Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum in Christo sit tantum vnum esse in, plura
CIRCA secundam opinionem quae est vera 8 catholica, quaeritur, supposito quod in Christo si tantum vnum suppositum & duplex natura, vtri In ipso sit tantum vnum esse, an plura. Et arguiAtur quod sit tantum vnum esse, quia omnia quae sunt in Christo possunt esse, & existere per vnum esse diuinum, ergo frustra ponerentur plura: consequentia patet, probatio antecedentis, esse secundo adiacens praedicat esse existentiae, vi cum dicitur Sortes est. Sed esse tertio adiacens praedicat esse existentiae secundum naturam tertij adiacentis, vt cum dicitu Sortes est homo, sed cum praedicatur esse tertio adiacens sufficit ad verificationem propositionis quod res importatae per subiectum & praedicatum conueniant in eodem supposito, nec oportet quod sint idem per essentiam vel per inhaerentiam naturarum, verificamus enim hanc, filius Dei est homo propteconuenientiam solam in supposito, & non propter identitatem praedicati cum subiecto secundum essentiam velinhaerentiam ergo similiter cum praedicatur esse secundo adiacens, & accipitur pro esse existentiae, vt dicendo humanitas Christi est, potest verificari haec propositio propter solam conuenientiam esse diuini cum humanitate in supposito, neque oportet ad verificationem eius dicere quod esse de humanitate verificatum sit esse creatum idem cum ea vel ei inhaerens, & idem potes dici de omnibus quae sunt in Christo
Item non minus repugnat supposito diuino supplere vicem causmaterialis quam vicem causae formalis, sed suppositum diuinum supplet vicem subiecti respectu naturae assumptae substantificando ipsam in se, ergo similiter potest supplere vicem causae formalirespectu eiusdem, ita vt non habeat esse per alud nisi per esse diuinum sibi communicatum, & ita erit tantum vnum esse in Christo
Item quae non sunt vnum nec secundum essentiam, nec secundum esse, nullo modo de se inuicem praedicantur praedicatione dicente hoc est hoc. Sed humana natura praedicatur de diuina saltem concretiue dicendo Deus est homo, ergo cun non sint vnum per essentiam oportet quod sint vnum in esse, sed si in Christo esset aliud esse secudum naturam diuinam & aliuc secundum humanam, tunc non essent vnum in esse, ergo &c.
INCONTRARIVM est, qa illud habet proprium e se de quo potest responderi ad interrogationem factam de eo an est Sed ad interrogationem factam de humanitate Christi an est, pon vere responderi quod est, ergo humanitas Christi habet in Christo proprium esse. Sed constat quod ibi est esse diuimum, ergo plura esse Item Dama. dicit lib. 3. quod ea quae consequuntur naturan duplicantur in Christo, sed nihil immediatius vel intimius consequitur naturam quam esse, ergo esse multiplicantur in Christo secundum multiplicationem naturae.
RESPONSIO. Haec quaestio partim dependet ab illa qua quaeritur, vtrum esse & essentia sint idem, & partim non, si enim detur pars affirmatiua, scilicet quod esse & essentia sint idem, statin sequitur quod in Christo sint plura esse sicut plures essentiae. S vero detur pars negatiua, s. quod esse & essentia non sint idem, tunc remanet quaestio dubia, & sunt circa eam tres modi dicendi.
PRIMVS est quod in Christo non sunt plura esse, sedvnum tantum: quod probatur tribus rationibus. Primus est quia esse non est nisi rei subsistentis. Sed in Christo non est nisi vnum subsistens, scilicet vnum suppositum cuius est subsistere, ergo in Christo est tantum vnum esse.
Secunda ratio est, quia sicut se habet quantitas ad quanta, ita se habet esse ad entia, sed quaecunque sunt in eodem supposito sunt quanta, & extensa per quantitatem vnam & eandem numero, ergo quaecunque sunt entia in eodem supposito habent esse per vnum & idem numero.
Tertia ratio est, quia accidentia non sunt entia nisi quia entis, vt dicitur 4. Meta. Si autem accidens haberet proprium esse praeter esse suppositi accidens esset secundum se ens, & non solum entis quod negat Philosophus: ergo accidens non habet aliquod esse praeter esse subiecti. Sed natura humana in Christo substantificatur in supposito diuino aliquo modo, sicut accidens in subiecto inquantum non constituit proprium suppositum, ergo secundum se non habet proprium esse praeter esse suppositi diuini. Et in tantum procedunt isti quod dicunt erroneum esse ponere plu ra esse in Christo cum ad hoc sequatur pluralitas suppositorum
SECVNDVS modus quod in Christo sunt necessario plu ra esse. Quod probatur quatuor rationibus. Prima est, quia vnitas vel pluralitas ipsius esse in Christo, aut attenditur secundum suppositum, aut secundum naturas. Si secundum naturas cum plures naturae sint in Christo, ergo & plura esse. Si secundum suppo situm. Contra, quia si vnitas suppositi diuini argueret vnitatem ipsius esse pluralitas suppositoru argueret pluralitatem ipsorum esse, consequens est falsum, quia personae diuinae cum sint tria supposita non habent nisi vnicum esse existentiae propter vnitatem essentiae, ergo vnitas vel pluralitas ipsorum esse non attenditur secundum vnitatem vel pluralitatem suppositi: sed naturarum
Secunda ratio est, quia agere supponit esse, & esse suppositi. & esse. Sed in Christo non obstante vnitate suppositi, praete agere diuinum est agere humanum, ergo in ipso praeter esse diuinum est aliud, scilicet esse humanum & sic plura esse.
Tertia est quod si humana natura quae est in Christo, sibi derelinqueretur constat quod haberet proprium esse existentiae aliud ab esse diuino, aut ergo illud idem est quod habebat in supposite diuino, aut aliud: Si idem habetur propositum, scilicet quod in Christo praeter esse diuinum est aliud esse. Si aliud, contra. illud quod amittit totum esse simpliciter quod prius habuit & acquirit totaliter nouum esse quod prius non habuit tale est vere corruptum & generatum. Sed si natura humana sibi derelinqueretur, amitteret totum esse simpliciter quod habuit, si in Christo est solum vnum esse, & hoc sit diuinum, & acquireret totaliter nouum esse quod prius non habuit, ergo vere prius corrumperetur, & postea generaretur: & sic non esset eadem numero quae prius quod est inconueniens Minor patet, probatio maioris, quia sicut illud corrumpitur secundum quid, quod amittit aliquod esse & non totum, sicut cum aqua calida infrigidatur vel econuerso, sic illud corrumpitur simpliciter quod amittit totum esse simpliciter quod habuit.
Et iterum essentia non potest manere, vel conseruari sine esse quacunque virtute: natura ergo humana amittendo totum esse quod habuit in Christo dato quod fiat sub alio esse quod prius non habuit: aut est corrupta per amissionem primi esse, aut non: sed requiritur quod sic amittat esse praecedens quod nullo modo recuperet aliud. Si primum detur, habetur propositum: si vero detur secundum. Contra, essentia amittens suum esse, & nullum recuperans vere adnihilatur: quia nunquam natura potest manere sine aliquo esse, vt dictum est: Si ergo esse non corrumpitur nisi amittendo totum suum esse & nullum recuperando nunquam poterit esse corruptio sine adnihilatione, imo non differret vnum ab altero quod est conueniens.
Quarta ratio est talis. Omnis generatio terminatur ad esse & omnis corruptio ad non esse, sed Christus secundum naturam humanam vere fuit genitus & mortuus, ergo secundum eam habuit aliquod esse quod per generationem acquisiuit, & quod pemortem amisit, illud autem non fuit esse diuinum, quia illud nunquam amisit, ergo praeter esse diuinum fuit in Christo aliquod esse creatum. Si vero dicatur quod per generationem temporalem Christi acquisitum fuit in Christo esse diuinum, non secumdum se, quia illud prius habuit: Sed quia natura humana nouam relationem habuit ad ipsum. Contra, illud per generationem acquiritur quod per corruptionem amittitur. Sed esse diuinum, vel relatio ad ipsum non est amissa per corruptionem, ergo neacquisita per generationem. Sicut ergo primi dicunt quod ponere plura esse in Christo est erroneum, quia ad hoc sequitur pluralitas suppositorum. Sic econtrario isti dicunt quod erroneum est ponere tantum vnum esse in Christo, quia ad hoc sequitur ipsum non fuisse vere natum, neque vere mortuum.
TERTIVS modus est medius inter istos quem credo verum esse, scilicet quod in Christo est aliquo modo tantum vnum esse, & aliquo modo plura. Ad cuius intelligentiam sciendum est quod sicut ens commune est, communitate analogiae ad substa¬ tiam & ad accidentis praedicamenta, & in ipsa diuiditur, & de ipsis praedicatur. Sic nomen essentiae commune est ad substantiam, quantitate, qualitatem, & sic de aliis: & in ipsa diuiditur, & de ipsis praedicatur. Et similiter esse existentiae (quod est idem quod essentia, vel si non est idem saltem immediatius consequitur essentiam quam quaecunque alia proprietas) diuiditur in esse quod conuenit substantiae, quatitati, qualitati, & aliis de ipsis praedicatur. Et sicut substantia est ens, & essentia per se subsistens, quantitas autem & quodlibet aliud accidens non est ens, nec essentia per se subsistens, sed potius inexistens (hoc est in alio existens) vtruq tamen tam substantia quam accidens dicuntur* entia & ens, sic esse existentiae substantiae completae dicitur esse subsistentiae. Esse vero quantitatis & omnium accidentium dicitur esse inexistem tiae, vtrumque tamen dicitur existentiae. Hoc viso patet quod ess existentiae, si solum accipiatur pro esse subsistentiae, de quo simpliciter, & per prius dicitur, sic in Christo, & in quolibet suppo sito vno non est nisi vnicum esse. Si vero esse existentiae extensius accipiatur pro omni eo de quo dicitur siue per prius, siue per po stenus, sic in Christo & in quolibet supposito creato, in qui est aliqua natura creata materialis sunt plura esse, quorum vnum est esse subsistentiae, reliqua vero omnia sunt esse inexistentiae
Primum patet faciliter, quia esse subsistentiae sequitur naturam per se subsistentem, vel secundum quam suppositum es per se subsistens, sed tales naturae non possunt plurificari in vno supposito, quia quae differunt secundum subsistentiam differunt secundum suppositum, ergo in vno supposito non possunt esse plura esse subsistentiae.
Secundum patet dupliciter. Primo, quia magis competinaturae humanae in Christo habere proprium esse, praeter ess. suppositi quam competat accidenti habere proprium esse in subiecto praeter esse subiecti, sed accidens habet proprium ess. in subiecto praeter esse subiecti, ergo natura humana in Christo habet proprium esse praeter esse suppositi. Probatio minoris, quia si accidens non haberet in subiecto aliud esse praeter esse subiecti tunc non posset a subiecto separari, nisi corrumperetur eo quod amitteret totum esse quod prius habuisset, sicut fuit dictum prius de humana natura in Christo. Hoc autem est falsum (vt patet in sacramento altaris) ergo &c.
Secundo, quia intimius sequitur esse ad essentiam quam agere ad potentiam. Sed in Christo multiplicantur agere secundum multiplicationem potentiarum, ergo in Christo mulriplicantur esse secundum multiplicationem essentiarum. Tertio, quia plus dependet quantitas, & alia accidentia conmunia ab esse quam dependeat colorla quantitate, sed color non posset remanere in subiecto remota quantitate, ergo nec quantitas, nec aliquod accidens posset esse in natura humana amoto esse quod intimius sequitur ad ipsam quam quodcunque aliud.
Cum igitur in natura humana existente in Christo fuerit quantitas, & reliqua accidentia, necessarium est quod in ipsa fuerit proprium esse quod praeexigitur ad omnia illa. Prima ergo opinio quae ponit tantum vnum esse in Christo loquitur de esse subsistentiae quod est simpliciter esse suppositi: sicut patet ex primo argu mento quod concluditur esse vnum esse in Christo ex vnitate suppositi subsistentis & illud veru est. Secunda vero opinio loquitur generaliter de esse existentiae prout est commune ad esse subsistentiae & ad esse inexistentiae, vt patet in omnibus argumentis.
Sed quia duae vltimae rationes primae opinionis nituntu probare quod non sit aliquo modo nisi vnum esse in Christo: ideo, respondendum est ad eas. Cum enim dicitur secundo loco, quod in eodem supposito omnia sunt quanta & extensa per vnam quantitatem, &c. Dicendum est quod non est simile de quantitate & de esse, quia quantitas est vnius rationis in omnibus quae sunt in eodem supposito, & ideo non potest plurificari, sicut nec plures albedines in eodem subiecto, esse autem cum non sit vnius rationis in mnibus, sed diuersarum (quia est de transcendentibus) potest plurificari secundum pluralitatem naturarum quas sequitur: imo siacutius consideretur illa ratio si aliquid valeret, aeque concluret in vno supposito tantum esse vnam essentiam, sicut vnum positum, quia sicut quantitate aliqua dicuntur quanta ita entra aliqua dicuntur entia saltem quantum ad esse essentiae, uemadmodum per esse dicuntur entia quantum ad esse exintiae. Si ergo pet vnitatem quantitatis invno supposito suffi inter concluditur ynitas esse existentiae, eadem ratione poconcludi vnitas esse essentiae quod est manifeste falsum. d tertium dicendum quod illud dictum Arist. 4. Meta. sic telligendum quod accidentia non sunt entia, nisi quia quia accidens non habeat aliud esse ab esse subiecti, uia esse quod dat subiecto, non posset secundum naturam habere nisi esset in subiecto.
Ad rationes principales. Ad primam dicendum quod humana natura non porest existere per solum esse diuinum, Et cum probatur quod imo, quia cum praedicatur esse tertio adia¬ cens sufficit ad verificationem propositionis quod res importatae per subiectum & praedicatum conueniant in eodem supposito. Dicendum quod non est verum, imo ad verificandum omnem propositionem, qua dicitur hoc est hoc, requiritur aliqua essentialis idemtitas praedicati cum subiecto. Nec sufficit identitas secundum suppositu, nec secundum inhaerentiam. Quod patet vbi praedicatur abstractum de abstracto, vt albedo est color, vel concretum de concreto in substantialibus, vt homo est animal, & idem est cum praedicatur denominatiuum de alio, vt cum dicitur homo est albus, & album est musicum, verificatur enim propositio pro supposiro quod importatur idem ex parte subiecti & praedicati vt fit sensus, homo est albus, id est, homo est suppositum habens albedinem, & album est musicum, id est, subiectum habens albedinem est subiectum habens musicam nunquam enim inhaerentia sufficit ad verificandum propositionem dicentem hoc est hoc, alioquin posset dici homo est albedo quod non est verum. Sed facit solum denominationem in obliquo vt patet in dictis expositionibus, & hoc modo verificatur ista, filius dei est homo ratione identitatis realis suppositi importati per subiectum & praedicatum sub hoc sensu filius Dei est homo, id est, filius Dei est suppositum habens humanitatem, & non ratione solius conuenientiae in supposito: quia tunc verificaremus hanc, essentia diuina est humana natura, quia sunt in eodem supposito, quod non dicimus. Cum ergo dicendo natura humana Christi est, si esse stet solum pro esse diuino nihil vnum & idem sit ex parte subiecti & praedicati ratione cuius possit propositio verificari. Oportet si verificetur quod esse stet pro esse creatos
Ad secundum dicendum que ratio falsum supponit, scilicet quod suppositum diuinum incarnatione suppleat vicem causae materialis vel subiectiuae, quia nihil est subiectum nisi respectu eorum quae sibi inhaerent. Natura enim humana non inhaeret personae assumenti, & ideo persona assumeus non est subiectu seu causa materialis naturae assumptae. Dato etiam quod persona diuina posset vere esse subiectum alterius. Tamen per hoc nor competeret assumere sibi naturam humanam quae non est nata esse in altero tanquam in subiecto. Ratio autem quare persona diuina potest alienam naturam assumere non est quia suppleat vicem subiecti vel materiae. Sed quia est perfectionis infinitae ad terminandum alterius dependentiam aliquo modo, sicut radix determinat in se inexistenuam rami insiti. propter quod dictum fuit supra prima quaestione quod incarnatio assimilatur insitioni
Ad tertium dicendum quod minor est falsa. Non enim praedicatur humana natura diuina. Cum dicitur concretiue Deus est homo. Sed praedicatur idem suppositum de se ipso connotando oblique circa subiectum & praedicatum diuersitatem naturarum sub hoc sensu filius Dei est homo, id est, suppositum habens humanitatem.
On this page