Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum virgo beata possit dici mater Dei

QVARSTIO SCVNDA. Vtrum virgo beata possit dici mater Dei. Tbum . . 5. r363.

ECVNBO quaeritur, vtrum beata virgo possit d ci mater dei. Et videtur quod non, quia magis debe concedi illud quod est verum per se, quam illud quod est verum per accidens, sed in hoc nomine Christus importatur natura humana, quam a matre accepit, non autem in hoc nomine Deus: ergo magis debet dici mater Christi, quam mater Dei, sed non dicitur mater Christi per Damasc. lib. 3. cap. 12. vbi dicit sic, Christo theotho con. 1. Christi matrem virginem non dicimus: ergo fortiori ratione non debet dici mater Dei.

Item beata virgo non est mater Christi, nisi secundum id quod Christus ab ea accepit, sed non accepit ab ea diuinitatem, secundum quam est Deus, sed humanitatem secundum quanm est homo, ergo non debet dici mater Dei, licet possit dici mater bominis.

IN CONTRARIVM est Damasc. 3. lib. cap. 12. vbi dicit Theotocon, id est, Dei genitricem vere & principaliter praedicamus virginem. Et Cirillus in capitulis approbatis i Ephesina synodo dicit, Si quis non confitetur Deum esse secundum veritatem Emanuel, & propter hoc Dei genitricen sanctam virginem (genuit enim carnaliter carnem factam ex Deo verbum) anathema sit.

RESPONSIO. ista quaestio non est de re, sed de modo loquendi. Supponimus enim in vna persona Christi fuisse dua naturas perfectas diuinam scilicet & humanam, quo supposito quaerimus qualiter sit loquendum in hoc materia. Et quia fides est de re, non de verbis nisi quatenus significant res. Ideo tenens veritatem incarnationis dato quod erraret in verbis non erraret in fide, sed erraret in grammatica, vel logica quarum est considerare congruitatem orationis, & veritatem, & proprietatem locutionis.

Dicitur ergo sic communiter quod ista est vera & propria locutio beata virgo est mater dei. Cuius ratio assignatur talis quam do duae naturae vniuntur in vno supposito eodem vna praedicatur de alia in concreto. Et proprietas vnius de altera concretiue sumpta, sicut dicimus quod album est musicum, & musicum album & album disputat & musicum disgregat pro eo quod in eodem supposito sunt albedo & musica. In Christo autem coniunguntur deitas & humanitas in vnitatem suppositi, ergo verum es dicere concretiue quod deus est homo, & homo est deus. Cum igitur beata virgo fuerit vera mater illius hominis scilicet Christi sequitur quod possit vere dici quod fit mater dei.

Item homo nihil aliud dicitur nisi suppositum habens humanitatem, sed deus nominat suppositum quod vere habet humanitatem quoad suppositum filij, ergo vere & proprie potest dici quod deus est homo, & sic idem quod prius.

Item proprietates humanae naturae vere & proprie praedicantur de deo, dicendo quod deus est passus & mortuus, ergo fortiori ratione ipsa natura humana potest de deo praedicari dicendo deus est homo.

Ad idem est quod dicit August. quod talis fuit vnio illa qua deum faceret hominem, & hominem deum. Et ita sicut beata virgo potest dici mater hominis ita mater dei¬

Veruntamen sicut dictum fuit prius prima distin. quaestio. 3. qui vult omnino proprie vti nominibus debet eis vti prouisunt ad significandum imposita. Hoc autem prout videmus in creaturis in quibus videmus quod plures naturae substantiales, & completae, constituunt plura supposita, & nunquam vnum, & quaelibet concretiue sumpta praedicantur de suo supposito, & est ipsummet suppositum, vbi autem plures naturae completa concurrunt in vnum suppositum miraculos e (vt in opere incarnationis) ibi non potest seruari tanta proprietas locutionis sicul in aliis, vnde quamuis ista deus est homo sit vera & propria modis quibus dictum est, tamen haec est magis propria sortes est homo. Et vniuersaliter omnis illa propositio in qua concretine praedicatur natura humana de supposito creato.

Quod patet sic, cum propositio affirmatiua sit vera & propria ex identitate praedicati cum subiecto vbi est maior identitas ibi est maior veritas & proprietas. Sed dicendo Petrus est homo ibi est maior identitas praedicati cum subiecto quam dicendo deus est homo, vt probabitur, ergo ibi est maior veritas, & minor pri prietas. Probatio minoris quia dicendo Petrus est homo ibi est identitas per se praedicati cum subiecto. Etenim in primo mode dicendi per se, nec Petrus manens potest non esse homo. Cum autem dicitur deus est homo ibi non est identitas per se predicat: cum subiecto. Ista non est in primo modo dicendi per se deus est homo, quia deus manens deus potest non esse homo, ergo maior est identitas praedicati cum subiecto in illa Petrus est homo, quam in ista, deus est homo, & haec fuit minor, sequitur ergo conclusio.

Item cum dicitur Petrus est homo suppositum Petri non constituitur per aliam naturam quam per illam quae importatu formaliter nomine hominis. Sed cum dicitur deus est homo. Supositum diuinum constituitur per aliam naturam magis quam per illam quae importatur formaliter nomine hominis, ergo devirtute locutionis maior identitas est inter praedicatum & subiectum. Cum dicitur Petrus est homo quam cum dicitur deus est homo, & per consequens maior proprietas.

Item homo de quocunque praedicatur omnino proprie prae dicatur in quid cum non sit denominatiuum, sed homo non potest proprie praedicari de deo quid, ergo ista non est omnino propria deus est homo. minor probatur, quia illud non praedicatur proprie de aliquo in quid quod non proprie respondetur ad interrogationem factam per quid. Sed ad interrogationem factam quid est deus non proprie respondetur homo, quia quid quaerit de essentia, sicut quale de qualitatem, & quantum de quantitate. Eadem autem essentia non importatur per haec nomina deus & homo licet fit idem suppositum habens vtramque essentiam, quare, &c.

Item proprietas praedicationis denominatiue non stat cun omnimoda proprietate praedicationis in quid, nec ergo econuer so, vnde non proprie dicitur Sortes est humanatus, quia propridicitur sortes est homo. Sed secundum Damasc. 3.lib. ista est propria deus est humanatus, ergo ista non est omnino propria deus est homo. Et confirmatur hoc, quia si deus assumpsisset naturam carnis inanimatae, ista esset magis propria deus est incarnatus, quam illa deus est caro, ergo similiter in proposito haec est magis propria deus est humanatus quam illa deus est homo.

Item diuersae naturae existentes in eodem supposito non praedicantur omnino propriae de se inuicem, nisi vtraque, vel saltem altera sumatur denominatiue, vtraque, vt dicendo album est musicum, vel altera, vt sortes est albus. Et causa est, quia duae naturin eodem supposito aliquo modo se habent, vt partes totius subsistentis, pars autem non praedicatur omnino proprie de toto, vel de alia parte, nisi denominatiue. Cum igitur diuina natura & humana in Christo sint aliquo modo partes vnius suppositi subsistentis in vtraque natura. Vnde Dam. dicit personam verbi post incarnationem compositam. Videtur quod vna non possit praedicari de altera omnino proprie, nisi vtraque, vel saltem altera denominatiue sumatur, vt dicendo, deus est humanatus, vel aliquid huiusmodi: dicendo autem, deus est homo, vel homo est deus, neutra denominatiue sumitur, quanquam vtraque concretiue sumatur. Non enim est idem concretum & denominatiuum, vt statim patebit, ergiilla propositio, deus est homo, non est omnino aeque proprra sicut Sortes est homo, vel deus est humanatus, quamuis sit vera

Iuxta quod est intelligendum quod in substantiis inuenitu triplex differentia nominum, scilicet abstractum, concretum, & denominatiuum, vt humanitas, homo, & humanatus. In accidentibus autem solum duplex, scilicet abstractum, vt albedo, & concretum seu denominatiuum (quia in vnum coincidunt) vt album. Et causest, quia est quaedam concretio naturae ad primum suppositum vt humanitas ad hominem. Alia est concretio accidentis ad sub. iectum, vt albedinis ad sortem. Quum igitur natura accidentalis proprium suppositum non constituat, sed in alieno existat subiectiue, ideo in accidentibus non est concretio ad suppositum, nisi quia concernit ipsum vt subiectum mediate vel immediate. E quia concretio accidentis ad subiectum est denominatius, & non essentialis, eo quod accidens comparatur ad subiectum, vt forma accidentalis, ideo in omnibus accidentibus omne concretum est denominatiuum. Substantia autem constituit proprium suppositum, nec est pars eius, imo dicit totum, propter quod inuenitur quoddam concretum ex concretione naturae, ad suppositum vt homo, quod tamen non est denominatiuum: quia omni denominatio est a parte formali, vel materiali, quantitatiua ve potentiali, nisi sit denominatio ab aliquo extrinseco. Et ideo pr comparationem ad tale suppositum, cuius totam naturam dici substractum non potest inueniri aliquod concretum, quod deno minatiue praedicetur de eo, vnde non bene dicitur sortes est humanatus, sed homo, dicitur tamen quod sortes est humanus. Setunc humanus non sumitur in sensu denominatiuo ab humana natura: sed accipitur pro mansueto. Si vero talis natura inueniatur in supposito iam per aliam naturam constituto, sicut natur humana est in Christo per miraculum respectu talis supposit inuenitur in tali natura concretum denominatiuum. Vnde bene dicitur deus est humanatus, quia respectu talis suppositi natur habet rationem patris, & non rationem totius: & ideo, vt videtur, debet praedicari solum denominatiue de eo, & non essentialiter, & in quid: si volumus omnino seruare proprietatem locutionis, vt dicendo deus est humanatus, & non deus est homo quamuis & illud sit verum, licet forte non vsquequaque ita proprium, sicut illa sortes est homo, nec scriptura, nec doctores sem per seruant omnimodam proprietatem locutionis in dictis suis

Per hoc potest responderi ad rationes primae opinionis. Ac primam enim patet responsio ex iam dictis. Verum enim est quoquando plures naturae sunt in vno supposito praedicantur de si inuicem denominatiue in concreto, dummodo concretio vtriusque vel alterius sit denominatiua, alias non, nisi cum aliqui improprietate.

Quod dicitur secundo quod homo dicit suppositui haben humanitatem, verum est, sed illud habere secundum indifferentiam realem habiti ad habentem, ex quo homo dicit id quod di cit in quid: deus autem non dicit tale suppositum, quod omni no sit ab humanitate indifferens, ideo &c.

Quod dicitur tertio, quod proprietates naturae humana praedicantur de deo, verum est denominatiue, vt dicendo Deu est natus, deus est passus. Et eodem modo sufficit quod naturhumana praedicetur de deo denominatiue, vt dicendo deus es humanatus.

Ad auctotitatem Aug responsum est quidoctores non seruanm semper in suis dictis omnimodam proprietatem locutionis.

Ad argumenta principalia. Ad primum dicendum quobeata virgo vere dicitur mater Christi, nec Damasc. negat ear Christotocon, id est, Christi genitricem, nisi quia hoc nomer inuentum fuit a Nestorio, ad abolendum nomen theotocon cum haereticis autem non debemus habere nomina communia, vt dicit Hieronvmus super Osee. 2. cap.

Ad secundum dicendum, quod si hoc nomen deus importaret solum diuinam naturam, & non suppositum, nullo mod posset dici quod beata virgo esset mater dei, sed quia importa suppositum quod cum diuina natura habet humanam quam matre accepit: ideo ratione eius potest dici ex ea natus, & eiufilus, & ipsa mater.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2