Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

Utrum natura humana fuerit vnita filio Dei accidentaliter

QVAISTIO QVARTA. Vtrum natura humana fuerit vnita filio Dei accidentaliter. Thom. j. 4. 2.41. 6.

IICA tertiam opinionem quaeritur, vtrum humana natura fuerit vnita filio Dei accidentalite Et videtur quod sic, quia instrumentum vnitur prir ei cipali agenti accidentaliter, sed natura humana in Christo fuit instrumentum diuinitatis, dicit enim Dama. 3. lib quod caro Christi instrumentum deitatis existit, ergo videtur quod natura humana fuerit vnita filio Dei accidentaliter. Item habitus vnitur habenti accidentaliter, vt patet de veste respectu induti, sed humana natura in Christo dicitur habitus, ad Philip. 2. Habitu inuentus vt homo, ergo fuit vnita fiiio Dei accidentaliter.

LIN CONTRARIVM aiguiur, quia quod veri es id est, substantia nulli accidit, vt dicitur 1. Physi. Sed natura humana Christi vere est substantia, ergo nulli potest accidere, non fuit ergo vnita filio Dei accidentaliter.

RESPONSIO. quaestio haec vnum supponit & aliud quaerit, supponit enim quod natura humana fuerit filio Dei vnita Et quaerit de modo vnionis, Suppositio vera est secundum fidem & scriptura, quia sicut dictum fuit prius files tenet, & scriptura docet, quod filius Dei per incarnationem factus est verus homo. Sed non esset verus homo, nisi assumpsisset veram naturam humanam. Secundum autem tertiam opinionem ista suppositio non potest esse vera, quia tertia opinio ponit quod corpus & anima in Christo non fuerunt inter se vnita, humana autem natura cum sit natura vere composita non est nisi ex partibus suis realiter sibi inuicem vnitis. Et ideo secundum illam opinionem impossibile est dicere, quod filius Dei assumpserit naturam humanam, quamuis possit dici quod assumpserit partes humanae naturae.

Sed nec illud potest vere dici secundum opinionem, quae ponit in homine esse tantum vnam formam, scilicet animam, quia partes intrinsecae cuiuslibet naturae compositae manent realiter, & secundum suas essentias in composito, sed caro seu corpus diui sum ab anima, si postea animae vniretur non posset manere ide secundum essentiam, quia corrumperetur forma quam prius habuisset & introduceretur de nouo anima, ergo corpus diuisum ab anima non potest esse realiter pars humanae naturae, ergo secundum tertiam opinionem Christus non assumpsisset de na tura humana, nisi solam animam, quod est erroneum. Item cor pus inanimatum non est vere mortis & passionis susceptiuum sed corpus non vnitum animae non est animarum, ergo si Christus tale corpus assumpsisset non fuisset in ipso mortuus, neque passus quod est erroneum, propter quod tertia opinio quae hoc ponit est plane erronea, & sic patet primum.

QUANTVM ad secundum quod quaerit quaestio, svtrum natura humana fuerit vnita filio accidentaliter, sciendum est quod naturam humanam vniri accidentaliter personae diuinae potest intelligi multipliciter. Vno modo quod natura humana, quae est substantia in sui vnione, transeat seu conuertatur in naturam accidentis. Et ille modus forte non est possibilis: sicut patebit in 4. lib. & si esset possibilis, tamen secundum eum non posset saluari incarnatio secundum quam dicitur homo natus, pa sus & mortuus, quia per naturam accidentis ista non possum de filio Dei verificari. Alio modo potest intelligi natura huma na aduenire filio Dei accidentaliter, non quia transeat in naturam accidentis, sed quia induit aliqualem modum accidentis quod potest intelligi tripliciter: vno modo ex hoc solo, qa ad uenit enti in actu, non tamen coincidit in idem suppositum, & sivestis aduenit accidentaliter homini. Et hoc modo posuit tertiopinio naturam humanam in partibus suis aduenire filio Dei ac cidentaliter, quasi quoddam indumentum, vt dictum fuit prius i narratione opinionis. Et istud est erroneum, quia ex eo quod ad uenit extrinsece, & per modum habitus non fit denominatio qui vel quis sit ille cui aduenit, sed solum qualiter se habet. Sicut hmo ratione vestis, non dicitur quis neque quid sit, sed qualiter s habet: quia indutus, habitus enim denominauit habentem solum secundum genus suum quod est sic, vel aliter se habere. Si erg natura humana adueniente filio Dei accidentaliter per modun habitus secundum eam non posset dici filius Dei quis, vel quid sed solum qualiter se habens, hoc autem damnatum est per Alexandrum papam extra de haereticis, capitulo Cum Christus, vb dicitur sic. Cum Christus sit perfectus Deus & perfectus homo qua temeritate audent quidam dicere quod Christus secundum quod homo non est aliquid. Et ideo tertia opinio, quae hoc ponit est condemnata tanquam erronea.

Alio modo dicitur aliquid aduenire alicui accidentaliter: qui aduenit enti in actu, cedens in vnum secundum suppositum, quiinhaeret ei, cui aduenit. Et isto modo non videtur possibile, quoaliquid adueniat alicui accidentaliter, nisi conuertatur in naturam accidentis, quia omnis substantia, vel est materia, vel forma, vel compositum, materia nulli potest aduenire per inhae rentiam cum sit subiectum primum in quo sunt caetera: ipsa autem nullo, forma vero aduenit materiae per inhaerentiam, semateria cui aduenit non est ens in actu. Sed solum in potentia substantia vero completa non potest aliter inhaerere. Et si posse non tamen sic posset aduenire personae diuinae, quae non potel esse subiectum alicuius inhaerentiae. Relinquitur ergo quod sicut natura humana non transit in naturam accidentis, sic non aduenit accidentaliter per inhaerentiam personae diuinae.

Tertio modo potest dici aliquid aduenire accidentaliter quia aduenit enti in actu completo absque inhaerentia cedens in idem secundum suppositum cum eo cui aduenit, sicut si ramu nouus inseratur arbori perfecte, & hoc modo natura human: potest dici aduenite accidentaliter personae diuinae, quia cadii in idem secundum suppositum, & aduenit enti in actu completo absque inhaerentia vnius ad alterum.

Ad primum argumentum dicendum quod omne quod assamitur, vt instrumentum aduenit accidentaliter, sic quod differasecundum suppositum quanquam instrumenta omnia extrinseci sint huiusmodi. Sed instrumentum intrinsecum potest pertiner ad vnitatem suppositi, sicut membra corporis sunt instrument. operationum animae, quae tamen pertinent non solum ad vnitatem suppositi, sed etiam ad vnitatem essentiae hominis. Natur autem humana in Christo se habet, vt medio modo instrumentum, quia pertinet ad vnitatem suppositi diuini, in quo excediinstrumenta extrinseca, sed non pertinet ad vnitatem essentia suppositi diuini: vt dictum est. Et ideo negatur quandoque esse instrumentum accipiendo pro instrumento extrinseco: vnde Cril lus in epistola ad monachos Aegypti dicit hunc Emanuelem, iest, Christum non tanquam instrumenti officio functum dicit scriptura. Sed tanquam vere humanatum, id est, factum hominem. Quan¬ doque vero dicitur instrumentum accipiendo pro instrumento coniuncto in vnitate suppositi non naturae, & sic loquitur Damas. in auctoritate praeallegata.

Ad secundum dicendum quod natura humana in Christo quanquam non adueniat verbo extrinsece per modum habitus, com paratur tamen habitui propter duo. Primum est quia aduenit personae diuinae post esse completum & vt quaedam substantia non inhaerens, sicut vestis est quaedam substantia quae adueni homini in esse completo. Secundum est quia vestimentum coaptatur & aliquo modo mutatur secundum figuram corporis, sic natura humana coaptatur, & aliquo modo mutatur secundum congruentiam diuinae personae, quia caret proprio subsister & inexistit in persona diuina prout personae diuinae congruit

ARGVMENTVM in oppositum bene probat quod natura humana non transit in naturam accidentis, neque aduc nit alicui per inhaerentiam. Sed non probat quin possit aduenire accidentaliter quantum ad hoc quod adueniat enti in actu Sententia huius distinctionis Septimae in generali & speciali.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4