Quaestio 4
Quaestio 4
Utrum beata virgo post sanctificationem peccare potuit
DEINDE quaeritur de alio effectu sanctificationis, vtrum beata virgo post sanctificationem peccare potuit. Et videtur quod sic, quia Augustinus al dicit in quaestionibus veteris & noui testamenti, a quod Maria per quam gestum est mysserium incarnationis in morte domini dubitauit, non tamen in dubitatione permansit, sed dubitatio de fide peccatum est: ergo ipsa pos primam, & etiam secundam sanctificationem, non tantum peccare potuit, sed peccauit.
Praeterea Chrysostomus super Matthaeum exponens illud Ecce mater tua & fratres tui foris stant quaerentes te: dicit manifestum est, quod faciebant ex vana gloria. Et super illud Ioannis secundo, vinum non habent, dicit idem Chrysostomus, quod volebat seipsam clariorem facere per filium, & fortassis quid humanum patiebatur, quemadmodum & fratres dicentes, manifesta teipsum mundo Constat autem quod talia sunt peccata saltem venialia: ergo beata virgo post secundam sanctificationem non fuit immunis ab omni peccato.
IN CONTRARIVM est quod Ber. subdit in epistola ad Lugdunens. loquens de prima eius sanctificatione, & dicens, ergo puto quod copiosior gratia sanctificationis, quam in aliis sanctis ab vtero sanctificatis, in ipsam descenderit, quae non solum ortum eius sanctificauit, sed eam ab omni peccato deinceps custodiuit immunem: ergo non solum per secundam sanctificationem, sed etiam per primum adepta est beata virgo immunitatem ab omni peccato. Et idem dicit Augustinus in lib. de natura & gratia.
RESPONSIO. Quaestio ista alia est a praecedente, quia quamuis per primam vel secundam sanctificationem beata virge fuisset totaliter liberata a fomite, non propter hoc tamen fuisse confirmata in bono, ita vt non posset peccare, quia peccare ex inclinatione fomitis est peccare ex infirmitate, siue ex passione. Contingit autem aliter peccare, quam ex infirmitate, scilicet ex ignorantia, vel ex electione, siue ex malitia, ergo ablatio, vel alligatio fomitis non potest esse causa totius impeccabilitatis.
Item in angelis non est fomes, nec fuit in primis parentibus pro statu innocentiae, vel saltem fuit in eis ligatus. Et tamen tam angeli quam primi parentes peccauerunt: ergo carere fomite non potest esse sufficiens ratio, quare aliquis non possit peccare. Restat ergo inquirendum an beata virgo fuerit per aliquam sanctificationem a deo confirmata in bono, quod peccare non posset.
Et dicendum ad hoc quod confirmari in bono contingit dupliciter. Vno modo ex dono inhaerente. Alio modo ex adiutorio sibi coassistente. Primo modo nullus purus viator confirmatur in bono adeo quod peccare non possit, sed soli beati. Cuius ratio est, quia existente possibili defectu in ratione possibile est voluntatem peccare in electione, quia electio voluntatis sequitur iudicium rationis Et hoc satis bene probatum fuit in 2. lib. d. 7. Sed in omni viatori est possibilis aliquis defectus in ratione, vel defectus erroris vel ignorantiae, vel nescientiae, vel saltem inconsiderationis: soli enim comprehensores haec habent ex hoc quod semper actu vident quicquid ad eos pertinet: & ideo non videtur que aliquis purus viator pos¬ sit per aliquod donum sibi inhaerens sic confirmari in bono quond non possit quandoque peccare peccato commissionis vel omissionis, non enim apparet per quale donim possit viator habere quod semper consideret ea quae ad ipsum pertinere possunt.
Item ille cuius liberum arbitrium est per donum inhaerens sic confirmatus quod peccare non potest, talis non potest mereri abstinendo a peccatis, quia meritum est a lib. arb. flexibili ad vtrunque, & ideo vbi lib. arb. est in vno confirmatum, sic quod non est flexibile ad alterum ibi non est meritum quo ad illud, sicut etiam dicimus de beatis que non merentur quantum ad illa, in quibus liberum arbitrium est in vno confirmatum. Et quia liberum arbitrium bonorum est in bono confirmatum, ideo non merentur abstinendo a malis, si ergo purus viator posset confirmari in bono per aliquod donum inhaerens taliter quod peccare non posset, sequeretur quod purus viator non posset mereri abstinendo a peccatis quod est contra rationem viatoris, cuius est procedere in via per meritum. Propter quod cum beata virgo fuerit pura creatura viatrix non videtur quod hoc modo, scilicet per donum inhaerens, fuerit per aliquam sanctificationem confirmata sic vt peccare non posset
Secundo autem modo credibile est beatam virginem fuisse confirmatam in bono ex diuina prouidentia sibi coexistente & praeseruante eius liberum arbitrium ne inclinaretur ad malum, non cogendo ipsum, sed iuuando & inclinando ipsum ad bonum, quo existente ipsa non potuit peccare, sicut homo currens non potest non currere dum currit. Hoc autem adiutorium habuit beata virgo per vtramque sanctificationem, sed plenius & perfectiu per secundam, & hoc persuadetur dupliciter. Primo sic, quia ge ria filiorum sunt patres eorum, vt dicitur Prouer. 17. Et econtrario ignominia parentum redundat in filios propter quod si mater vnquam actualiter peccasset ignominia eius aliquo modo in filium redundasset quod non decuit. Secundo quia sicut ipsa fuit media inter filium qui est sanctus sanctorum & alios sanctos, ita decuit vt medium gradum sanctitatis teneret: sed filius eius nullum peccatum contraxit originale, nec actuale commisit, alij autem sancti & originale contraxerunt, & actuale commiserunt, erge conueniens fuit vt mater originale haberet sub Christo, sed praeseruari debuit ab omni actuali super omnes alios sanctos iuxta dictum Anselmi in praecedentibus allegatum, quod decuit vt illius hominis, id est, Christi conceptio ex purissima matre fieret quae ea puritate niteret qua sub deo nequit maior inrelligi.
AD PRIMVM argumentum dicendum quod dubitatio quae sonat in infirmitatem fidei peccatum est, nec talis dubitatio fuit in beata virgine tempore passionis; sed remansit in ea fides firmissima. Fuit tamen in ea quaedam dubitatio admirationis dum considerabat eum quem tam digne genuerat sic ignominiose pati.
On this page