum Damas. ad confirmationem praedictorum, &c.
On this page