Text List

Praeambulum

Praeambulum

SECVNDVM vero primam opinionem. Superius magister posuit opiniones de modo vnionis Hic vero determinat qualiter propositiones intelligi debeant in quibus vnio significatur. Et di & uiditur in quatuor. Primo exponit eas secundum primam opinionem. Secundo secundum secundam ibi, In secunda vero sententia. Tertio secundam tertiam ibi, In hac etiam sententia. Quarto relinquitur auditori iudicium de pra dictis ibi, Satis diligenter. Secunda diuiditur in duas, quia primo ponit secundae opinionis responsionem ibi, In secunda vero. Secundo ponit contra eam & soluit ibi, Sed his videntur aduersariae. Tertia pars principalis qui incipit ibi, In hac vero sententia, diuiditur in duas, quia primo ponit responsionem ad quaestionem principalem. Secundo mouet incidentem dubitationem, & soluit secundum illam opinionem ibi, secundum istos. Haec est diuisio lectionis.

SENTENTIA est ista, dicit magister quod secundum opinionem primam quae ponit pluralitatem suppositorum, ista sunt verae Deus factus est homo & homo factus est Deus, quia non per naturam, sed per gratiam adoptionis vnum dicitur esse alterum, & sic Deus factus est de nouo quaedam substantia: & quaedam substantia facta est Deus, quod tamen non erat prius Quod confirmatur per dictum Origenis qui dicit factus est Deus qui prius non erat secundum carnem. Secundum vero secundam opinionem quae ponit tantum vnum suppositum sensus est, Deus factus est homo, quia factus est subsistens in duabus naturis diuina scilicet & humana, & homo factus est Deus, quia subsistens in natura humana est Deus. Et sic persona filij post incarnationem est composita quae prius erat simplex secundum eandem opinionem, filius Dei inquantum homo est praedestinatus, non inquantum Deus. Et respondent isti ad aliquas auctoritates quae videntur esse pro prima opinione va cum legitur assumptus a verbo, ibi enim accipitur homo pro humana natura, non pro supposito, dicit etiam secunda opinio quod sicut est vna persona Dei & hominis & non alia & alia, sic Deus & homo non sunt aliud & aliud. Postea obiicit contra hoc, & adducit quasdam auctoritates Augustini quae dicunt quod aliud est verbum Dei, aliud est homo, aliud est filiu. Dei, aliud filius hominis, & non alius. Ad hoc respondet quod per illa verba non significatur pluralitas personarum sed naturarum, quia alterius naturae est Christus inquantum Deus & inquantum homo quod confirmat per Ioan. Damascenun qui etiam dicit personam verbi post incarnationem esse compositam. Et idem confirmat per Hylarium. Simili modo determinat quasdam auctoritates August. Postea obiicit per Augu. contra illud quod dictum est personam verbi esse compositam Dicit enim Augustin. quod Deus, vel homo non est pars illius personae & sic persona non videtur ex eis composita. Et respondet quod non est tanquam ex partibus constituentibus personam. Sed est quaedam alia inexplicabilis compositio. Postea dicit quod secundum opinionem tertiam cum dicitur Deus factus est homo, vel humanatus intelligendum est secundum habitum sicut dicitur homo indutus. Suniliter cum dicitur filius Dei praedestinatus est esse homo vel homo est praedestinatus esse filius Dei, sub hoc sensu est intelligendum, quia praedestinatum est a Deo ab aeterno quod Deus sit homo & quod homo sit Deus. Subdit etiam quod licet bene dicatur quod homo sit Deus, non tamen dicitur quod ille homo scilicet Christus sit homo diuinitus. Vitimo excusat se a determinatione istarum opinionum & committit iudicium auditori. Haec est sententia lectionis &c.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum