Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum in Christo sit pluralitas suppositorum

QVAESTIO PRIMA. Vtrum in Christo sit pluralitas suppositorum. Thom. 3. 4. 17. a1. 1.

SVISIS inquirendum est de veritate singularum opinionum. Et primo circa primam opinionem quae ponit in Christo pluralitatem sj suppositorum. Quaeritur vtrum hoc sit verum i Et videtur quod sic. Omne illud quod est aliud & aliud differt supposito. Sed Christus secundum quod Deus & secundum quod homo aliud & aliud est, ergo Christus secundum quod Deus & secundum quod homo differt a seipso supposito. Minor probatur per Augustinum in Enchiridio vbi dicit quod diuina substantia & humana vtrumque est Dei filius, sed aliud propter verbum, & aliud propter hominem. Et Leo papa dicit in quadam epistola quod vnum horum coruscat miracu¬ lis, & aliud succumbit iniuriis.

Item illud quod est magis proprium naturae minus est separabile. Sed esse suppositum est magis proprium substantiae com pletae quam esse indiuiduum, quia esse indiuiduum competit rebus cuiuslibet generis, non autem esse suppositum, sed soli substantiae, ergo minus potest separari a substantia ratic suppositi quam ratio indiuidui, sed ab humana natura in Christo non fuit separata nec forte potuit separari ratio indiuidui, eigo nec ratio suppositi. Sed constat quod ibi fuit suppositum diuinum, ergo duo supposita diuinum & humanum.

Item Christus secundum quod homo continetur in specie humana, dicit enim Dion. I. cap. de diuinis nomi. quod intra nostram factus est naturam qui omnem naturam & omnem ordinem supersubstantialiter excedit, sed Christus non continetur in specie humana nisi sicut suppositum humanae speciei, ergo in Christo est aliud suppositum a supposito verbi.

Item homo nomen est suppositi, sed secundum Aug. & plu res alios sanctos in pluribus locis homo fuit a verbo assumptus, ergo suppositum fuit assumptum, sed constat quod in Christe fuit vnum assumens, ergo plura supposita, vnum assumens & aliud assumptum.

IN CONTRARIVM est quod dicit Damas. 3. lib. In domino nostro Iesu Christo duas naturas cognoscimus vnam autem hypostasim. Sed hypostasis Grece idem est quod suppositum Latine, ergo &c.

RESPONSIO. Circa istam quaestionem duo sunt videnda. Primum est vtrum in Christo sint plura supposita. Secundum est dato quod non, sed quod plures sint naturae in eodem supposito, vtrum secundum illas Christus debeat dici esse vnum an plura.

QUANTVM ad primum dicendum quod in Christo fuit tantum vnum suppositum scilicet suppositum filij subsistem in duabus naturis diuina & humana. Quod patet supponendo ea quae sunt fidei & scripturae, fides enim & scriptura verificant has propositiones filius Dei est homo, filius Dei est incarnatus, & passus, & consimiles. Ex hoc sic arguitur, nihil praedicatur de altero in quid, vel denominatiue formali denominatione, & non solum extrinseca nisi fit vnum secundum suppositum cum illo, sed vt dictum est secundum fidem & scripturam, humana natura praedicatur de filio Dei concretiue & in quid, dicendo filius Dei est homo, & denominatiue denominatione formali & non solum extrinseca, dicendo Deus est incarnatus humanatus, ergo humana natura cum filio Dei est vnum suppositum. Minor patet ex variis locis scripturae. Maior similiter manifesta est, nunquam enim illa quae differunt secundum suppositum praedicantur de se inuicem in quid, nec denominatiue nisi denominatione extrinseca dicitur homo est vestitus. Omnis enim denominatio intrinseca est ab aliquo secundum suppositum indistincto, ergo humana natura in Christo non distinguitur a verbo secundum suppositum, impossibile est ergo saluare veritatem scripturae ponendo in Christo duo supposita¬

Aliqui tamen crediderunt eam posse saluare ponendo in Christo vnitatem personae cum pluralitate suppositorum, quod includit contradictionem, & incidit in damnatum errorem. Contradictionem includit, quia quando aliqua se habent sicut superius & inferius directe plurificato vno plurificatur aliud, sed suppositum & persona se habent sicut superius & inferius, quia illud idem quod dicit suppositum in genere substantiae absolutae dicit persona in genere, intellectualis naturae, ergo ponendo plura supposita in intellectuali natura, necesse est ponere plures personas, sed vtraque natura in Christo diuina & humana est intellectualis: ergo sicut in Christo sunt plura supposita, ita & plures personae. Et ideo vtrumque horum repperi damnatum esse in concilio Constantinopolitano sub his verbis, Si quis introdu"cere conetur in mysterio Christi duas subsistentias, seu duas personas anathema sit, subsistentia autem ibi assumitur pro supposito vel hypostasi. Incidit etiam in errorem. Nestorij qui dixisuppositum assumptum vniri personae diuinae secundum dignitatem lionoris inquantum omnis honor qui exhibetur filio Dei exhibetur illi homini propter coniunctionem ad filium Dei. Et ideo dicit tantum vnam personam esse in Christo, licet essent duo supposita. hoc autem est damnatum approbante synodo Ephesina sub his verbis, Si quis in vno Christo diuidat substantias post adunationem copulas eas sola coniunctione quae est secundum dignitatem vel auctoritatem, vel potentiam, & non magis concursu secundum adunationem naturalem anathema sit: sic igitur patet quod prima opinio non solum falsa est, sed est haeresis damnata ab ecclesia in conciliis, & sic patet primum.

QUANTVM ad secundum scilicet supposito, quod in Christo sint plures naturae in vna hypostasi siue persona, vtrum debeat dici Christus vnum an plura. Et circa hoc est triplex modus dicendi, Primus modus est quod Christus debet dici vnum, licet in Christo sint plures naturae. Cuius ratio est, quia Christus non est nisi illud quod praedicatur de supposito Christi. Sed altera naturarum non praedicatur de Christo, Christus enim non est humanitas, sed est habens eam, licet diuina natura de Christo praedicetur. Et ideo cum humanitas non praedicetur de Christo in ab. stracto propter hoc Christus secundum humanitatem non potes dici vnum distinctum ab eo quod est secundum diuinitatem, quanuis possit dici multa habens, scilicet deitatem & humanitatem.

SECVNDVS modus est quod Christus debet dici plura propter tria. Primo, quia secundum Philoso. 7. Meta. homo albus non est simpliciter vnum, sed plura, sed de homine & albo, nec albedo, nec humanitas praedicatur: non eim bene dicitur homo est humanitas, vel albedo, ergo non obstante quod humanitas abstractiue non praedicetur de Christo, deitas vero praedicetur nihilominus secundum has plures naturas potest dici plura.

Secundo sic vnitas substantiae non diminuit de ratione vnitatis, ergo nec pluralitas de ratione pluralitatis, sed personae diuinae propter vnitatem substantiae dicuntur vnum, ergo Christus propter pluralitatem substantiarum in Christo existentium potest dici plura.

Tertio, quia vnum & ens simpliciter dicuntur de vno & ente actuali, quia ens potentiale de se non est ens, nec vnum simpliciter, propter quod compositum substantiale non est plura simpliciter, quia non est ex pluribus entibus in actu, sed in Christo natura humana est ens actu similiter & diuina, erge secundum eas Christus debet dici plura simpliciter.

TERTIVS modus est quod proprie loquendo Christus non debet dici nec vnum, nec plura absolute, sed cum determinatione. Cuius ratio est, quia haec nomina cum sint adiectiua, ponunt rem suam circa substantiua. Cum igitur haec nomina ponuntur in praedicato sine substantiuo addito respondet eis, pro substam tiuo res posita in subiecto, vt cum dicitur homo est albus. Quando vero additur substantiuum, talia adiectiua ponunt rem suam circa ipsum, vt si diceretur Sortes est bonus cantor, quia lybonus non determinaret Sortem sed cantorem. Eodem modo in proposite si dicatur Christus est vnum nullo addito cum non determinaret aliud substantiuum quam Christum non bene dicitur, sed deberei dici Christus est vnus eo quod substantiuum & adiectiuum debeni in genere conuenire. Si vero aliud additur in praedicato secundum conditionem praedicati debet determinatio vnitatis vel pluralitatis addi, vt si dicatur Christus est suppositum debet addi vnum, si vero dicatur Christus habet naturam addendum est duplicem, vel dicendum est quod Christus habet duas naturas. Sed quia de quo non praedicatur substantiuum non praedicatur adiectiuum quod est determinatio substantiui, ideo sicut de Christo non prae dicatur humana natura, sic non est dicendum qued Christus secundum ipsam sit vnum vel plura. Et idem dicendum est de diuin: natura secundum illos qui dicunt quod non praedicatur formaliter de Christo, & istud videtur conuenientius dictum.

Ad rationes vtriusque opinionis potest responderi. Prima enim opinio vera, si diuina natura praedicatur de Christo, quia secundum eam solam potest dici vnum proprie loquendo, secur dum vero aliam naturam quae non praedicatur de ipso non potes dici vnum nec multa, propter causam iam assignatam, quanquam multi dubitent an diuina natura praedicetur de Christe in abstracto, de hoc tamen fuit plenius visum in primo libro.

Ad rationes secundae opinionis potest responderi. Ad primam quod Philosophus quando dicit quod homo albus non est vnum sed multa, intelligit materialiter quo ad naturas substantiae & accidentis, & non quo ad formalem modum praedicandi.

Ad secundam dicendum est quod plures substantiae sunt realite & simpliciter plures res, sed secundum eas non potest Christus dici simpliciter plura cum non praedicentur de ipso, vel saltem altera¬

Per idem patet ad tertiam, quia licet natura diuina & humana sint plura entia simpliciter & in actu. Tamen quia neutra, vel saltem altera non praedicatur de Christo, ideo secundum eas non potest proprie dici plura.

AD ARGVMENTA principalia respondendum est. Ad primum, quod sicut alterum & alterum notat differentiam accidentalem, ita aliud & aliud differentiam substantialem, & ideo sicut in eodem supposito possunt vicissim esse diuersa accidentia secundum quae potest dici alterum & alterum, sic Christus in quo sunt diuersae substantiae potest dici aliud & aliud, maxime cum determinatione naturae dicendo quod est aliud secundum naturam diuinam, aliud secundum naturam humanam, hoc est habens aliud & aliud, quorum vtrumque potest esse sine multitudine suppositi. Et sic intelligendae sunt auctoritates beati Aug. & Leonis papae, cui concordat Greg. nazianzenus in epistola ad Didimum, dicens sic: aliud & aliud sunt ea ex quibus saluator est, ipse autem non alius & alius.

Ad secundum dicendum est quod magis proprium non est semper magis inseparabile, magis enim propriumest homini esse bipedem quam esse animal, quia in pluribus conuenit homo, in eo quod animal quam in eo quod bipes. Et tamen bipes magis potes separari ab homine quam animal. Similiter in proposiro, esse indiuiduum cum sit idem quod esse vnum numero magis est inseparabile a substantia, & a quacunque alia re quam quaecunque alia proprietas posterior & se habens per additionem ad esse indiuiduum, quia suppositum dicitur indiuiduum, per se subsistens, & ideo econtrario debet dici quod suppositum cum sit posterius quam indiuiduum, & includat ipsum magis potest separari a substantia quam ratio indiuidui

Ad teruu dicendum est quod Christus ratione humanae naturae est in specie humana sicut hypostasis, vel suppositum non quidem per humanam naturam constitutum, sed vt habens humana naturam. Et hoc sufficit ad hoc vt possit dici esse in humana specie

Ad quartam dicendum que vbicunque beatus August. vel ali sancti dicunt hominem a filio dei esse assumptum exponendum est (hominem, id est humanitatem.) Sicut enim prius dictum fuit doctores sacri in dictis suis non semper seruauerunt proprietatem locutionis. Sic igitur patet quod prima opinio qua ponit hominem assumptum, & piuralitatem suppositorum negando pluralitatem personarum in his omnibus & aliis quae haesequuntur falsa est & haeretica.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1