Text List

Praeambulum

Praeambulum

Sententia huius distinctionis v. in generali & speciali.

RAITYTI a inquin oporier Sopernius derur. minauit Magister, quid sit assumens, & quid as sumptum. Hic vero determinat de vtroque simul, vtrum assumens & assumptum habeant ratioQnem naturae, an personae. Et diuiditur in tres, Primo mouet quaestionem. Secundo soluit ibi, haec quaestio siue inquirendi ratio. Tertio determinat quasdam incidenter dubitationes ibi, Sed quaeritur vtrum diuina persona. Secunda istarum haec inquisitio diuiditur in duas. Primo quaestionem determinat, quantum ad illud quod habet facultatem & manifestam veritatem. Secundo quantum ad aliud quod habet difficultatem, & est in quaestione magnum dubium: de quarto vero quaestionis haec secunda habet duas. Primo opponit per rationem ad vtramque partem dubitationis. Secundo soluit, & solutionem confirmat, ibi, Non autem omnis mendacij. Tertipars ibi, Sed quaeritur, vbi mouet quasdam quaestiones circa praedicta, diuiditur in duas. Primo mouet quaestiones. prime quantum ad hoc quod dicit naturam assumpsisse naturam. Secundo quantum ad hoc quod dicit personam non esse assumptam, ideo vero non homo hominis personam. Prima diuiditur in duas, secundum duas quaestiones quas mouet, & soluit ibi, Si autem diuina natura. Secunda vero ibi, Ideo vero persona in qua mouet dubitationes circa secundum dictum diuiditur in duas. Primo ostendit veritatem. Secundo arguit dupliciter in contrarium, & soluit ibi, hic autem a quibusdam. Haec est sententia & diuisio lectionis in generali.

In speciali sic procedit. Primo quaeritur vtrum persona assumpserit personam, vel persona naturam, vel natura naturam vel natura personam? & vtrum ita conuenienter possit dici diuina natura incarnata, sicut dicitur deus incarnatus. Et respondet quod in istis quaest. aliquid est clarum, aliquid dubium. Clarum & certum est quod nec natura personam, nec persona personam, sed persona naturam assumpsit: quod probat per auctoritates Aug. De quarto vero quaestionis articulo, scilicet vtrum natura naturan assumpserit, ponit auctoritates ad vtramque partem. Et prime quod natura non assumpsit naturam. Et secundo in contrarium, scilicet quod natura assumpsit naturam. Et tertio ponit alias auctoritates, quae dicunt personam assumpsisse naturam, & naturam diuinam esse vnitam naturae humanae, & eam assumpsisse. Magister autem concordat in hanc vltimam sententiam: & confirmat eam ex verbis Damasc. quae patent in litera. Tunc quaerit vtrum diuina natura, ex quo est carni vnita, debeat dici caro facta, sicut dicitur incarnata. Et dicit quod non, ne per talem locutionem intelligatur conuertibilitas vnius naturae in aliam: vnde melius est talem locutionem tacere, vel negare, quam asserere. Postea quaerit ex quo diuina natura assumpsit naturam humanam, vtrum debeat dici facta homo, sicut filius dei dicitur factus homo. Et dicit quod non, quia filius assumpsit naturam hominis in vnitatem suae personae: sed natura diuina non assumpsit naturam humanam in vnitatem naturae. Ideo vero filius non assumpsit personam, quia caro & anima quam assumpsit, non fuerunt prius vnita inter se ad constituendum propriam personam, quam fuerint verbo vnita. Item arguit quod anima cum fit rationalis naturae indiuidua substantia est persona, ergo filius dei assumendo animam, assumpsit personam, respondet qo anima separata est persona, non autem coniuncta quomodo fuit assumpta. Et in hoc male dicit, quia nec separata, nec coniuncta est persona, quum non sit completa substantia. In fine addit plures auctorirates: quae dicunt quod filius dei assumpsit hominem. Et sic videtur assumpsisse personam. Et respondet quod nomine hominis intelligitur natura humana, vt sit sensus, assumpsit hominem, id est, naturam humanam.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum