Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum beata virgo indiguit sanctificatione

QUAESTIO PRIMA. Vtrum beata virgo indiguit sanctificatione. Thom. 3. 4. 27. ar. 2.

CIRCA distinctionem tertiam quaeruntur duc in generali. Primum est de sanctificatione beatae virginis. Secundum est, de effectu sanctificationis. Circa primum quaeruntur duo. Primum est, an beata virgo fanctificatione indiguerit. Secundum est de tempore quo fanctificata fuerit. Ad primum sic proceditur, & videtur quod beata virgo sanctificatione non indiguerit, quia non indiguit sanctificatione, nisi propter peccatum actuale, vel originale, non propter peccatum actuale, quia secundum omnes sanctos & doctores, ipsa nunquam peccatum actuale commisit. Nec propter peccatum originale, vt videtur, quia dolor partus est poena peccati originalis in mulicribus (secundum illud quod dominus dicit Gene. 3. primae mulieri, in dolore paries filios.) Sed beata virgo non peperit cum dolore, ergo non contraxit peccatum originale, & sic ad ipsum tollendum non indiguit sanctificatione.

Item incineratio seu reuersio corporis humani in puluerem est poena peccati originalis (secundum illud Gene. 3. puluis es, & in puluerem reuerteris.) Sed corpus beatae virginis non fuit reductum in puluerem, ergo non habuit peccatum originale. Minor probatur, quia ecclesia tenet quod ipsa fuit assumpta in anima & corpore

IN CONTRARIVM est, quod dicitur in Ecclesiasticis dogmatibus, firmissime tene, & nullatenus dubites omnem hominem, qui per concubitum viri & mulieris concipitur cum originali peccato nasci, sed beata virgo fuit concepta per concubitum viri & mulieris, ergo peccatum originale contraxit.

RESPONSIO, sciendum est quod aliquis potest indigere sanctificatione per gratiam dupliciter. Vno modo vt habeatur gratia ad eleuandum & perficiendum aliquam naturam solum, & non ad tollendum aliquam culpam. Alio modo vt habeatur gratia ad tollendum aliquam culpam & eleuandum naturam. Primo modo indiguerunt sanctificatione angeli boni, qui nunquam peccauerunt, & homo in statu innocentiae, vt dictum fuit in secundo libro. Hoc etiam modo indiguisset sanctificatione beata virgo, dato quod non fuisset concepta in originali peccato, quia gloria non habetur nisi mediante gratia, secundum illud Roma. 6. gratia Dei vita aeterna: & ideo ad habendum gloriam seu vitam aeternam necessarium est naturam perfici per gratiam, dato quod prius non fuisset infecta per aliquam culpam. Secundo modo non indigent sanctificari, nisi illi qui commiserunt aliquam culpam vel contraxerunt, & secundum hoc ad sciendum an beata virgo tali sanctificatione indiguerit inquirendum est an peccatum originale contraxit, & hic est duplex modus dicendi¬

Primus est, quod beata virgo non fuit concepta in originali peccato, sed simul tempore fuit animata, & gratia ipsi data. Et huius dicti ostenditur primo possibilitas, quod scilicet ita fieri potuerit. Secundo congruitas quod ita fieri decuerit. Et tertio probatur quod ita factum fuerit. Possibilitas ostenditur homodo, quia quamuis peccatum originale fit formaliter tantum in anima, in carne tamen est quaedam qualitas vel infectio morbida, ratione cuius ex coniunctione animae ad carnem habentem talem morbidam qualitatem contrahitur peccatum originale quum igitur ista qualitas morbida sit aliud ab ipsa carne potui virtute diuina conseruari talis massa carnis, ne inficeretur, & si esset infecta potuit mundari ante infusionem animae, vt si quantum ex parte generantis fuerit caro immunda & morbida, in se, tamen virtute diuina mundante facta est immaculata & munda vt sic ex vnione animae ad ipsam non contraheretur in animam peccatum originale, & sic patet possibilitas.

Congruitas vero patet sic, filius tenetur honorare matrem quantum decet & potest, sed non satis honorasset eam, si in enon praeuenisset omnem culpam, ergo &c. Et confirmatur pe Anselmum de conceptu virginali, qui dicit quod decuit vt illius scilicet Christi, conceptio ex purissima matre fieret, quae ea pi ritate niteret, qua sub Deo maior nequit intelligi, sed certum est esse aliquas creaturas (vtpote angelos bonos) in quibus nunquam fuit aliquod peccatum, ergo multo magis in beata virgine Item sicut Christus fuit perfectissimus mediator, ita virgo ipsa fuit conuenientissima mediatrix, sed hoc non fuisset si ipsa aliquam culpam incurrisset, quia conuenientius potest aliquis per illum placari, qui nunquam eum offendit, quam qui post offensam reconciliationem obtinuit, quare &c. Multae etiam aliae congruitates possunt adduci, sed istae sufficiunt.

Quod autem ita sit factum probatur sic. Primo per auctoritatem Augu. lib. de natura & gratia: vbi dicit quod quum de peccatis agitur, nullam vult de beata virgine habere quaestionem, in quo videtur innuere o ipsa nulli peccato subiacuerit. Secundo per Anselmum: qui de hoc facit specialem librum. Et hoc asserit. Tertio per Richardum de S. Victore in quodam sermonde conceptione, qui in istud consentit. Et arguitur per rationem, quia ecclesia de nullo facit festum nisi de sancto, sed multae Ecclesiae faciunt festum de conceptione beatae Mariae virginis: ergo ipsa fuit concepta sancta. Nec obstat quod a quibusdam dicitur, quod nunc non indiguisset redimi per Christum, si nullum incurrisset peccatum, quia quod aliqui dicunt, quod impedire ne aliquis obligetur, non est redimere. Hoc verum est diillo qui nunquam fuit obligatus, naec in se, nec in sua radice, sed de illo qui fuit obligatus in sua radice, impedire ne obligetur in se est vere redimere, vt si aliquis impetraret quod proles nascitura ex parentibus seruis non incurreret seruitutem, talis vere diceretur redemisse prolem a seruitute. Quum ergo beata virgo esset seruituti peccati originalis obnoxia in sua radice (scilicet in parentibus) si fuit impeditum virtute diuina, ne in se seruitutem hanc incurreret, vt esset conuenientior mater Saluatoris, vere potest dici quod indiguit beneficio redemptionis, & tanto magis & familiarius fuit redempta, quanto redemptio fuit in ipsa celerius inchoata.

Alius modus dicendi est, quod beata virgo potuit quidem ab originali peccato praeseruari virtute diuina, sed non decuit, vi praeseruata fuerit. Quod potuit prae seruari patet, quia, vt visum fuit lib. 2. peccatum originale est solum reatus, aut carentia originalis iustitiae cum debito habendi eam, quoad omnes qui secundum legem naturae descendunt ab Adam, sed constat quod Deus gratis posset nunc quemcunque concipiendum excipere al illa obligatione reatus, seu debiti, vt nullo modo imputaretur ei ad culpam. Quemadmodum enim a principio fecisset Deus si voluisset quod Adam peccante, illi qui nati fuissent ab eo, nullum peccatum contraxissent, sicut peccata proximorum parentum no transeunt in filios, ita a generalitate illa qua nati ab Adam contraxerunt originale, potuisset & adhuc posset de potentia absoluta excipere quem vellet. Et per hunc modum fieri potuit ae beata virgo peccatum originale non contraheret.

Modus autem quem alij ponunt non est conueniens. Dicunt enim quod originale contrahitur ex vnione ad carnem propter infectionem, seu qualitatem morbidam in carne existentem, & quia illa potuit diuina virtute purgari priusquam anima ei vniretur. Ideo dicunt quod potuit fieri in beata virgine, vt anima eius per vnionem ad carnem non contraheret originale. Istud autem non est verum, quia sicut ostensum est libro secundo, dist. 31. per primum peccatum nihil plus factum est circa naturam humanam, nisi quod sublata fuit originalis iustitia, & natura sibi derelicta, propter quod in naturcarnis nihil est reale post peccatum nisi quod sequitur principia naturae secundum se. Tale autem non est sufficiens raticontrahendi originale. Et quia hoc fuit in secundo libro plendeductum, ideo ad praesens nihil plus de hoc

Quamuis autem beata virgo potuerit a peccato praeseruari, non decuit tamen quod praeseruaretur. Cuius ratio est, quisingularis conceptio debuit dotari singulari priuilegio, sed filius Dei secundum humanitatem habuit singularem conceptionem, eo quod est conceptus non de viro, sed de spiritu sancto, ergo debuit habere singulare priuilegium, non autem habuisset, nisi soleius conceptio fuisset absque originali peccato, ergo non decuit quod conceptio cuiuscunque alterius, etiam matris dotaretur hoc priuilegio. Et confirmatur, qa sicut dicitur Ioam. 3. quod natum est ex carne, caro est, & quod est ex spiritu, spiritus est, & similia simili. Quod conceptum est ex carne, caro est, & quod conceptum est ex spiritu, spiritus est. Quum igitur solus Chrislus fuerit conceptus de spiritu, beata autem virgo & omnes caeteri fuerunt concepti de carne, hoc est, secundum communem viam carnis, decuit vt sola conceptio Christi nihil haberet contrarium spiritui: beata autem virgo & omnes alij sicut non fuerum priuilegiati, vt conciperentur de spiritu sancto, sic habuerunt culpam originalem, quae repugnat spiritui.

Et per hoc patet responsio ad rationes aliorum, quia filius Dei debuit honorare matrem non quantum potuit, sed quantum decuit. Non decuit autem quod conceptio secundum carnem aequaretur conceptui secundum spiritum, & quod dicit Anselmus quod decuit, vt illius hominis, &c. Pro nobis est, decuit enim vt puritas matris esset sub puritate Chrissi Dei, qui non contraxit originale, nec commisit actuale, quod fit per hoc quod mate actuale non commisit: sed originale contraxit, quia si non contraxisset, iam puritas eius puritati Christi aequata fuisset. Nec valet instantia de angelis bonis, quia in eis non potest esse peccatum per originem contractum, eo quod vnus ab alio non originatur, sed omnes immediate creantur a Deo. Hoc etiam congrui matri secundum quod est mediatrix sub Christo, & non de pari vt sit immunis a peccato sub ipso, & non de pari. Et sic patet o non decuit quod beata virgo praeseruaretur ab originali peccato

Quod etiam de facto non fuerit praeseruata patet primi auctoritate sacrae scripturae Apost. ad Romanos 5. qui loquens qualiter per primum hominem intrauit peccatum in mundum dicit quod in ipso omnes peccauerunt. Qui autem dicit omne, nihil excipit. Et si dicatur, ergo Christus non fuit exceptus: non sequitur, quia Apostolus loquitur de his qui secundum naturam descendunt ab Adam: ipsemet etiam Apostolus Christum excipit in eodem capitulo dicens quod sicut per peccatum vnius hominis peccatores constituti sunt multi, ita per iustitiam vnius iusti constituentur multi.

Item patet per Augustinum de fide ad Petrum, vbi dicit sic, firmissime tene, omnem hominem natum ex viro & muliere conceptum esse in originali. Et idem dicit de nuptiis & concupiscentia quod nullus potest concipi ex viro & muliere sine peccato originali: & super illud Ioann. I. Ecce agnus dei, &c. Dici quod ille solus innocens fuit, nec obstat quod dictum est de natura & gratia prius allegatum, quia loquitur de peccato actuali quod beata virgo nunquam commisit, vt patet ex serie textus Non autem de originali quod contraxit.

Item Anselm. 2. libro. Cur deus homo, dicit quod virgo ipsa in iniquitatibus concepta fuit: si autem postea aliud sensit, non legi nisi inquantum sonat auctoritas quaedam prius allegata, quae tamen bene intellecta facit pro nobis, vt visum fuit Si autem Richardus de sancto Victore hoc sensit, in hoc non est ei acquiescendum, cum non bene consonet cum dictis sacra scripturae & sanctorum. Quod autem fit festum de conceptione eius, aut non bene fit, aut non bene nominatur. Potest enim fieri festum de eius sanctificatione, sed quia non est omnine certum quando fuit sanctificata, vt postea dicetur. Est autem certum quando fuit concepta, ideo ponendo certum pro incerto vocatur festum conceptionis, quod deberet vocari festun sanctificationis. Puto tamen quod si beata virgo peccatum originale non contraxisset, potuisset tamen vere dici redempta? deo pro eo quod in radice sua ex natura suae conceptionis obligata erat ad incurrendum peccatum, nisi fuisset a deo praeseruata. Patet ergo primum principale, scilicet, quod beata virgi sanctificatione indiguit.

AD PRIMVM argumentum dicendum quod beata virgo indiguit sanctificatione propter peccatum originale quod contraxit. Et quum dicitur quod quia dolor partus est poena peccati, verum est, vbi conceptio & partus sunt secundum legem naturae ex viro & muliere, sed conceptio Christi non fuit ex viro, sed ex spiritu sancto, & ideo non subiecit illi legi, quamuis mater subiecta fuerit peccato originali.

Ad secundum dicendum est, quod incineratio seu reuersicorporis humani in puluerem est poena peccati originalis, secundum legem communem, per quam natura derelicta fuit fibi, & ideo sicut de terra est formatum corpus, sic in terram reuertitur, sed beata virgo priuilegiata fuit in hoc articulo, & rationabiliter, vt sicut corpus Christi sumptum de corpore virginis fuit immune a tali corruptione, secundum illud Psalmist. Non dabis sanctum tuum videre corruptionem, sic corpus vrginis, de quo fuit sumptum corpus Christi, fuit immune al dem corruptione.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1