Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum Maria fuerit sanctificata ante nati- uitatem ex vtero
CIRCA tempus sanctificatio beatae virginis quaeritur. Vtrum sanctificata fuerit ante natiuitatem ex vtero. Et videtur quod non, quia secundum Apostolum 2. Cor. 15. non prius quod spirituale al sed quod animale, sed natiuitas ex vtero est natiuitas animalis, illa autem quae est per gratiam sanctificantem es spiritualis, ergo natiuitas ex vtero semper praecedit natiuitatem quae est per gratiam sanctificantem.
Item Hier. dicit non mihi credas si tibi aliquid dixero quod ex veteri vel nouo testamento haberi non possit, sed de sanctificatione beatae virginis ante natiuitatem nihil habetur in veteri vel nouo testamento, ergo illa non est ponenda.
IN CONTRARIVM est quod dicit Bern. in epist. ad Lugd. neque vere nascens festis laudibus honoraretur si non sancta nasceretur, sed festum fit de natiuitate beatae virginis ergo ipsa fuit sancta nata.
RESPONSIO. Quo tempore beata virgo fuerit sanctificata, est vnum certum, & duo dubia. Certum est quod sanctificata fuit ante natiuitatem ex vtero, quia licet de hoc non loquatur expresse scriptura aliqua canonica, tamen sicut arguit Aug de assumptione eius in corpore & anima de qua similiter scriptura non loquitur, ita & nos rationabiliter possumus arguere quod sanctificata fuit ante natiuitatem ex vtero & hoc sic, rationabile est enim quod illud priuilegium gratiae quod legitur quibusdam fuisse concessum non fuerit beatae virgini negatum quae genuit vnigenitum a patre plenum gratiae & veritatis, sed sanctificatio ante natiuitatem ex vtero legitur fuisse concessa quibusdam sanctis, s. Hieremiae sicut dictum est ei Hier. I. antequam exires de vulua sanctificaui te. & Ioh. baptistae de quo dicit angelus Luc. I. spiritu sancto replebitur adhuc ex vtero matris suae ergo rationabiliter tenetur quod beata virgo fuerit sanctificata antequam ex vtero nasceretur, & hoc tenent omnes communiter.
Duo autem dubia sunt de tempore sanctificationis in speciali, Primum est an sanctificata fuerit in primo instanti suae conceptionis. Secundum est an sanctificata fuerit stati post primum instans sua conceptionis. Quantum ad primum dicunt quidam quod licet beata virge fuerit concepta in peccato originali, tamen in eodem instanti quo fuit concepta etiam fuit sanctificata. Quia vt dicunt gratia & culpi possunt esse in eodem instanti in quodam transitu & maxime secundum esse incompletum, & secundum aliud & aliud signum. Distinguunt enim auctores huius positionis instans infusionis animae in trisigna. In quorum primo fuit ibi culpa quam incurrit ex vnione ac corpus, in secundo fuit gratia quasi in quodam transitu simul ci culpa, in tertio fuit ibi gratia secundum esse habituale, & expuls: est culpa. Quod autem simul esse possint & sint quandoque gratia & culpa probant sic, expellens & expulsum sunt simul, gratia auten expellit culpam, ergo simul in eodem instanti sunt gratia & culpa Et sic dicunt fuisse in beata virgine in instanti infusionis animae
Haec autem opinio deficit & in principali positione, & in mode probandi. In principali quidem positione quia nihil est impossibilius quam ponere contradictoria simul, nam cum Deus possit omne pos sibile, non tamen potest facere contradictoria. Sed qui ponit qui in eodem instanti sint in anima culpa & gratia ponit contradicto. ria esse simul, ergo nihil est hac positione impossibilius. Mino patet, quia habitus & priuatio circa subiectum aptum natum habent vim contradictionis. Quod enim est affirmatio & negatio respectu omnium, hoc est habitus & priuatio circa determina tum subiectum, sed gratia & culpa se habent circa animam sicul habitus & priuatio vel saltem concomiratiue pro statu naturae lapsae, ergo ponere gratiam & culpam originalem, seu actualem moralem esse in eodem instanti in anima est ponere in eodem instanti contradictoria, ergo positio haec in se est impossibilis
Modus etiam quo declaratur multa inconuenientia includit, qu enim dicitur primo quod instans diuiditur in tria signa. Primum, medium & vltimum, friuolum est, quia aut ista diuisio est in diuersa secundum rem, aut secundum rationem tantum, si in diuersa secundum rem sequitur quod indiuisibile secundum rem est diuisibile in plu ra secundum rem, quod iterum implificat manifestam contradictionem. Omnes enim nomine instantis intelligunt indiuisibile secundum rem. Si autem illa signa sint plura secundum rationem solum, non autem secundum rem: tuc sequitur quod opposita scilicet gratia & culpa sint in anima simul secundum rem, quod etiam implicat contradictionem. Item quando aliqua sunt vnum & idem secundum rem quicquid est in vno realiter est in omnibus, & quod non est in vno non est in aliquo, si ergo ista signa sint vnum secundum rem quicquid est in vno signo est in omnibus & quod non est in vno non est in al quo, sed secundum istos gratia secundum esse habituale & permanens est in anima in vltimo signo, & tunc non est ibi culpa, sed est inde expulsa, ergo fuit gratia secundum esse habituale in omnibus signis & culpa in nullo, quod etiam contradicit positioni eorum, quia dicunt quod in primo signo est ibi culpa, & etiam in secundo cum gratia in quodam transitu, sed in tertio est expulsa. Item si ista po¬ sitio posset saluari propter distinctionem instantis in diuersa figna, sequeretur quod non esset possibile dare aliquam contradictionem, quia affirmatiua poneretur pro vno signo, & negatiua pro alio, & sic quaelibet affirmatio & negatio de eodem pro eodem instanti posset verificari propter aliud & aliud signum, quod est inconueniens manifestum. Quod etiam dicitur quod opposita possunm esse simul in quodam transitu, friuolum est, quia quod aliqua non possint esse simul non facit longitudo temporis, sed oppositio, & ideo quae possunt esse simul per vnum instans, possunt esse simul quantum est de se per tempus quantumcunque magnum. Quod etiam dicitur quod expellens & expulsum sunt simul, verum est de expellente effectiue, & non de expellente formaliter, quia priuatio expellentis formaliter est absentia expulsi & econuerso: gratia autem expellit culpam formaliter; & non effectiue, & ideo non possunt esse simul. Patet ergo quod impossibile est quod in eodem instanti in homine sint culpa & gratia, & per consequens beata virgo in primo instanti, in quo concepta fuit sanctificari non potuit, supposito quod fuerit in originali concepta.
-Restat ergo inquirere de secundo dubio, scilicet vtrum immediate post instans primum, in quo concepta fuit, potueri. sanctificari, ita quod per solum vnum instans fuerit in culpa, & deinceps semper in gratia, & hic similiter est duplex modus dicendi. Vnus est, quod beata virgo potuit per solum instans esse sub originali peccato, & toto sequenti tempore esse sub gratia. Quoc probatur sic, quod est possibile fieri virtute naturae est possibilius fieri virtute diuina, sed virtute naturae potest fieri, quod aliquid fit per solum instans in vna actuali dispositione, sicut si fabae motae sursum in vltimo instanti sui motus occurreret lapis molaris, tunc enim in termino sui motus esset per solum instans, nam si esset ibi per tempus quiesceret, & faceret lapidem molarem quiescere, quod est improbabile, ergo fortiori ratione potest fieri virtute diuina, quod anima beatae virginis fuerit per solum instans in vna dispositione (scilicet in originali culpa) & toto tempore sequenti sub gratia.
Item quod non solum hoc potuerit fieri, sed quod factum sit probatur sic, quia beata virgo debuit sanctificari quam citius potuit fieri, debuit enim facere in hoc filius pro matre quicquid est possibile, sed non fuisset sanctificata quam citius potuit sanctificari, si fuit in originali culpa per solam plusquam instans, ergo ipsa non fuit in originali culpa, nisi per instans. Probatio minoris, quia si fuit sub originali culpa plusquam per instans, ergo per tempus, sed quacunque parte temporis sequentis fuerit sanctificata, certe potuit prius sanctificari, quia quum quaelibet pars temporis sit diuisibilis in infinitum ante quamlibet partem temporis est dare aliquam eius partem, & sic sem per, ergo beata virgo non fuit sanctificata quam citius potuit sanctificari, quod quia est inconueniens, relinquitur quod non fuit in originali culpa, nisi per solum instans.
Alius modus est huic contrarius, s. que impossibile est beata virginem fuisse per solum instans in originali peccato, & istud probatur tripliciter. Primo sic, Infusio gratiae in animam fit subito, & in instanti, ergo illud instans vel est idem cum illo in quo est culpa, an aliud. Non est idem, quia in eodem instanti non est simul gratia & culpa, vt patet ex alio articulo. Si aliud, quaero vtrum sit immediatum illi instanti, in quo fuit culpa, an mediatum, non immediatum, quia instans non potest immediate succedere instanti, si mediatum, quum medium duorum instantium sit tempus, sequitur quod culpa fuit in anima per instans, & tempus medium vsque ad instans infusionis gratiae, mansit enim culpa in anima quousque infusa est gratia. Et si dicatur quod quanuis instans temporis continui non possit immediate succedere instanti eiusdem temporis, instantia tamen discreti temporis possunt immediate succedere sibi, talia autem sunt instantia mensurantia esse culpae, & infusionem gratiae. Non valet (vt dicunt) quia nunc temporis discreti quum sit indiuisibile, & possit esse stans ratione qua potest esse stans, potest existere tempori nostro, ratione vero quia indiuisibile coexistit instanti temporis nostri, nec est nunc in tempore nostro, cui non coexistat tale nunc quamdiu habet esse. Ex quo sequitur quod quicquid dicitur de instanti temporis discreti, idem oportet dicere secundum coexistentiam de instanti temporis nostri instanti ergo infusionis gratiae primo coexistit instans temporis nostri, & instanti mensuranti durationem culpae, similiter coexistit instans temporis nostri. Si ergo instanti mensuranti durationem culpae immediate succedat instans mensurans infusionem gratiae, quamuis haec sint instantia temporis discreti, necesse est quod per quandam coexistentiam in tempore nostro sit dare instans immediate succedens alij instanti, quod est impossibile, vt dictum est.
Secundo si culpa potest esse per solum instans in anima, pari ratione & gratia, & loquimur nunc de instanti quod non conuenit pluries sumere, & cui in tempore nostro non potest respondere nisi instans, sed hoc posito clare sequitur instans tem¬ poris continui succedere alij instanti, quod est inconueniens, ergo &c
Tertio, quia omnis variatio subiecti est motus vel mutatio sed variatio animae de culpa ad gratiam est variatio subiecti, ergo est motus vel mutatio, sed non potest esse mutatio, si anima fuit in culpa solum per instans, quia quum mutatio sit in instanti, sequeretur vt prius, quod instans instanti esset immediatum, nec potest esse motus, quia omnis motus est diuisibilis vel secundum latitudinem formae ad quam est, vel secundum aliqua media inte terminos. Primum non potest dari in proposito, quum anima sit indiuisibilis secundum partes quantitatiuas, nec secundum, quia possibile est quod tota gratia infundatur in instanti primo, siquod nihil post illud infundetur, nec tertium, quia culpa & gratia habent se immediate circa subiectum aptum natum: ergo nullmodo potest esse recessus a culpa in gratiam, si culpa fuerit per solum instans. Et respondent isti ad rationes alterius opinionis
Ad primam de faba quae obuiat lapidi molari, dicentes non est simile, quia recessus ab vbi quod vltimo acquisiuit faba per proprium motum est per nouum motum quem habet fabi motu molaris, & ille motus mensuratur tempore. Non auten est inconueniens quod instanti succedat tempus, & ideo non ess inconueniens quod faba sit in illo vbi, solum per instans, & in toto tempore sequente mensurante alium motum sit alibi. Sed infusio gratiae mensuratur instanti vel temporis nostri, vel cui coexistit instans temporis nostri, & quia instans non potest esse instanti immediatum, ideo impossibile est o culpa fuerit in anima per solum instans. Et vniuersaliter (vt dicunt) causa, quare aliquod subiectum potest esse per solum instans in vna dispositione, siue secundum locum, siue secundum formam est, quia recessus ab illa dispositione est per motum, & quia a culpa in gri tiam non est recessus per motum, sicut ab illo vbi quod acquisiuis faba in instanti, ideo non est simile quod pro simili inducebatur.
His tamen non obstantibus prior opinio videtur verior, scilicet qu Deus potuit facere quod beata virgo per solum instan esset in originali culpa, & toto tempore sequenti in gratia. Quopatet, Deus potest facete quod aliquis sit per solum instans in gratia, & toto sequenti tempore sit absque gratia, ergo similiter potest facere quod aliquis per solum instans sit in culpa & toto sequenti tempore fit in gratia. Probatio antecedentis & consequentiae. Antecedens probatur sic, agens quod agit per voluntatem, & non actione successiua potest per vnum solum instant agere, & toto tempore sequenti ab actione cessare, & hoc patet de se, quia ex quo actio non est successiua, potest esse in instanti, & ex quo procedit ab agente libere potest tale agens cum voluerit ab actione cessare, sed Deus influens gratiam agit per voluntatem, & libere, nec oporret quod influentia gratiae sit successiua, ergo Deus potest per solum instans gratiam influere & conseruare, & toto tempore sequenti cessare ab influxu, vt gratia non sit, & sic patet antecedens. Consequentia probatur, quia sicut recessus a culpa in gratiam non est per motum, sed per simplicem gratiae infusionem, sic processus a gratia in non gratiam, modo quo dictum est non est per motum, sed per simplicem gratiae infusionem vel influen tiae desitionem, & ideo nihil obsistit vni, quod non obsistat alteri, Non obstant rationes alterius opinionis, prima non, qua sicut ibidem respondetur instantia temporis discreti possunt sibi inuicem succedere, qualia sunt instantia quae mensurant esse culpae, & infusionem gratiae: & quum arguitur vltra que quicquid dicitur de instantibus temporis discreti, oportet similiter intelligere per quandam coexistentiam de instantibus temporis nostri, dicendum quod non est necessarium, quia si non esset tempus continuum, nihilominus posset esse tempus discretum, & instantia temporis discreti immediate sibi succedentia: supposito autem quod sit tempus continuum coexistens tempori discreto, nunquid oportet cuilibet nunc temporis discreti correspondere nuc aliquod actuale in tempore nostro, vt illi dicunt, certe non videtur, quia nunc temporis discreti non facit quod nunc temporis continui sibi correspondens habeat aliquam actualitatem, quam non habet ex se, & ideo tali nunc coexistit, quale inuenit, in tempore autem secundum se non est aliquod nunc actu, cum totum tempus sit continuum, sed solum in potentia, quae si reduceretur ad actum, non esset aliquod indiuisibile positiuum, sed solum principiatio vlterioris continuationis, vt dictum fuit 2. libro. Et ideo non oportet, si in tempore discreto vnum nunc actuale succedat alteri immediate quod propter hoc in tempore continuo vnum nunc actuale alteri nunc succedat. Et quod non oporteat dare nunc actuale in tempore nostro quo coexistat nunc temporis discreti, probatur deducendo eos ad simile inconueniens, ad quod reducere volunt, s. quod instans instanti sit immediatu, quia dato quod instans mensuras esse culpae possit. coexistere tempori nostro, fit vt culpa, si per tempus nostrum secundum coexistentiam sequitur quod nunquam poterit deleri per gratiam, nisi instans instanti sit immediatum, quia, vt isti dicunt, instans temporis discreti dum est, necessario coexistit cuilibet instanti temporis nostri, & econuerso, quodlibet instans tem¬ poris nostri dum est, coexistit in instanti temporis discreti, ergo qua ratione instans temporis nostri coexistit instanti mensuranti esse culpae, dum primo est, sic aliquod aliud instans necessario coexistit ei dum vltimo est: si ergo instanti mensuranti infusionem gratiae existit in tempore nostro aliquod aliud instans, sequitur quod instans temporis nostri est alij instanti immediatum: sicut instans temporis discreti est immediatum alteri, & ita non poterit culpa per gratiam deleri, quod est inconueniens
Et si dicatur quod non est dare vltimum instans temporis coexistentis durationi culpae, quamuis sit dare primum instans temporis coexistentis durationi gratiae, instas enim semper est posterioris passionis, vt dicitur 2. Phys. Et sic instans non est instanti immediatum, sed tempori. Non valet, quia omne finitum qua ratione habet indiuisibile principium sui, eadem ratione habet aliquod indiuisibile pro termino, sed tempus mensurans vel coexistens durationi culpae & durationi gratiae est finitum, ergo qua r. tione habet instans in quo primo est gratia vel culpa, eadem ratione habet instans, in quo vltimo est culpavel gratia: & idem intelligo de omnibus formis, vel de formis & priuationibus, qua succedunt sibi in eadem materia, vel subiecto. Quod autem dicatur quod instans semper est posterioris passionis, ita quod est dare instans quo forma quae acquiritur primo est, sed non est dare instans in quo forma vel priuatio quae abjicitur vltimo, sit, sine ratione dictum fuit ad vit andum illud incoueniens, ne instans esset instanti immediatum. Hoc autem non oportet dicere, quia existentia formae substantialis in materia est per tempus, vel potius per nunc coexistens tempori: & ideo sicut tempus est tempori immediatum sic forma quae acquiritur immediate succedit formae quae abiic tur, nec est dare in tempore nostro aliquod instans in actu quo primo sit forma, quae acquiritur, sicut non est dare instans in actu quo vltimo si forma quae abjicitur, quia in existentia formae in materia non est dare primum & vltimum, siue prius & posterius, quum sit tota simul quandiu est: & existentia magis sit per solum instans temporis discreti, quod est eius propria duratio, quam sit per tempus continuum, cui solum coexistit accidentaliter, si ergo in existentia formae secundum se non sit dare primum nunc & vltimum, quum sit tota simul, & secundum se indiuisibilis, sequitur quod nec in tempore sibi coexistente, in tempore enim secundum se non est dare aliquod instans in actu, nec ratione formae existentis tempori, quia illa nihil variat in tempore quare nullo modo sequitur quod sit dare aliquod instans in actu quo forma primo fiat in materia, sicut non est dare aliquod instans in actu quo forma quae abiicitur vltima sit in materia: & hoc sufficiat ad praesens, quia de hac materia forsitan alias plus dicetur.
Ad secundam rationem dicendum quod aliqua duo sunt quandoque possibilia diuisim: vnum sicut aliud, quorum tamen neutrum est possibile posito alio, seu coniunctim, sicut aeque possibile est aliquem moueri, sicut quiescere, posito tamen quoe quiescat, non est possibile quod simul moueatur, nec econuerso: similiter dico quod aequaliter potest esse gratia per solum instas, sicut culpa, & econuerso culpa sicut gratia, sed posito quod culpa fuerit per solum instans, quod non conuenit pluries sumere non est possibile quod gratia sequens sit solum per simile instans, sed oportet quod sit per instans, quod possit tempori coexistere, sicut in tempore nostro non potest post nunc actu significatum aliud nunc actu significari, sed solum tempus.
Ad tertiam rationem dicendum quod recessus a culpa in gratiam potest esse per motum si deus vult, propter diuisibilitatem gratiae, quae continet multos gradus, sicut & quaelibet alia forma, quae suscipit magis & minus, & tunc euacuata est omni instantia. Et dato quod sit per mutationem, non sequitur quod instans temporis nostri sit alteri immediatum, quia talis mutatio non est terminus motus, vt sic mensuretur nunc temporis nostri, sed est mutatio quae est actio permanens mensurata per nun temporis discreti, cui non necessario correspondet actuale nunc in tempore nostro, sed aliqua pars temporis: & ideo non sequitur quod vnum nunc temporis nostri sit alteri nunc immediatum. Per ide apparet quod dictum eorum non est vniuersaliter verum, scilicet quod causa quare aliquid potest esse per solum instans in vna dispositione est, quia recessus ad illa dispositione est per motum, hoc enim non oportet, sed sufficit quod sit vel per motum, vel per actionem qua coexistat tempori, sicut motus per tempus mensuratur. Cum ig tur nihil sit subtrahendum potentiae diumae nisi illud quod clare contradictionem implicat, ponere autem quod beata virgo fuerit per solum instans in originali peccato, & deinceps semper in gratia non implicet clare contradictionem, imo habet magnam probabilitatem, tenendum est quod deus facere potuit quod ipsa fuerit in originali peccato per solum instans. Vtrum autem hoc fecerit ipse nouit, quia de his quae mere dependent ab eius voluntate non possumus habere plenam certitudinem, nisi ipse reuelauerit.
Ad rationes principales respondendum est: ad prima quod i beata virgine prius fuit quod est animale, & post quod spuituale, quia prius fuit secundum carnem concepta in originali culpa, deinde per spir. san. sanctifi cata tamen ante natiuitatem ex vtero.
Ad secundam dicendum quod quamuis sanctificatio beatae virginis in vtero non legatur expresse in nouo vel veteri te stamento, haberi tamen potest ex his quae ibi leguntur: si enim Hieremias propheta, & Ioannes Baptista, qui Christum praenuntizuerant, leguntur in vtero sanctificati, fortiori rationi beata virgo quae genuit Christum.
On this page