Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum gratia fuerit in Christo naturalis

QVAISTIO TERTIA. Vtrum gratia fuerit in Christo naturalis. Thum. 34.7. 4. 13.

TERTIO quaeritur, vtrum gratia fuerit Christo naturalis. Et arguitur quod sic, quia illud est rei naturale, sine quo res non potest existere. Sed sine gratia vnionis Christus non existeret, quum Christus nominet suppositum in duabus naturis, ergo gratia vnionis est Christo naturalis.

Item arguitur de gratia habituali sic, illud est naturale quod est a principio intra. In hoc enim differt ars a natura, quod natura est principium intra. Ars est principium extra Sed gratia habitualis est in Christo a principio intra, scilicet a deitate: ergo ipsa est Christo naturalis.

IN CONTRARIVM arguitur, quia nihil supernaturale est alicui naturale vel connaturale, quia diuiduntur ex opposito, sed gratia tam vnionis quam habitualis est aliquid supernaturale, ergo neutra earum est Christo naturalis, vel connaturalis.

RESPONSIO. Quaestio ista facit mentionem de duplici gratia, scilicet de gratia vnionis quae nihil aliud est quam ipsa vnio gratis a deo facta. Et de gratia habituali, quae conuenienter ponitur esse quoddam donum supernaturale perficiens animam, Et de vtraque gratia dicendum quod nulla est Christo naturalis loquendo proprie. Est tamen naturalis similitudinarie per quandam adaptationem, quam quidam vocant connaturale. Primum patet sic, illud est proprie naturale alicui quod sequitur ad naturam, seu ad principia naturae, & naturaliter sicut naturale est leui ferri sursum, & graui deorsum. Sed neutra gratia, scilice vnionis, vel habitualis sequitur naturaliter ad aliquam naturam existentem in Christo: ergo neutra gratia est ptoprie Christe naturalis. maior patet, minor declaratur, quia gratia vnioni non consequitur naturaliter ad naturam humanam in Christo, eo quod in natura humana non est aliqua naturalis habitudo ad vnionem cum persona diuina, sequitur autem ad naturam diuinam, sed non naturaliter, imo mere gratuito, seu voluntarie. Similiter gratia habitualis non sequitur naturaliter ad naturam humanam, alioquin non esset gratia, quia nihil debitum, naturalibus est gratuitum: sequitur autem ad naturam diuinam, sed non naturaliter, sed gratuito, quemadmodum dictum est de gratia vnionis, quare, &c.

Secundum patet sic, illud quod inest rei a principio suae entitatis, & ab intrinseco est naturale per similitudinem, eo quod naturalia proprie dicta sequuntur principia iutrinseca, & statim nisi sit aliquod prohibens, sicut dictum est de motu sursum & deorsum in leuibus & grauibus, quia quantum dat generans de natura & de forma tantum dat de motu ad locum, sed gratia fuit in Christo ab initio suae conceptionis, & a principio intrinseco, scilicet a natura diuina: quare, vt videtur, potest aliqualiter dici naturalis, saltem similitudinarie, vel connaturalis.

AD PRIMVM argumentum dicendum quod non omne illud est proprie alicui naturale, sine quo non potest esse Sed requiritur quod fit consequens ad naturam, non antecedens, & sequatur ex necessitate, & non ex libertate voluntatis: gratia autem vnionis non sequitur personam Christi, vi subsistit in duabus naturis, sed potius antecedit, vel saltem est simul, ipsa etiam ex beneplacito diuino, & non necessario est concomitans, vel sequeus aliquam naturam in Christo: & ideo non est proprie naturalis.

Ad secundum dicendum quod gratia habitualis, licet sit a principio intrinseco, non tamen sequitur ad ipsam naturaliter, sed libere.iie

Argumentum vero in oppositum solum probat quod non est proprie naturalis propter causam assignatam.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3