Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum ista sit vera Deus factus est homo
I1 CA distincdtionem septima, primo quaritus de locutionibus exprimentibus incarnationem. Et primo quaeritur vtrum ista sit vera Deus faIctus est homo. Et arguitur quod non quia qui non qui est factus, non est factus homo a destructione superioris, sed Deus non est factus, ergo Deus non est factus homo.
Item si Deus factus est homo, Deus est homo: quia in permanentibus res est quando facta est, sed Deus non est homo, ergo non est factus homo. Probatio minoris si haec esset vera, Deus est homo, aut esset vera per se, aut per accidens: non per se, quia in omni propositione per se praedicatum dicitur de omni eo de quo dicitur subiectum. Sed homo non dicitur de omni eo de quo dicitur Deus, quia Pater dicitur Deus, nec tamen dicitur homo, ergo ista Deus est homo non est vera per se, nec per accidens, quia omnis praedicatio per accidens, vel est vera ratione inhaerentiae praedicati ad subiectum, vel ratione extrinsecae denominationis, sed natura humana non inest diuinae, nec aduenit extrinsece: vt patet ex praecedenti quaestione, ergo non est vera per accidens.
Item fieri hominem aut attribuitur Deo, vt subiecto factionis, aut vt termino: non vt subiecto, quia omne fieri in subiecto supposito mutari, Deus autem immutabilis est, nec vt termino, quia terminus actionis non praecedit actionem. Sed Deus praecessit hoc quod est fieri hominem, ergo non potest ipsi attribui vt termino, ergo nullo modo.
IN CONTRARIVM est quod dicitur Ioan. i. Verbum caro factum est, id est, filius Dei factus est homo, & in symbolo Niceno dicitur de filio Dei quod homo factus est.
RESPONSIO. Duo sunt facienda circa quaestionem istam, quia primo excludetur sensus improprius secundum quem aliqui verificant has propositiones, Deus factus est homo, & homo factus est Deus, & secundo declarato quis sit sensus proprius inquiretur de veritate earum secundum illum sensum.
QUANTVM ad primum sciendum est quod aliqui dicunt. quod ly factus est potest esse determinatio totius compositionis, vt sit sensus Deus est factus homo, & homo factus est Deus, hoc est, factum est quod Deus est homo, & homo est Deus, & in hoc sensu vera est vtraque propositio, & sic loquitur beatus Aug. vbi dicit, quod talis fuit illa vnio quae faceret Deum hominem, & hominem Deum: quia per illam vnionem factum est, quod Deus est homo, & homo Deus. Alio modo ly factum potest determinare solum subiectum, vel solum praedicatum, vt sit sensus, Deus factus est homo, vel homo factus est Deus, & similiter ex parte praedicati Deus est homo factus, vel homo est Deus factus, & in hoc sensu vtraque propositio falsa est, quia ponit factionem simpliciter circa suppositum diuinum quod importatur nomine Dei, vel nomine hominis in supposito. Est autem ibi falsitas, non propter principalem compositionem. Sed propter falsam implicationem ex parte subiecti, vel praedicati, sicut ista est falsa. Sortes albus currit dato quod curreret non esset tamen albus. Neutrum autem istorum est bene dictum. Non primum, quia ly factus est, non est de his quae determinant compositionem: sicut possibile, necessarium, vel contingens: & ideo non est proprie resolutio istarum propositionum Deus factus est homo, vel homo factus est Deus in hanc factum est quod Deus sit homo, vel homo Deus quamuis Augu. isto modo vtatur, Nec secundum valet, quia hoc totum factus est locum tenet vnius copulae verbalis. Est enim suppletio praeteriti huius verbi sio sis
Et ideo sicut pro instanti incarnationis quaereremus de ista Deus fit homo, vel homo fit Deus, ita quod ly fit esset copulputa verbalis coniungens subiectum cum praedicato, & non esset determinatio praedicati, vel subiecti: ita pro nunc quaeri mus vtrum haec sit vera Deus factus est homo, vtendo hoc toto factus est pro sola copula verbali quam non licet diuidere. Sic vt lyfactus sit determinatio praedicati, vel subiecti: &l est sic copula quemadmodum alij dicunt. Sed hoc totum factus est, est solum vna copula, & sic patet primum
QUANTVM ad secundum dicendum quod haec est verDeus factus est homo, quod patet sic: omne quod nunc est aliquid quod prius non fuit potest dici factum illud, sed filius Dei nunc est homo, & quandoque prius non fuit homo, ergo potest dici qui filius Dei, vel Deus factus est homo. Ad cuius ampliorem declarationem notandum est quod fieri, vel factum esse quandoque attribuitur alicui absolute sine determinatione aliqua, vt si dicatur: Sortes factus est, quandoque vero cum determinatione addita, vt si dicatur: Sortes factus est albus, vel Sortes factus est mihi, ppe. Primo modo ilud cui ateribuitur fieri, vel factu esse est terminus, vel intrinsece includit terminum factionis, quia cum factio non possit esse sine aliquo termino (Alioquin esset aliqua factio per quam nihil fieret) vbi autem fieri, vel factum esse attribuitur alicui absolute nihil est ibi praeter factionem, nisi illud cui factio attribuitur, ideo necessarium est quod illud sit factionis te minus, vel intrinsece includat terminum. Isto autem modo non potest fieri, vel factum esse attribui Deo. Cuius ratio est, quia cui non potest attribui esse terminum factionis, vel includere ipsum intrinsece illi non potest attribui absolute fieri, vel factum esse sed Deus est huiusmodi, ergo &c. Maior pater ex dictis. Mino probatur; quia factio terminatur ad aliquod esse acquisitum pe factionem. Sed per hoc nomen Deus non importatur aliquid esse acquisitum per factionem, ergo Deus non potest esse terminus factionis, & haec fuit minor, sequitur ergo conclusio.
Alio modo attribuitur alicui fieri, vel factum esse cum determinatione addita. Quod contingit dupliciter, vno modo quandilla determinatio est subiectiue inhaerens, sicut dicitur: Sortes fieri albus, & tunc illud cui attribuitur se habet in ratione subiecti respectu factionis & determinationis quae est terminus factionis vt patet in exemplo iam dicto de Sorte albo, & hoc modo non potest fieri, vel factum esse conuenire Deo, quia omne quod se habe ad factionem & terminum factionis tanquam subiectum vere mutatur per factionem. Sed Deus est omnino immutabilis, ergo ipsi non potest attribui fieri, vel factum esse hoc modo. Alio modo quando illa determinatio non se habet inhaerenter, sed relatiue: vt si dicatur quod Sortes est factus mihi prope, & tunc non oportet quod omne illud cui attribuitur fieri, vel factum esse sit terminus vel subiectum factionis. Sed sufficit quod sit extremum relationis, quae potest vni aduenire sine mutatione sui ex mutatione alterius, sicut ergo factus prope Sortem ex sola mutatione Sortis, quia venit ad me, & sic est in proposito. Cum enim dicitur Deus factus est homo, fieri non attribuitur Deo absolute, nec attribuitur ei cum determinatione inhaerente, sed cum determinatione respectiua, quae est realiter in humana natura, ex eo o non habet proprium subsistere, sed dependet ad personam diuinam, in persona autem diuina est solum secundum rationem, & sic patet quod ista est vera Deus factus est homo.
Ad primum argumentum dicendum quod non sequitur Deu non est factus, ergo non est factus homo, nec est locus dialecticus a superiori ad inferius negando, sed potius est fallacia secundum quid ad simpliciter, quia fieri sumptum absolute accipitur pro fieri simpliciter, sumptum autem cum determinatio ne tenetur pro fieri secundum conditionem determinationis licet autem natura humana det suppusito generis proprij essi simpliciter. Tamen supposito diuino dat solum esse secundum quid, quia aduenit & in actu perfecto. Et ideo cum infertur Deu non est factus, ergo non est factus homo, negatur factio secundum quid ex negatione factionis simpliciter. Si autem fieri absolut sumptum teneretur pro fieri quod est commune ad fieri simpliciter, & secundum quid, tunc ex negatione eius absoluta posset inferri negatio cuiuslibet fieri simpliciter, & secundum quid, sed modus loquendi hoc non habet.
Ad secundum dicendum quod ista est vera Deus est homo, vi patet ex praecedentibus. Et cum dicitur aut est vera per se, aui per accidens. Respondetur communiter quod si attendatur ad su positum sic est per se, quia suppositum habens deitatem iden per essentiam est habens humanitatem. Sed quantum ad forma importatas per terminos est per accidens. Quia Deus secundum quod Deus, siue in eo quod habens deitatem non est homo Si enim Deus secundum quod Deus esset homo, Deus non posset, non esse homo quod est falsum. Quod autem istorum proprius sit dicendum, puto quod magis proprie posset dici per accidens quam per se, quia omnis propositio vera per se, vera est cum reduplicatione termini supra se. Sicut homo secundum quod hom est animal, & secundum quod homo est risibilis, quia illud quod importatur formaliter per subiectum est ratio inhaerentiae praedicati cum subiecto. Sed non potest dici quod Deus secundum quod Deus est homo, quia quod importatur formaliter in nomine Dei non est ratio conuenientiae praedicati cum subiecto, sed se la vnitas suppositi, quae etiam in propositionibus per accidens est tota causa verificationis. Propter quod talis propositio magis est dicta per accidens quam per se, non propter hoc quod humana natura sit accidens, aut adueniat inhaerenter vel extrinsece ad modum habitus, sed quia aduenit enti in anctu, neformaliter importatur nomine hominis, illud quod formaliter importatur nomine Dei, nec econuerso.
Ad tertium dicendum quod cum dicitur Deus factus est homo, fieri non attribuitur Deo vt subiecto factionis, nec vt temino acquisito per factionem, sed attribuitur ei vt extremo ad quod terminus factionis realem habitudinem ratione cuius attribuitur ipsi fieri non simpliciter, nec per inhaerentiam sed per habitudinem relatiuam sicut declaratum fuit prius.
On this page