Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum naturae diuinae conueniat assumere naturam humanam

QVAISTIO FEIVA. Vtrum naturae diuinae conueniat assumere naturam humanam. Ttan. 31 43. anici & i.

CIRCA distinctionem quintam, primo quaeritur, vtrum naturae dininae conueniat assumere naturam humanam. Et videtur quod non, quia sicut se habet persona ad personam, ita natura ad d naturam: sed persona diuina non potest assumere personam humanam, quia tunc essent duae personae, & per consequens non esset assumpta, ergo natura diuina non potes assumere naturam humanam.

Item quod conuenit naturae diuinae conuenit toti trinitati, sed assumere naturam humanam non est commune toti trinitati sed proprium filio: ergo assumere non conuenit diuinae naturae.

IN CONTRARIVM est quod dicit Augu de fide ad Petrum, illa natura quae semper genita manet ex patre, id est, quae est per generationem aeternam accepta a patre, naturam a matre sine peccato suscepit. Ad idem sunt multae auctoritates eiusdem in litera.

RESPONSIO. Videnda sunt duo. Primum est, cui conueniat assumere, naturae, scilicet, an personae, Secundum est, cui conueniat assumi.

Quantum ad primum sciendum est quo cum assumere idem sit quod ad se sumere, assumptio importat actionem, per quam assumptum vnitur assumenti. Et ideo omne assumens est causa actionis, & vnum extremum vnionis, quae fit per assumptionem: causa autem dicitur. & id quod agit, & ratio agendi, ficut ignis & calor, quantum ergo ad hoc quod assumens est causa talis actionis assumere conuenit personae diuinae tanquam agenti, sed naturae tanquam rationiagendi, quod patet quia perfecti est agere, ratio autem agendi est illa perfectio ratione cuius fit actio. Sed perfectissimum in quacunque natura est suppositum, vel persona, ergo supposito vel personae competit actio tanquam illi quod agit. & sic in diuinis, illud quod assumit proprie est persona diuina, perfectio autem per quam conuenit ei talis actio pertinet ad essentiam, quia generaliter omnis actio Dei quae est ad extra est a potentia quae est vnum de attributis essentialibus. Assumptiautem est actio ad extra ergo ratio per quam competit personae diuinae talis actio est potentia non notionalis, sed essentialis de qui dicit beatus Aug. ad Volusianum quod in mirabilibus factis (sicut est incarnatio) tota ratio facti est potentia facientis. Sic igitur patet quod quantum ad id quod assumens est causa actionis, assumere conuenit personae tanquam agenti, & naturae tanquam rationi agendi. Ex quo sequitur quod magis proprie conuenit personae assumere quam essentiae vel naturae, quia in supposito vel in persona, quae agit includitur essentia, vel natura, per quam agit, in natura vero vel essentia quae est ratio agendi non includitur persona.

Quantum autem ad hoc quod assumens est vnum extremum cui vnitur assumptum: sic adhuc assumere competit tam personae quam naturae diuinae, perfectius tamen personae, quod patet sic, quia exclusa inhaerentia similis est vnio naturae assumptae cum assumente sicut vnio accidentis cum supposito substantiae. Sed accidens vnitur supposito substantiae, & ipsi naturae, ergo natura assumpta vnitur vtrique scilicet supposito & naturae diuinae, propter quod sicut filius dicitur incarnatus ita natura diuina dicitu incarnata secundum Dama. lib. 3. perfectius tamen fit haec vnio cum persona quam cum natura, quia sicut dictum fuit prius distinctione prima, vnio naturae assumptae cum persona est secundum duo, scilicet, secundum naturam diuinam, & secundum proprietatem relatiuam. Sed vnio eiusde cum natura diuina est tantum secundum vnum, & sic patet primum scilicet cui competitassumere.

Quantum ad secundum, scilicet, cui competit assumi, dicendum o non conuenit ipsi personae, sed conuenit soli naturae, non omni, sed creaturae. Quod non conueniat personae probatur sic, quia quod assumitur praeexistit assumptioni, saltem ordine naturae, ergo si persona humana assumeretur praeexisteret assumptioni, & tunc aut in sua assumptione desineret esse persona, aut manerei in personalitate sua. Si desineret esse persona, frustra fuisset illa personalitas. Et iterum persona non fuisset assumpta, quia assumptum manet in assumente. Non obstat quod dicit Inno. 3. quod persona diuina consumpsit personam hominis, nihil autem consumitur nisi quod fuit, quia illa consumptio non est intelligenda proprie per destructionem personalitatis, sed large per impedimentum personalitatis quae ibi fuisset nisi a personalitate diuina fuisset praeuenta. Si vero maneret non esset assumptio de qua loquitur, quia secundum Aug. 1. de tri, cap. 13. talis fuit assumptio quae hominem faceret deum & deum hominem, vel saltem humanatum & incarnatum realiter, hoc autem non esset possibile, si assumens & assumptum essent distinctae personae, quia quae distinguuntur supposito, vel persona, non praedicantur de se inuicem realiter ergo non est possibile quod persona manens in sua personalitate assumatur. Relinquitur ergo quod sola natura possit assumi, non diui na natura, quia non potest carere sua propria subsistentia. Sed natura humana, non in vniuersali, quia sic non habet esse realesed in sua singularitantem. Vnde Dama. 3. lib. dicit, quod filius Dei assumpsit naturam humanam in atomo, peratomum intelligens singularitatem, vel indiuiduationem naturae & non persona litatem. Dicit enim Aug. in lib. de fide ad Petrum, quod deus naturam hominis assumpsit, non personam. Contrarium autem dicere (scilicet quod persona manens in sua personalitate fuerit as sumpta) est error Nestorij, qui posuit in Christo duas personas, vel duo supposita soli vnione affectus coniunctas eomodo solum quo qui adhaeret deo vnus spiritus est, qui error condemnatus est in synodo Calcedonen. & sic patet tertium,

Ad primum arg. dicendum est qued non est simile de natura respectu naturae, & de persona respectu personae quoad assum: ptionem, quia rationi personae repugnat assumi manente sua personalitate, naturae autem non repugnat assumi necassumere, ita vt sit ratio assumendi. Evita exneutra parte est repugnantia, si natura naturam assumpserit praedicto modo, sicut est repugnantia ex parte assumpti, si dicatur quod persona sit assumpta a persona.

Ad secundum dicedum quod assumere, prout conuenit naturae est eomune toti trinitati, quantum ad id quod est ibi actionis, quia tota trinitas fecit assumptionem per potentiam, quae est attributum essentiae, quantum etiam ad id quod essentia est extremum cui vnitur natura assumpta est assumptio communis toti trinitati, nec tamen propter hoc potest quaelibet persona dici incarnata, quia in illa vnione non consummatur assumptio, sed in vlteriore quae est cum proprietate relatiua, quae est propria per"sona filij, sicut plenius declaratum fuit prius distinctione prima.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1