Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum persona verbi post incarnationem fuerit composita
ECVNDS quaeritur circa eandem opinionem vtrum persona verbi post incarnationem fuegit composita. Et arguitur quod non, aeque enim sim plex est in diuina persona sicut essentia. Sed essentia diuina propter sui simplicitatem non potest esse composita, nec alteri componibilis, (vt patuit in primo libro dist. 8.) ergo similiter persona diuina non potest esse composita, nec alteri componibilis.
Item compositum melius est componentibus ipsum. Sed persona diuina post incarnationem non fuit melior seipsa ante incarnationem, ergo non fuit magis composita.
IN CONTRARIVM est quod Dam. dicit 3 lib. In do mino nostro Iesu Christo duas naturas cognoscimus, vni autem hypostasin ex vtraque compositam. Et arguatur sic per rationem quia sicut anima rationalis, & caro vnus est homo, ita Deus & homo vnus est Christus (vt habetur in symbolo Athanafij) Sed homo dicit personam compositam ex carne & anima, ergo Christus dicit personam compositam ex diuina hatura & humana.
RESPONSIO. Duplex est compositdo vna hiuius ex his, alia huius ad hoc. Prima compositio est sicut compositio hominis ex anima & corpore ex quibus tanquam ex partibus consistit intrinsece. Secunda compositio est accidentis ad subiectum, vel subiecti cum accidente. Non enim subiectum compolitum ess ex subiecto & accidente. Nec accidens ex accidente & subiecto sed vnum est alteri compositum, id est, cum alio positum quaui aggregatum ex vtroque possit dici compositum ex eis. Nunc ad quaestionem dicendum quod persona verbi post incarnationem non fuit compofita prima plopositione quae est huius ex his: Cu¬ ius ratio est, quia omne tale compositum dependet ex componentibus tanquam ex partibus constituentibus ipsum, & est posterius ipsis saltem ordine naturae. Sed personalitas Christi nidependet a natura diuina & humana, tanquam ex partibus constituentibus ipsam, nec est aliquid posterius ipsis: imo prae existit saltem alteri naturae, scilicet humanae, ergo persona Christi non est composita ex natura diuina & humana.
Si autem loquamur de secunda compositione quae est huius ad hoc, adhuc talis fit dupliciter. Vno modo per inhaerentiam vnius ad alterum qualis est compositio accidentis ad subiectum & hoc modo persona verbi non est composita post incarnationem, quia nec ipsa qua subiectiue existit natura humana, nec natura humana potest alicui inhaerere. Quod patet per rationem, quiomne quod recipit aliquid in se, per modum inhaerentiae se habet ad ipsum, vt potentia passiua ad actum, & sicut perfectibile ad suam perfectionem. Sed persona diuina non potest se habere ad quodcunque aliud per modum potentiae passiuae, vel per modum perfectibilis, ergo ipsa non est componibilis alicui per modum inhaerentiae. Alio modo fit talis compositio per solam dependentiam habitudinis relatiue, ita vt vnum sit inexistens, aliud vero subsistens terminans respectum & dependentiam inexistentis, & hoc modo persona diuina post incarnationem fuit composita, quia quae prius subsistebat in sola natura diuina, post incas nationem terminauit per suam subsistentiam dependentiam naturae humanae. Et hoc est quod legitur in 6. synodo sancta Dei ecclesia vnionem verbi ad carnem secundum compositionem confitetur, quod est secundum subsistentiam, quia tamen talis coniunctio non proprie dicitur compositio, ideo doctores moderni non multum vtuntur tali modo loquendi.
Ad primum argumentum dicendum quod sicut essentia diuina non est composita prima compositione quae est huius ex his, nec secunda quae est huius ad hoc per inhaerentiam, sic nec persona, vtraque tamen est componibilis alteri naturae tertio modo, scilicet per habitudinem relatiuam.
Ad secundum dicendum quod compositum prima compositione vel secunda, quae est per inhaerentiam est melius componentibus Sed compositum tertio modo non est melius maxime, si alterum secundum se, & ex se omnem perfectionem includat, & sic est de persona diuina respectu naturae assumptae cui est vnita ex tempore
Auctoritas autem Damasc. intelligenda est de tertio modi compositionis & non aliter. Quod autem subiungitur quosicut anima rationalis, & caro vnus est homo, &c. non est accipiendum secundum omnem similitudinem, ita vt persona di uina sit vere & proprie composita, sicut persona hominis. Sed quantum ad hoc solum quod sicut persona hominis subsistit in duplici substantia (carne scilicet & anima) sic persona Christi post incarnationem subsistit in duplici natura, diuina, scilicet & humana.
On this page