Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum terminus assumptionis sit tura, an persona
gVASTIO 11 Vtrum terminus assumptionis sit tura, an persona. Thom. 3. p 7.2. ad 3. Et q. 3.ar. 1.&2.
ECVNDO quaeritur de termino assumptionis quid sit; natura aut persona. Et arguitur quod vtrumque, quia in actione reciproca idem est agens & terminus, sed assumptio est actio reciproca. AsE sumere enim estidem quod aliud ad se sumere: ergo quod est assumens, est etiam terminus assumptionis. Sed tam natura diuina, quam persona est assumens (vt patet ex praecedente quaestione) ergo vtrumque est terminus assumptionis.
Item in assumptione, de qua loquimur, non videtur esse nisi tria, scilicet persona, & natura diuina, quibus aliquo modo com petit assumere, & natura humana cui competit assumi, sed natura humana non potest esse terminus assumptionis, quia ipsa solum assumitur ad aliud: ergo naturae diuinae, vel personae, vel vtrique simul competit esse terminum assumptionis.
IN CONTRARIVM arguitur, quia finis & agen non possunt comcidere in idem, secundum numerum. Sed tam persona quam natura diuina est agens assumptionem, ergo non potest esse finis vel terminus assumptionis.
RESPONSIO. Quamuis in eodem instanti fuerit natura humana formata, & verbo vnita, tamen alia actione fuit natura humana formata, & alia ratione verbo vnita. Quod patet, quia separari possunt adinuicem. Potuit enim natura humana per spiritum sanctum formari, & non vniri alteri, & iterum natura humana prius formata opere naturae posset per spiritum sanctum de nouo vniri personae diuinae, amissa sua propria personalitate: & sic sunt duae actiones, & non vna, nec terminus vnius est terminus alterius, quum actiones distinguantur per suos terminos. Terminus enim formationis fuit ipsa natura humana, vel pars eius formalis, scilicet anima, de termino ergo assumptionis, vel vnionis naturae humanae cum natura diuina, vel persona procedit solum ista quaestio.
Ad quam dicendum est, qud si proprie volumus loqui, assumptio, vel vnio non terminatur ad naturam, nec ad personam, sed ad vnionem naturae assumptae cum natura & persona assumente, vel ad esse vnitum. Quod proprie non terminatur assumptio ad naturam, vel ad personam, patet sic, terminus non praeexistit actioni quam terminat. Alioquin frustra esset actio, quum ordinetur ad acquisitionem termini, si terminus sine actione haberetur. Et hoc expresse vult Aristoteles primo de generatione, vbi dicit quod habitibus praesentibus in materia cessat motus. Ex quo patet quod omnis actio & motus est propter non habitum. Sed tam natura diuina quam persona praeextiterunt assumptioni, ergo non sunt termini assumptionis e
Et si dicatur quod locus est terminus motus localis, & tame praexistit motui, dicendum est quod locus non est terminus motus localis, sed esse mobilis in loco, ad quem mouetur, seu vbi, & istud esse non praecedit motum, sed acquiritur per ipsum.
Ex eadem radice patet quod vnio naturae assumptae cum natura & persona assumente est proprie terminus assumptionis, quia illud solum proprie est terminus assumptionis, quod acquiritur per actionem. Sed per actionem assumptionis; quantum est de natura talis actionis, nihil acquiritur, nisi vnio naturae assumptae, cum natura & persona assumente, vt iam natura humana in se non subsistat; sed existat in persona assumente, quare, &c. Dico autem, quantum est denatura assumptionis, quia si aliqua dona supernaturalia sint collata naturae humanae assumptae: hoc tamen non est ex pura natura assumptionis, sed ex alio dono, eigu sola vnio naturae assqiptae cum natura & persona assumente, per quam formaliter natura assumpta habet esse cum natura & persona diuina, est pet se terminus assumptionis.
Et si dicatur contra hoc, quia ad relationem non est actio, vel motus, vt dicitur 5. Physicor. talis autem vnio non est, quaedam relatio. Est dicendum ad hoc quod sicut visum fulib: r. distinctione erigesima: duplex est respectus, vnus, qui es sola denominatio sumpta ex pluribus & hic sufficit ad praedicamentum relationis, vt sinulitudo, aequalitas, & huiusmodi Et talis respectus non est aliqua res praeter suum fundamentum, nec ad ipsum porest esse motus vel actio. Et de tali respectu vel relatione loquitur Aristotel. 5. Physicorum. Alius resvectu est, qui non est sola denominatio sumpta ex pluribus, sed est realis modus effendi, vel per consequens ad fundamentum, vt inhaerere consequitur per se naturam accidentis, vel per accidens & extrinsecus adueniens sicut vbi, vel esse tali loco, & tangere & tangi, & rales respectus non semper sunt de praedicamento relationis, & ad eos potest esse & est verus motus, sicut motus localis est ad vbi, tanquam ad terminum extrir secum, qui locato acquiritur, & est in eo. Est enim circumscripticorporis a loco: locus autem non est terminus motus localis, nis extrinsecus. Similiter corpora distantia, per motum localem alterius, vel amborum fiunt propinqua, & se tangentia. Et ad hoterminatur motus, quamuis tangere & tangi non sint, nisi reale modi essendi, & quidam respectus extrinsecus aduenientes, ne pertinent ad praedicamentum relationis. Eodem modo cum esse vnitum sit quidam realis modus essendi ad ipsum potest terminari actio vel motus. Sed ad vnionem de qua nunc loquimur, quae ex humanae naturae cum natura & persona diuina, non potest terminari actio naturalis, sed sola diuina quae potest naturae humanae dare nouum modum essendi, sicut dat accidenti in sacramento altaris: sic igitur natura assumpta, & natura & persona assumens, sunt quidem extrema vnionis, sed non proprie terminus assumptionis, sed solum ipsa vnio.
Veruntamen quia ratione vnionis aliqua consueuerunt dici vnum, quamuis non omnino proprie (magis enim deberent dici vnita quam vnum.) Ideo secundum consuetum modum loquendi potest dici quod vnio terminata est ad vnum, vel ad vnitatem in persona non autem ad vnum in natura. Ad cuius intellectum aduertendum est quod natura nominat solum id quod pertinet intrinsece ad na tura rei: suppositum autem & persona dicunt rem in se, & per sie subsistentem: sicut enim natura vel essentia absolute respicit esse, sic persona vel suppositum respicit esse per se, & in se esse, propter quod aliqua non dicuntur fieri, vel esse vnum in natura, nisi dupliciter. Vno modo, quia constituunt vnam substantiam, siue sui compositione, sicut materia & forma constituunt essentiam compositi, sine sui corruptione, sicut elementa constituunt naturam mixti Alio modo dicuntur aliqua vnum in natura, quia non sunt diuersae essentiae, sed vnum est essentia, & reliquum non, sed modus essentiae, sicut fundamentum proprie non dicit aliam essentiam vel naturam a respectu, & si realiter ab ipso differat, vt ostensum fuit lib. I. Et primus quidem modus affirmatiuus est. Secundus quasi negatiuus. Simili modo aliqua dicuntur fieri, vel esse vnum in persona, vel in subsistentia, super quam fundatur ratio suppositi vel personae dupliciter. Vno modo, qa ex eis fit vna subsistentia causaliter, sicut ex hac materia, & hac forma fit subsistentia conpositi: alio modo, quia vnum habet propriam subsistentiam, aliud vero non, sed inexistentiam, sicut Sortes & albedo eius.
Ex quibus faciliter concluditur quod assumptio non est terminata ad vnum in natura, quia natura diuina & humana non possunt esse vel fieri vnum primo modo, quia ex natura diuina & humana non potest constitui vna tertia, nec sui compositione, qui se non habeant, vt materia & forma, siue vt actus & potentia, sec vtraque est actu ens, ex quibus sic habentibus se impossibile es aliquam naturam tertiam constitui, neque sui corruptione, quinec natura diuina potest transmutari in humanam, quum sit incorruptibilis, nec humana in diuinam, quum sit in generalibili nec ambae in tertiam, propter eandem causam: ergo isto modo natura diuina & humana non possunt fieri, vel esse vnum in na tura, nec secundo modo, quia non potest dici quod vnum sit natura, & reliquum non, quia tunc periret veritas incarnationis, & sic nullo modo potest assumptio terminari ad vnum in natura.
Item nec est terminata ad vnum in persona, vt ex ambabus naturis fit causata vna subsistentia, vei personalitas, qa effectus non praecedit causam, sed personalitas praecessit vnionem natura assumptae cum natura diuina: ergo assumptio non est terminata ad vnum in persona, sic quod ex duabus naturis sit causata illa personalitas. Restat ergo vnionem sic fuisse terminatam ad vnum in persona, vel subsistentia, quod tota personalitas vel subsistentia est a persona & natura diuina: humana vero solum inexistit, & quantum ad hoc degenerat in accidens, licet sit vera substantia.
Ad primum argumentum dicendum quod in actione reciproca, idem est agens & terminus extrinsecus, & sic natura diuina, & persona sunt terminus intrinsecus in assumptione, sed naturam humanam esse vnitam personae diuinae est terminus intrinsecus, & per actionem assumptionis acquisitus.
Ad secundum dicendum quod ex hoc quod natura diuina & persona praeexistunt assumptioni, non possunt esse terminus intrinsecus assumptionis, nec humana natura est es terminus secundum se & absolute. Sed vnio eius cum natura diuina & persona, hoc enim fit per assumptionem, & nihil aliud: & ideo cum nihil sit terminus actionir nisi illud quod fit per actionem, talis vnio est per se, & praecise terminus assumptionis intrinsecus.
On this page