Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum vnio naturae humanae ad verbum sit maxima vnionum

QVAISTIO TIRTIA. Vtrum vnio naturae humanae ad verbum sit maxima vnionum. Thom. 3. 9. 2. a1. 9.

ECYNDO quaeritur, vtrum ista vnio sit maxima vnionum. Et arguitur quod sic. Primo per Bero. lib. de considerat. vbi dicit o inter omnes vnitate arcem tenet vnitas trinitatis. & post eam est vnio Adignissima, quae est in Christo, sed vnitas trinitatis, est increata, quum ergo post illam vnio incarnationis sit maxima, videtur quod inter omnes vniones creatas, illa sit praecipua

Item August. dicit I. de trinit. quod homo potius est in filis quam filius in patre. Sed pater & filius sunt vnum vnitare potissima, ergo Deus & homo sunt vnum vnitate adhuc potiore.

IN CONTRARIVM arguitur, illa vnio est magi vna, per quam ex vnitis fit vnum in persona & natura, quam ill per quam fit vnum solum in persona, & non in natura, sed per vnionem materiae cum forma fit vnum in natura & persona, vt in Sorte per vnionem autem incarnationis non fit vnum in natura, sed solum in persona, vt patet ex praeced. quaest. ergo vnio materiae cum forma est major alia.

RESPONSIO. Dicendum est primo quid sit vnio, e qualiter differat ab assumptione. Et secundo videbitur de prope sito. Quantum ad primum sciendum est quod vnio quandoque accipitur pro actione, per quam aliqua vniuntur, quandoque vero pro relatione, per quam aliquid formaliter dicitur alteri vnitum: & istsecundus nodus videtur esse magis proprius quam primus, quia actio per quam aliqua vniuntur magis proprie videtur importari nomine vnitionis, quam nomina vnionis, quandoque tamem vnum accipitur pro alio. Si ergo vnio accipiatur pro actione, sic differt ab assumptione dupliciter. Vno modo sicut differt superius ab inferiore, quia vnio est in plus quam assumptio. Omnis enim assumptio est vnio. Sed non omnis vnio est assumptio. Est enim vnio materiae cum forma, subiecti cum accidente, & corporum per contactum, colligationem, & huiusmodi, vbi nulla est assumptio, prout de assumptione loquimur. Secundo modo differunt etiam, vbi concurrunt in idem secundum numerum, quia assumptio importat actionem, per quam aliqua vniuntur cum determinatione vtriusque extremi hac (scilicet! quod vnum extremorum est passum, aliud vero agens: est enim assumptio alicuius ad se sumptio, vnio vero importat solum actionem, per quam aliqua vniuntur absque tali determinatione, sed cum omnimoda indifferentia ad vtrumque.

Ex quo sequuntur duo. Primum est, quod etiam in eadem actioni puta in incarnatione verum est dicere quod omne assumens est vniens ratione actionis. Sed non est verum dicere quod omnae vniens sit assumens ratione extremi, quod includitur in assumente, non autem in vniente. Vnde pater fuit vniens natura humanam diuinae sed non fuit assumens, quia assumens dicit veniens aliquid sibi: pater autem non vniuit naturam humanam sibi, sed filio. Secundum quod sequitur est quod assumens non potest dici assumptum vniens, tamen bene potest dici vnitum, sicut filius dicitur vniens sibi naturam humanam, & vnitus naturae humanae. Sed sic dicitur affumens, quod non dicitur assumptus. Et causa est, quia assumptio differenter respicit extrema, vnio autem indifferenter.

Si autem vnio sumatur pro relatione, sic differt ab assumptio ne, sicut terminus ab actione & passione quam terminat, sicut dictum fuit in praeced. quaest. Et quia actio & passio differenter respiciunt agens & passum, relatio vero similium nominum (vt est vnio) aequaliter respicit vtrumque extremum: ideo quodlibet extremorum dicitur vnitum, sed non assumptum, sicut filius dei dicitur vnitus humanae naturae. sed non assumptus, & sic patet primum

Quantum ad secundum, sciendum est quod cum ratio actionis sumatur ex termino. Vnio autem, vt dicit actione, terminatur ad vnionem, vt dicit relationem. Ideo totum iudicium in hac quaest. debet sumi ex vnione, quae est relatio. Dicendum est ergo quod vnio incarnationis non est maxima vnionum creatarum, quantum ad rationem vnionis intrinsecam, est tamen maxima secundum dignitatem. Primum patet, quia per vnionem dicuntur aliqua vnum: ratio autem vnius est ratio indiuisi: ergo illa vnio est maxima, cuius extrema magis & intimius efficiunt vnum. Sed extrema multarum vnionum (puta materiae cum forma) magiss intimus efficiunt, vel efficiuntur vnum, quam extrema incarnationis: constituunt enim vnum per essentiam vnum etiam non potes separari ab altero, saltem materia a forma salua consistentia, & natura sua, quod est signum magnae intimitatis: inter extrema autem incarnationis non est talis vnitas, nec talis intimitas, quia nec constituunt vnam naturĂ¢, nec vnum est inseparabile ab altero: ergo vnio materiae cum forma est major quantum ad rationem vnionis quam vnio incarnationis. Vnio tamen incarnationis est maior, quoad dignitatem, propter nobilitatem extremorum, & propter vtilitatem finis, ad quam talis vnio ordinatur.

Et secundum hunc sensum intelligendum est dictu beati Bernard. quia vnio incarnationis post vnionem trinitatis tenet arcem, quoad dignitatem, non autem quoad rationem vnionis.

Ad illud quod dicit beatus Augo. quod homo est magis in flio, quam filius in patre, intelligendum est non simpliciter & absolute, sed quoad vnitatem personae, quia idem personaliter est deus & homo, non autem sunt idem personaliter pater & filius

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3