Text List

Praeambulum

Praeambulum

Sententia huius distinctionis quarae in generali & speciali.

CVM Vero incarnatio verbi. Superius ostendit magister quid & cuius conditionis fuerit assumptum a verbo dei incarnatione. Hic determinat quo agente formatum fuerit illud quod assumiptum est. Et diuiditur in tres partes. Primo quaerit quare opus incarnationis spi. san. attribuatur. Et soluit. Secundo cum Christus de spiritu sancto fit natus, quare non dicitu filius spiritussancti, sicut natus de virgine dicitur filius virginis Et soluit dans intelligentiam huius rationis, ostendens quomodo diuersimode dicitur aliquis filius & natus. Secunda ibi, Sed non est in hoc diutius immorandum. Tertio quaerit cur eum natum profiteamur cum apostolus dicat eum factum ibi, Sed quaer solet Cur nos solemus. Haec est sententia &c.

In speciali sic procedit, & primo proponit quandam quaestionem, cum enim tota trinitas sit cooperata in incarnatione, quare in scriptura opus incarnationis spiritui fancto attribuitur. Et respondet qod hoc ideo fit non quod spiritus sanctus solus incarnationem fecerit, sed quia verbum dei factum est caro charitate ineffabil ipsius dei quod donum spiritui sancto attribuitur, nec pro tante pater & filius ab hoc opere excluduntur, sed vno nominato aliuintelligitur, sicut & in aliis actibus essentialibus. In operationilius tamen notionalibus vna persona aliam excludit. Postea quaerit cum Christus sit natus de spiritu sancto. Vtrum debeat dici filius spiritus sancti, ostendit primo quod non, quia si pater eum genuit secundum quod est verbum & spiritus sanctus secundum quod est homo compositum esset ex duabus naturis, s.diuina & humana, & secundum, vnam esset filius vnius; & secundum aliam filius alterius, quasi spiritus sanctus esset matri pro viro, quod aures humanae non sustinent. In contrarium objicit quare non dicitur Christus filius spiritussancti, sicut dicitur filius virginis, cum de vtroque fit natus. Et respondet quod Christus natus est de virgine, tanquam de matre, sed de spiritusancto natus est non tanquam de patre, non enim omne natum de aliquo est filius eius. Nam vermes nascuntur de homine, nec sunt eius filij. Et qui baptizantu nascuntur ex aqua & spiritusancto, nec dicuntur filij aquae, sed ecclesiae. Econtrario non omnes qui dicuntur filij alicuius sunt ab eo nati, vt illi qui adoptantur. Et ideo non oportet quod dicatur Christus filius spiritussancti, quamuis ab eo sit natus pe appropriationem, vt dictum est. Tunc quaerit quare Apostolus dicit Christum factum hominem, cum vere natus sit de matre & de spiritusancto. Et respondet quod hoc dicit Apostolus ad insinuandum modum generationis Christi, scilicet ex spiritusancto, qui non est natus ex eius substantia, sed ex potestate spiritussancti formata est illa caro, & verbo vnita.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum