Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum beata virgo per primam sanctificationem fuerit liberata a fomite
ECVNDO quaeritur de effectu sanctificationis, & primo respectn fomitis, vtrum beata virgo per primam satisfactionem fuerit liberata! fomite. Et videtur quod non, quia sicut poena Aoriginalis peccati est fomes, ita & mors, sed per primam sanctificationem, imo per nullam fuit beata virgo liberata a morte, ergo nec a fomite.
Item Damasc. dicit lib. 3. quod in beata virgine superuenit spiritussanctus ante conceptionem filij Dei purgans eam, sed illa purgatio non potuit esse ab originali culpa, quia ab illa in vtero purgata fuerat, nec ab actuali, quia illam nunquam commisit, & sic relinquitur quod fuerit liberata a fomite, ergo per primam sanctificationem non fuit liberata a fomite, sed solum per secundam.
IN CONTRARIVM quod beatae virgini aliquid conferendum fuit vltra sommunem legem, sed sanctificatio qua fit secundum legem communem, aufert originalem culpam fomite remanente, ergo vltra hoc sanctificatio bearae virginis fomitem ab ea remouit.
RESPONSIO. Questio ista vnum supponit, & aliud quaerit, supponit duplicem sanctilicationem fuisse in beata virgine, quiprimu non dicitur nisi in comparatione ad secundum, & quaeris de effectu primae sanctificationis respectu ablationis fomitis. Quantum ad primum sciendum est quod duplex fuit sanctificatio beatae virginis: prima in vtero, quam conuincit ratio, vt dictum fuit in praeced. quaest. Secunda fuit in conceptione filij Dei, quam exprimit scriptura Luc. I. quando dicit angelu ad eam, spiritussanctus superueniet in te, &c. Quantum ad secundum quod principaliter quaeritur, videnda sunt tria. Primum est quid sit fomes, & an possit ligari, vel totaliter auferri. Secundum est, vtrum possit ligari vel auferri per solam gratian gratum facientem, an vlterius requiratur aliqua gratia gratidata. Tertium est, vtrum per aliquam sanctificationem fuerit in beata virgine fomes ligatus, vel totaliter ablatus. Quantum ad primum sciendum est quod fomes nihil aliud est, quam inclinatio habitualis appetitus sensitiui in aliquod delectabile secundum sensum, praeter imperium rationis, quae quidem inclinatio esset in homine in puris naturalibus constituto, & est talis inclinatio maior vel minor in homine, secundum aliam & aliam dispositionem corporis, & causat in nobis pronitatem ad malum, & diffi cultatem ad bonum, nec talis inclinatio dicit necessario aliqua rem super appetitum sensitiuum, licet actus eis, qui est actualiter inclinari praeter imperium rationis possit esse aliquid additum: talis autem fomes est in nobis, secundum se quidem defectus narurae, actus autem eius semper est paeccatum saltem veniale. Talis etiam inelinatic habitualis potest ligari, nec exeat in actum: multis enim modis potest aliqua potentia impediri, ne totaliter exeatim actum, vel total modo: & secundum hoc in beata virgine potuit remanere appetitus sensitiuus, & habitualis incliuatio in delectabile secundum sensum praeter imperiu rationis, & tamen impediri ne vnquam tali modo exiret in actum: quod impedimentum potuit esse, ve aliquis habitus formaliter ipsam perficiens, vel diuina prouidenua ei assistens, quae impediebat ne aliquid occurreret quod talem motum excitaret. Qualiter autem fomes possit totaliter auferri non video, quia naturalis inclinatio rei accepta secundum potentiam, vel aptitudinem non potest auferri re manente, quam uis actu alis inclinatio saepae, impediatur, sicut ab accidente, non potest tolli, quin sit aptum natum esse in subiecto, licet in virtute qiuina in sacramento altaris fiat quod non sit actu in subiecto, simuiter amb humanitatae non potest tolli, quin possit per se esse, lus in Christo non per se subsistat, nec a graui potest tolli tum natum sit deorsum moueri, licet motus eius quandoq iatur. Et causa est, ua talis aptitudo non est aliud a naturgitur fomes sat habitualis inclinatio appetitus sensitinabeat ad apperitu senfitiuum, sicut naturalis inclinatio secundum potentia, vel secundum aptitudinem, non videtur iferi ab appetitu sensitiuo natura eius remanente. abitualis inclinatio appetitus sensitiui in enium absolute accepta non potest aufem ab appetitu sensitiuo, vt bene probat ratio illa, tamen illa quae est praeter imperium rationis potest auferri, quia in nobis est ex cor ruptione naturae pr peccatu: & hoc importatur nomine sensualitatis, vel formitis. Non valet, quia vna & eadem habitualis inclinatio appetitus secsitiui est quae natus est ferri in obiectum siue secundum imperium rationis, siue contra, vel praeter. Tota enim illa differentia est in actibus, vel in modo actuum. Sed potentialis inclinatio est indifferens, nec sunt duae inclinationes, quarum vna sit a natura, & alia a peccato. sed vna & eadem, qua est a natura per se, a peccato vero sicut causa remouente prohibens, quia per peccatum amota est originalis iustiria quae prohibebat ne appetitus sensitiuus ferretur in obiectum suum praete imperium rationis, & sic impediebat talem actum, sed non tollebat potentiam, nec inclinationem habitualem.
Quid est ergo quod dicunt doctores, quod fomes potest totaliter auferri remanente appetitu sensitiuo, & ablatus fuit ab Adam & auferetur a resurgentibus? Dicendum quod dictum eorum potest saluari secundum mentem eorum sic, fomes enim non nominat appeti tum sensitiuum praecise, sed prout est pronus ad malum: haec aum pnitas potest impediri dupliciter, ne exeat in actum. Vno modo, per causam extrinseeam, puta per prouidentiam diuinam, & tunc di citur ligari. Alio modo per qualitatem vel dispositionem aliquam intrinsecam, & habituatam, sicut fuit forte in statu innocenti& perfectius erit resumpto corpore in statu resurrectiois, & sidicitur fomes auferri, non solum ligari, quia ligamen videtur aliquid extrinsecum nominare: licet neutro modo ipsa habitualis inclinatio secuudum se tollatur. Et sic patet primum.
Quantum ad secundum, scilicet an per solam gratiam gratum facientem possit fomes ligari, vel auferri. Dicendum quod noii, vt vi mediate. Non immediate, quia ipsa non perficiat apperitum sendetur, quia aut gratia gratum faciens hoc faceret immediate, au sitiuum, nullius autem habitus immediate disponit, nisi ad actum illius potentiae quem perficit. Nec mediate, quia illud medium uon esset nisi actus voluntatis perfectae per gratiâ: habitus enim non perficit actum imperatum, nisi mediante actu elicito, sed actus voluntatis quantumcunque perfectae per gratiam (nisi plus ponatur) non potest impedire quin apperitus sensitiuus possit aliquando exire in obiectum suum, praeter imperium rationis: ergi gratia non potest conuenienti modo ligare, vel auferre fomitem Quod autem actus voluntatis perfectae per gratiam non possit appetitum sensitiuum impedire praedicto modo probatur sic, gratia gratum faciens, vldetur solum haec duo facere, scilicet voluntati inclinare efficaciter ad bonum, & reddere actum meritorium. Sed eneutro istorum fit quod appetitus sensitiuus plus obediat rationi, sine istis, quare non videtur quod per solam gratiam gratum facientem appetitus sensitiuus possit ligari, ne feratur in obiectum suum praeter imperium rationis: si ergo ligetur per aliquem habitum, oportet quod sit aliquod donum, per quod disponatur sensus, appetitus sensitiuus, sicut nihil videtur conueniens secundum sensum, quod non sit conuenieus secundum rationem Et hoc sufficiat de secundo, quia inferius quando tractabitur de virtutibus plenius dicetur, qualiter appetitus senfitiuus posfit obedire, vel non obedire rationi.
Quantum ad tertium, scilicet quod fomes fuerit in beata virgine per aliquam sanctificationem ligatus, vel totaliter ablatus, eo modo quo auferri potest. Dicendum quod per primam sanctificationem solum fuit ligatus, sed per secundam ablatus. Quod patet vnica ratione sic, fomes dicitur ligari, quando appetitus sensitiuus per causam extrinsecam impeditur, ne feratur in malum: Auferri vero dicitur quando idem fit per habitum intrinsecum, sed post primam sanctificationem beatae virginis impediebatur in ea appetitus sensitiuus,; ne ferretur in malu solum per diuinam prouidentiam assistentem, post secundam autem impediebatur per habicum ipsam perficientem, eroper primam sanctificationem fuit fomes ligatus, sed per secundam fuit ablatus. Maior patet ex supradictis. Minor probatur, quia cum re paratio humanae naturae fuit facta per Christum, sicut nulus ante Christum glorificatus est quoad anima, nec plene liberatus est a seruitute corruptionis, quoad corpo (ipse enim sutrexit primitiae dormientium ad statum perfectae immortalitatis) sic nullus ante ipsum liberatus est perfecte a fomite, qui est inobedientia virium sensitiuarum ad rationem. Cum haec sit quaedam inchoatio beatitudinis corporis, secundum quam corpus erit plene subiectum spiritui. Corps autem Christi non fuit ante a fomite inmune, quam conceptum, ergo nec corpus beatae virginis antequam concepit Christum, cu qua conceptione concurrit secunda sauctificatio. In prima ergo sanctificatione ligatus fuit fomes per diuinam prouidentiam assistentem, sed in secunda sublatus fuit per habitum appetitum ipsius perficientem.
Ad primum in contrarium patet responsio, quia fomes prout dicit naturalem inclinationem tantum, secundum aptirudinem nunquam fuit sublatus a beata virgine, nec a statu innocentiae, nec auferetur a statu gloriae, sicut nec potentia remota moriendi, cum haec se quatur principia naturae, std vtrumque tam potentia moriendi, quam naturalis inclinatio appetitus sensitiui ligati fuerunt in statu innocentiae, & perfectius ligabuntur in statu gloriae, ne exeant in actum defunctuosum. In beata autem virgine illa inclinatio fomitis fuit ligata primo per diuinam prouidentiam. Secundo per gratiam gratis datam. Potentia autem moriendi non fuit ligata, quia actus eius non est culpabilis, sicut est actualis inclinatio fomitis, nec debuit illa inclinatio potentiae moriendi plus ligari in matre, quam infilio, propter rationem iam dictam
Ad secundum dicendum quod illa purgatio, de qua loquitur Damascenus, non fuit a peccato originali, nec a peccato actuali, quod iam inesset, quia, vt postea dicetur, ipsa nunquam peccauit mortaliter, nec venialiter, sed fuit immunis a peccato venial quod inesse poterat. Et forte sub eodem sensu loquitur Ambrosius super Lucam, dicens quod spiritus sanctus superueniem in virginem, mentem eius ab omni sorde vitiorum castificauit, vel purgationem illam vocat Damas. aliquam gratiam gratis datam, per quam persecte ligabatur fomes in ea qui prius per solam dei prouidentiam ligabatur.
On this page