Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum Christus debeat dici filius spiritus sancti

QVAESTIO PRIMA. Vtrum Christus debeat dici filius spiritus sancti. Thom. 1. 3. 4. 32. ar. 3.

CIRCA distinctionem istam primo quaeritur vtrum Christus debeat dici filius spiritus sancti Et videtur quod sic, quia ille de quo actiue alius est conceptus & genitus dicitur pater eius, sed a Christus secundum humanitatem fuit de spiritu sancto conceptus, vt patet ex symbolo Apostolorum: fuit etiam ab eo genitus, sicut dicit glossa Matth. 3. quod Deus de Sara gi nuit filium, & multo magis genuit Christum de Maria spiritus sanctus: ergo spiritussanctus potest dici pater Christi, & Christus filius spiritussancti.

Item secundum Philosop. lib. 3. de generatione animalium, pater est principium actiuum in generatione, mater vero mini strat materiam solum. Sed beata virgo dicitur fuisse mater Christi propter materiam quam ministrauit: ergo spiritussanctus dici potest pater eius, quia fuit principium actiuum eius conceptioni

IN CONTRARIVM est quod dicit beatus Aug in Enchirid. 24. cap. quod Christus natus est de spiritusancto, non sicut de patre. Sic autem de illa, scilicet beata virgine, sicut de matre. Et arguitur per rationem, quia generatio est opus naturae. Sed conceptio Christi non est facta a spiritusancto per naturam, sed per beneplacitum voluntatis: ergo Christus non debuit dici genitus a spiritusancto, nec per consequens filius.

RESPONSIO. Nomen filij non dicitur tantum vno modo, sed multipliciter, scilicet de filio per generationem, & de filio per creationem & adoptionem. De his autem non dicitur vniuoce, sed analogice, hoc est, secundum prius & posterius, scilicet secundum quid, & simpliciter, per prius enim & simplicite dicitur aliquis filius per generationem: posterius autem & secundum quid secundum creationem & adoptionem. Dicendum ergquod Christus non potest dici filius spiritussancti absolute: potest tamen dici filius cum determinatione non simpla, sed duplaPrimum patet sic, quando aliquod nomen dicitur de pluribus non ex aequo, sed secundum prius & posterius, si per se sumatur, tenetur pro illo de quo per prius dicitur, & hoc vel ex vi nominis vel saltem ex vsu loquendi, sed filiatio dicitur de filiatione per generationem & creationem, & adoptionem, sed non ex aequo sed per prius, & simpliciter de filiatione quae est per generationem, de filiatione autem quae est per creationem & adoptionem, per posterius, & secundum quid, quum, aliquis absolute dicitu filius, intelligitur per generationem, sed hoc modo non potes dici Christus filius spiricussancti, ergo Christus non potest dic filius eius absolute & sine determinatione. Quod autem Christus non possit dici filius spiritussancti per generationem, patet, quia filius procedit a patre modo naturae, vt dictum fuit in primo libro, sed Christus non procedit a spiritu sancto modo naturae nec in similitudinem naturae, ergo non est filius eius per generationem. Probatio minoris, quia in Christo non est nisi duplenatura, scilicet diuina & humana: secundum autem diuinam naturam non procedit a spiritusancto, sed a solo patre, secundum humanam autem procedit ab eo, sed non actione naturae, nec modo naturae, sed actione voluntatis, nec in similitudinem naturae, vt de se patet, ergo &c.

Secundum patet, scilicet quod Christus possit dici filius spiritussancti cum determinatione non simpla, sed dupla: ita vt vna sit a parte subiecti, altera a parte praedicati, vt dicendo quod Christus inquantum homo, est filius spiritussancti per creationem, vel adoptionem, & de filio per creationem, patet sic. Creatio est productio alicuius, nullo praesupposito: sed Christus secundum quod homo est productus a spiritu sancto, nullo praesupposito in eo, inquantum homo quamuis praesupposita fit in eo persona subsistens in natura diuina, ergo Christus secundum quod homo, potest dici filius spiritussancti per creationem, non autem nisi ex parte subiecti ponatur illa determinatio, secundum quod homo, quia Christus non est secundum se totum de nihilo, sed solum quoad humanam naturam.

De filio autem per adoptionem patet idem, quia adoptio facit de eo qui non est filius per naturam, vel naturalem generationem, filium per gratiam: Christus autem secundum quod homo, non est filius spiritus sancti per generationem, vt probatum est supra, & habet secundum humanam naturam, gratiam a spiritu sancto, per quam fit adoptio filiorum dei, ergo Christus secundum quod homo potest dici filius spiritus sancti per adoptionem. Non magis tamen potest dici spiritus sanctus pater Christi praedictis modis, quam pater in diuinis, vel tota trinitas si ad rem inspiciatur, quia opus creationis, & infusio gratiae sunt indistinctae a tota trinitate, & a qualibet persona: secundum rationem tamen magis dicitur hoc de spiritu sancto, quia opus incarnationis specialiter spiritui sancto attribuitur, sicut dona gratiae ei attribuuntur. Inter dona autem gratiae illud videtur esse potissimum. Augustinus autem negat Christum esse filium spiritus sancti per creationem, vel adoptionem, non quin possit intelligi cum praedictis determinationibus. Multa enim verificar tur de aliquo termino adiuncta determinatione, quae negantur de eo absolute. Aequiuocationes enim & analogiae terminantur per adiuncta, sed quia praedicta verba praestabant simplicibus occasionem erroris Arriani & Nestorij, quorum primus, scilicet Arrianus dicit Christum esse purâ creaturam: ideo nolui August. dicere Christum esse filium per creationem. Alius autem, scilicet Nestorius posuit in Christo duas personas, & vnionem earum esse solum per gratiam adoptionis, propter quod noluit beatus August. dicere Christum esse filium adoptiuum.

Ad argumenta dicendum ad primum quod ille, qui actiue de aliquo concipitur & gignitur est filius eius, si hoc fiat modo naturae hoc autem non fuit in conceptione Christi, quia illas actiones non fecit spiritussanctus mediante semine ex se deciso, quod pertinet ad ordinem naturalis generationis, sed quasi artifex operando in exteriorem naturam. Propter quod nec proprie dicitur genitus de spiritus sancto, cum secundum Damasc. generare sit ex sua substantia producere alium. Glossa autem illa sic exponenda est, genuit, id est, fecit quod nasceretur.

Ad secundum dicendum quod Christus conceptus est de virgine ministrante materiam naturalem, quod solum pertinet ad matrem, & natus est ex ea in similitudinem naturae. Et ideo dicitur vera mater eius. Sed actio spiritussancti non fuit actio naturae, nec modo naturae, nec productus est in similitudinem naturae cum spiritu sancto, sicut & homo producitur ex parte suo: quod ideo Christus non debet dici filius spiritussancti absolute loquendo, licet possit dici filius eius, cum praedictis determinationibus.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1