Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum haec propositio si vera, homo fa- ctus est Deus
SECVNDO quaeritur, vtrum haec propositio sit vera, homo est factus Deus. Et videtur quod sic: quia ista Deus factus est homo conuertitur in hanc homo factus est Deus, sed prima est vera. vt patet ex praecedenti quaestione, ergo & secunda haec, scilicet homo factus est Deus.
Item omne quod nunc est aliquid quod non fuit prius potest dici factum illud. Sed homo nunc est Deus, & non semper fuit Deus, ergo vere potest dici quod homo factus est Deus.
Item in incarnatione factio, vel mutatio magis attribuitur naturae humanae quam diuinae. Si ergo illa verificatur Deus factus est homo, multo magis (vt videtur) potest ista verificari homo factus est Deus.
IN CONTRARIVM arguitur: quia aut homo tenetur pro natura, aut pro persona. Si pro natura non potest verificari: quia illa non est facta Deus, Si pro persona idem sequitur: quia persona Christi hominis non est facta Deus, sed semper fuit Deus, igitur &c.
RESPONSIO. Si ly factus esset proprie determinatio compositionis, tunc ista esset vera & propria homo est factus Deus quia per incarnationem factum est quod haec sit vera homo est Deus, sicut ista Deus est homo. Item si lyfactus est diuideretur, ita vt ly factus esset determinatio subiecti, & ly est esset copula verbalis, adhuc ista posset magis verificari homo factus est Deus quam ista Deus factus est homo sub hoc sensu, homo factus est deus, id est, ille qui factus est homo, est deus quod est verum, quia filius dei qui factus est homo est deus, ita o esset praedicta implicatio circa subiectum, sed illa deus factus est homo, non posset isto modo verificari: quia sensus esset, ille qui factus est deus est homo, & haec est falsa propter falsam implicationem circa subiectum. Sed quia neuter istorum modorum est proprius; vt dictum fuit in praeced. quaest. ideo & si secundum praedictos modos ista homo factus est deus posset dici vera, non tamen propria.
Secundum autem tertium modum, qui solus est proprius praedicta propositio non potest verificari propter duo. Primum est, quia quando alicui attribuitur fieri non absolute, sed cum determinatione oportet quod illud praeexistat saltem secundum naturam factioni, vel determinationi: vt patet in ambobus modis immediate dictis. Sed homo non praeexistit, nec natura, nec tempore ei quod est hominem fieri, vel esse deum: quia licet humanitas fuerit prius ordine naturae, quam vnita verbo, tamen non prius fuit homo quod est nomen suppositi, quam fuerit hominem esse deum, sed simul: propter quod ista est falsa homo factus est deus Item omnis propositio vera de praeterito fuit aliquando vera de praesenti. Sed ista homo factus est deus, est de praeterito, cui respondet ista homo fit deus tanquam de praesenti. Sed ista nunquam fuit vera pro aliquo praesenti homo fit deus: ergo ista quae est de praeterito homo factus est deus non est vera, quod autem ista nur quam fuerit vera homo fit deus: patet quia quod homo est nomen suppositi, sed nullum suppositum factum est deus, ergo &c.
Ad primum argumentum dicendum qud ista Deus factus est homo non conuertitur in hanc homo factus est Deus, sed in hanc ille qui factus est homo est Deus, quae est vera sicut & prima.
Ad secundum dicendum per interemptionem minoris: quia homo de quo verificatur nuc quod sit Deus, semper fuit Deus quia, hoc est suppositum filij.
Ad tertium dicendum quod licet in incarnatione non sit mutata natura diuina, sed humana, tamen quia nomen hominis importat suppositum habens naturam humanam, & illud non praeexistit ei quod est fierideum; sicut esse Deum praeexisti ei quod est fieri hominem ideo ista verificatur deus factus est h mo, & non illa homo factus est deus.
On this page