Praeambulum
Praeambulum
EX praemissis autem emergit. Superius magister determinauit de incarnatione filij dei. hic incipit die terminare conditiones dei incarnati. Et diuiditur in duas. Primo determinat de his quae conueniunt Iincarnato deo ratione vnionis. Secundo de hiquae pertinent absolute ad naturam assumptam, distinct. 13. Prima ibi, sciendum est Christum, &c. Prima in duas. Primo determinat de his quae dicuntur de deo incarnato exprimentia vnionem, sicut cum dicitur filius dei est filius hominis, & deus factus est homo, & homo est deus. Secundo determinat quae ei conueniunt consequentia ad vnionem dist. 8. Post praedicta inquiri debet. Prima in tres. Primo mouet quaestionem de propositionibus exprimentibus vnionem. Secundo ponit diuersas opiniones diuinae vnionis ibi, Alij tamen dicunt. Tertio ostendit quomodo intelliguntur diuersimode praedictae locutiones secundum diuersas opiniones, distin. 7. secundum personam dicitur vero Prima vero pars cum secunda est principium lectionis, quarum prima remanet indiuisa. Sed secunda diuiditur in sex. Prime ponit vnam opinionem. Secundo eius confirmationem, ibi, 8 ne suo sensu. Tertio ponit opinionem secundam: Sunt tamer alij. Quarto subdit eius confirmationem ibi, de hoc enim AuQuinto ponit tertiam opinionem ibi, sunt autem & alij. Sexte subdit confirmationem eius ibi, ne aut illi de suo. Haec est sententia & diuisio lectionis in generali.
Sententia autem in speciali est ista, non secundum ordinem literae, sed vt planius intelligantur opiniones quas Magister re citat in litera, procedemus sic. Primo narrabimus tres opiniones quae ponuntur in litera, ostendendo quid vnaquaeque opinie ponit. Et secundo in quibus conueniunt. Et tertio in quibus differunt. Ponit ergo prima opiniones quatuor. Prima est, quod & anima & corpus prius ordine naturae, non temporis fuerunt adinuicem sibi vnita ad constituendum hominem, ac deinde hom constitutus ex eis fuit a verbo assumptus, & quia homo nomen est suppositi, ideo secundo ponit haec opinio, quod in Christo fuerunt duo supposita, vnum creatum, quod est homo quod subsistit solum ex duabus substantiis (ex anima scilicet & corpore, non ex deitate.) Et aliud increatum, quod est filius Dei quod subsistit solum in natura diuina. Et isti quamuis ponant in Christo duo supposita, non ponunt tamen duas personas, sed vnam tantum (scilicet personam verbi) quia suppositum hominis non dicunt esse personam, quia vnitum est digniori (scilicet suppo sito diuino.) Persona autem dicit suppositum ad dignitatem pertinens. Quia etiam ponunt distinctionem suppositorum. Ideo dicunt terio, quod proprietates vnius non competunt alteri ab solute, sed cum reduplicatione, sicut non est dicendum quod ist. homo demonstrato Christo est aeternus, vel filius Dei incepit esse, vel est mortuus nisi sub hoc sensu iste homo qui dicitur filiuDei, est aeternus, vel filius Dei, qui dicitur iste homo incepit esse vel est mortuus. Dicunt enim quod non obstante distinctione sup. positorum: vnum dicitur de altero, non propter vnitatem suppositi sed propter maximam vnitatem gratiae & affectus, secundum quem modum quem dicitur in Psal. Ego dixi, dij estis. Quarti ponit haec opinio quod persona verbi non fuit magis composita post assumptionem quam ante, quia homo assumptus no pertinet ad vnitatem suppositi vel personae diuinae: & ideo per eiuassumptionem persona diuina non est magis composita, sed aequsimplex, vt prius. Secunda opinio ponit quatuor. Primum est qi corpus & anima fuerunt prius natura vnita ad constitutionem humanae naturae, & non alicuius suppositi: & sic a verbo fuerunt assumpta. Secundum est, quod in Christo non est nisi vnum suppositum, & vna persona subsistens in duabus naturis (diuina scilicet, & humana.) Tertium est, quod propter vnitatem suppositi ir duplici natura, de illo possunt proprie dici adiectiua significantia proprietates vtriusque naturae, siue suppositum importetu per concretum vnius naturae, siue alterius, vt dicendo, Deus es passus, vel iste puer est aeternus. Quartum est, quod persona verb. per incarnationem facta est composita, quae prius erat simples sub hoc sensu, quod persona verbi ante incarnationem subsistebat tantum in vna natura: post incarnationem vero subsistit in duabus. Tertia opinio similiter ponit quatuor. Primum est, quod anima & corpus diuisa ab inuicem & sine vlla compositione inter se fuerunt a verbo assumpta. Vnde cum dicitur qued filiu Dei assumpsit humanam naturam intelligendum est secundun ipsos materialiter (id est, partes humanae naturae) sicut parte domus dicuntur domus. Secundum est quod haec duo, scilicet ani¬ ma & corpus fuerunt vnita verbo solum accidentaliter per modum extrinseci habitus, sicut vestis vnitur homini, & sicut angelus assumit corpus in quo apparet. Tertium est quod istae duae substantiae non pertinent ad personalitatem verbi, sed extrinsece se habent ad ipsam, vt indumentum ad hominem. Ex quo sequitur quartum quod cum neutra harum substantiarum non sit persona secundum se, & vtraque se habeat extrinsece ad personalitatem verbi, in Christo non est nisi vna persona tantum, & illa est aeque simplex sicut ante assumptionem. Haec ergo sunt quae ponunt praedictae opiniones. Secundo videndum est in quibus conueniunt, & sunt quatuor in quorum quibusdam conuoniunt re & nomine, in aliis autem nomine solum. Primum istorum est q omnes opiniones dicunt in Christo tantum esse vnam personam, in quo se credunt recedere ab errore Nestorij, qui ponit duas personas & haec est conuenientia voce, quia ei (vi postea patebit) prima opinio ponit in Christo pluralitatem sup. positorum ponit realiter pluralitatem personarum. Secundum est quod omnes opiniones ponunt in Christo duplicem naturam diuinam & humanam, & tres substantias deitatem, animam, & carnem, & haec remansisse post assumptionem in quo recedunt ab opinione Apollinaris, qui non ponit animam assumptam, sed deitatem fuisse in Christo pro anima, & ab opinione Euticetis, qu dicit post assumptionem in Christo fuisse tantum vnam naturam. Et haec similiter est conuenientia in voce, quo ad tertiam opinionem quae dicit corpus & animam non fuisse ad inuicem vnita in Christo, ex hoc enim ponit realiter quod humana natura non fuit in Christo cum humana natura dicat quid compositum ex anima & corpore. Tertium est quod omnes istae substantiae fuerunt in Christo realiter non secundum apparentiam contra errorem Manichei qui posuit filium Dei carnem fantasticam assumpsisse Quartum est quod corpus & anima siue coniuncta, siue diuisa, ni fuerunt prius tempore quam essent assumpta. Sed solum ordine naturae, & in his duobus vltimis conueniunt omnes opiniones & re, & voce. Et sic patet secundum. Tertio videndum est in quibus differunt, & sunt quatuor. Primum est de vnitate supposit in Christo: quia prima opinio ponit supposita duo. Secunda vnum tantum. Tertia nec vnum praecise, nec duo simpliciter vnum praecise, quia suppositum diuinum quod ponitur ibi esse tantum non compraehendit secundum illam opinionem quicquid pertiner ad rationem Christi, quia corpus & anima diuisa, & siab illo supposito assumpta non subsistunt in illo supposito, sed se habent extrinsece ad modum vestis, vel habitus, & ideo plus est in Christo quam illud suppositum, nec tamen sunt ibi plura supposita simpliciter, quia nec corpus nec anima ab inuicem diuisa perfecte habent rationem suppositi quam importat id quod est conpletum in natura. Secundum in quo differunt est ex parte assumpti, quia prima opinio dicit suppositum humanum fuisse assumptum, & non suppositum. Tertia dicit suppositum non fuisse assumptum, nec naturam in se, sed solum in suis partibus. Tertio differunt ex parte assumptionis, vel vnionis, quia prima opinio ponit illam vnionem esse secundum inhabitationem inquantum filius Dei habitat in illo homine sicut in templo, & secundum vnitatem affectus inquantum voluntas illius hominis semper est conformis voluntati Dei. Et secundum operationem quia dicunt illum hominem esse instrumentum verbi dei. Secunda vero opinio ponit illam vnionem, vel assumptionem esse secundum realem inexistentiam, quia humana natura realiter existit in persona diuina. Tertia vero opinio ponit quod Christus est aliquid secundum quod homo, quia est quoddam suppositum sibi vnitum, quamuis hoc sit male intelligibile (vt postea patebit) Secunda opinio similiter ponit quod Christus est aliquid secundum quod homo, quia praedicatur de eo natura humana concretiue. Sed tertia opinio ponit quod Christus secundum quod homo solum est aliquo modo se habens sicut se habet homo aliter indutus, & nudus.
On this page