Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum haec sit vera filius Dei praedestinatus est esse homo
QUAESTIO TERTIA. Vtrum haec sit vera filius Dei praedestinatus est esse homo. Thom. 3. 9. 24. ar.i. & 2.
TERTIO quaeritur vtrum haec sit vera filius Dei praedestinatus est esse homo. Et videtu quod sic: quia ista magis debet verificari, filius Dei praedestinatus est esse homo, quam ist. ii homo praedestinatus est esse Filius Dei, seista secunda est vera, ergo a fortiori ratione prima. Maior patet: quia sicut magis verificamus istam, filius dei factus est ho¬ mo, quam istam homo factus est filius Dei. Ita debemus magis verificare istam, homo praedestinatus est esse filius Dei. Mino probatur per Apostolum Rom. 1. qui loquens de Christo dicit Qui factus est ei ex semine Dauid secundum carnem, id est, hemo, qui scilicet homo praedestinatus est esse filius Dei in virtute, ergo secundum istum ista est vera iste homo (demonstrate Christo) praedestinatus est esse filius Dei, igitur &c.
Item factum in tempore non per naturam, sed per gratiam a Deo praeuisum, & praeordinatum est praedestinatum. Sed factum est in tempore, quod Deus est homo, & homo est Deus non per naturam, sed per gratiam vnionis, & hoc fuit a Dec praeuisum, & praeordinatum: ergo praedestinatum est, igitur vtraque est vera, haec filius Dei praedestinatus est esse homo, & haec homo praedestinatus est esse filius Dei.
IN CONTRARIVM arguitur, quia homo non di citur aequiuoce de filio Dei, & aliis hominibus, puta Petro, vel Ioanne. Sed de nullo alio potest dici, quod sit praedestinatus esse homo, non enim bene diceretur Petrus praedestinatus est esse homo, ergo nec illud debet dici de filio Dei.
RESPONSIO. Primo dicenda sunt aliqua de ratione praedestinationis. Et secundo videbitur an dictae propositione possint verificari.
QVANTVM ad primum sciendum est, qud praedestinatio potest accipi absolute, vt dicendo Petrus est praedestinatus, vel cum aliqua determinatione. Primo modo praedestinatio, est praeordinatio diuina conferendi alicui in tempore illa quae sufficienter perducant ipsum in beatitudinem. Quando autem praedestinationi additur aliqua determinatio, tunc importat praeordinationem diuinam in illud quod per determinationem additur, vt si dicatur: Petrus fuit praedestinatus esse princeps Apostolorum. Vtrobique autem de ratione praedestinationis sunt tria. Primum est, quod illud ad quod aliquis dicitur praedestinari aliquando ei conueniat. Alioquin praedestinatio non haberet certitudinem. Secundum est, quod conueniat ei non ex se, sed ex alterius dono gratuito: quia praedestinatio proprie est eorum ad quae virtus propria non attingit. Tertium est, quod illud ad quod aliquis praedestinatur sequatur praedestinationem, & praedestinatum, praedestinationem quidem: quia praedestinatio ratione praepositionis (quae est prae) importat antecessionem ad illud de quo est, praedestinatum vero, quia illud ad quod aliquis praedestinatur conuenit ei per gratiam, & ideo supponit ipsum: sicut gratia supponit naturam, & haec de primo.
QUANTVM ad secundum dicendum, quod si esse praedestinatum sumatur absolute, tunc non conuenit filio Dei, nisi cum reduplicatione expressa, vel subintellecta hac, scilicet inquantum homo: vt dicatur, vel saltem intelligatur filius Dei secundum quo homo est praedestinatus. Cuius ratio est, quia praedestinari absi lute est destinari ad beatitudinem per alterius donum sibi in tempore gratis collatum. Sed illud non competit filio Dei inquantum huiusmodi: quia non destinatur ad beatitudinem cum ipsa sit sua beatitudo, nec recipit ex tempore aliquod donum per quod in beatitudinem tenderet, ergo ipsi non competit esse praedestinatum: vnde ibi deficiunt duae conditiones praedestinationis, quibeatitudo quam habet filius Dei non conuenit ei per gratiam sed per naturam, nec sequitur ipsum tempore, vel natura cum sit vba natura, quare &c. Si autem dicatur filius Dei secundum quod homo est praedestinatus, vera est: quia beatitudo creat: conuenit filio Dei secundum quod homo est, & conuenit ei ex gratuito dono Dei, & sequitur ipsum saltem ordine naturae. Propter quod ibi concurrunt omnes conditiones praedestinationis prius positae. Ex quo sequitur, quod propositio illa vera sit.
Si autem sumatur praedestinatio non absolute, sed cum de terminatione sicut sumitur in propositione de qua quaeritur, sic dicendum quod praedictae propositiones simpliciter non sunt negandae tanquam in omni sensu falsae. Quia tam scriptura sacra, quam sancti & doctores alij vsi sunt talibus propositionibus, quia cum scriptura & sancti in dictis suis non semper sernauerunt omnimodam proprietatem loquendi, imo quandoq vsi sunt nomine partis pro toto. Exodi primo, Omnes anima quae egressae sunt de foemore Iacob, ibi sumitur anima pro homine, & Ioan. 1. Verbum caro factum est, id est, homo, Et Aug frequenter sumit suppositum pro natura, vt vbicunque dici hominem assumptum a verbo, id est, humanitatem.
Ideo de propositionibus, de quibus est quaestio, dicendum est o non sunt propriae omnino, licet in aliquo sensu sint verae. anter illas tamen magis est impropria haec, homo praedestinatus est esse filius Dei, quam ista filius Dei praedestinatus est esse homo. Quod autem neutra istarum si omnino propria patet, & prime de ista filius Dei praedestinatus est esse homo, quia illud quod conuenit alicui propria virtute & non ex dono gratuito non comuenit ei proprie per aliquam praedestinationem, sed esse hominem conuenit filio Dei per assumptionem humanae naturae, qua facta est virtute filij quae quidem virtus communis est filio, patri, & spiriruisancto, & non per aliquod donum gratuite collatum filio, ergo esse hominem non competit ei proprie per aliquam praedestinationem. Minor patet de se Maior similiter manifesta est, quia vna de conditionibus praedestinationis est, q id ad quod aliquis praedestinatur conueniat ei ex aliquo dono gratuito, & non virtute propria.
Quod autem altera sit minus propria (haec scilicet) homo praedestinatus est esse filius Dei, probatur sic, illud quod conuenit alicui, nec sequitur ipsum natura, vel tempore non conuenit ei per praedestinationem, sed esse filium Dei non sequitur hominem de quo praedicatur, nec natura, nec tempore vt dictum fuit in quaestione praecedente, ergo non conuenit ei per praedestinationem. Non potest ergo vere & propne dici quod homo sit praedestinatus esse filius Dei, & minus potest hoc dici quam quod filius Dei praedestinatus esse homo, quia quo minus haec sit propria solum obstat quod esse hominem conuenit filio Dei per aliquid factum propria virtute eius, nihilominus tamen illud est factum gratiae, quia vnio naturae humanae cum supposito diuino est factum mere gratuitum. Et ideo potest ali quo modo tolerari quod conueniat ei per gratiam. Sed in alia propositione obuiat totaliter tertia conditio praedestinationis, sci licet quo illud ad quod aliquis praedestinatur sequatur ipsum saltem ordine naturae obuiat etiam aliquo modo secunda conditio, quia cum homo sit nomen suppositi quod non est in Christo nisi vnum tantum, & illud per naturam habet quod sit filius Dei, non potest ipsi competere per gratiam, sed si competeret ei inquantum homo est per gratiam vnionis, quia tamen illa vnio fit virtute suppositi quod importatur nomine hominis, ideo adhuc remanet eadem proprietas quantum, ad secundam conditionem praedestinationis.
Patet ergo quod neutra dictarum propositionum est omnino propria, proprie tamen diceretur quod humana natura fuit praedestinata vniri filio Dei, & quia ex tali vnione verificamtur hae propositiones Deus est homo, & homo est Deus, idec posset dici quod praedestinatum fuit Deum esse hominem, & hominem Deum esse, sed ex hoc non sequitur quod priorepropositiones sint verae & propriae, sicut non sequitur factum est quod homo esset Deus, ergo homo factus est Deus, quia factum esse, vel praedestinatum esse non sunt determinationes compositionis, vt dictum fuit in praecedenti quaestione.
AD PRIMVM argumentum dicendum quod minor propositio quae sumitur ex dicto apostoli potest exponi sicut putat Origenes sic (scilicet) qui factus est ex semine Dauid secundum carnem, id est, qui factus est homo qui homo praedestinatus est vt sit ibi punctus, est filius Dei in virtute, & sic sensus quo Christus inquantum homo est praedestinatus, & nihilominus est filius Dei ratione suppositi, & iste sensus non concludit quod ista sit vera homo est praedestinatus esse filius Dei. Alio modo potest dici quod secundum consuetudinem scriptura aliquid dicitur fieri quando innotescit, hoc ergo quod est esse filium Dei potest accipi dupliciter vel secundum rei veritatem, vel secundum euidentiam, seu manifestationem, si primo modo sic falsa est vel non est propria propter rationem quae dicta fuit. Si secundo modo sic est vera, & est sensus, hic homo praedestinatus est esse filius Dei (id est) vt appareat euidenter esse filius Dei, quod factum fuit praecipue in resurrectione, vnde & ipse tunc dixit data est mihi omnis potestas in coelo & in terra. Matthaei vltimo. Et haec expositio videtur concordare textui sequenti, sequitur enim post praedicta verba. Qui praedestinatus est filius Dei in virtute secundum spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum.
Ad secundum dicendum quod vnio naturae humanae cum diuina persona quae facta est in tempore per gratiam, & praeordinata a Deo ab aeterno vere potest dici praedestinata est qua vnione sequitur verificatio illarum propositionum Deus est homo, & homo est Deus, sed non propter hoc sequitur quod illae propositiones sint verae filius Dei praedestinatus est esse homo &c. Nisi sub illo sensu improprio praedestinatum est q Deus sit homo & homo Deus. Praedestinatio enim est praeordinatio factorum non verificationis propositionum quamuiex factis sequatur aliquarum propositionum verificatio.
ARGVMENTVM vero in oppositum licet sit ad veram conclusionem tamen deficit, quia non est simile de hac propositione Deus praedestinatus est esse homo & Petrus prae destinatus est esse homo, quia homo & Petrus dicuntur idem suj posito & natura, idem autem non praedestinatur ad seipsum nomine autem hominis & Dei non idem importatur formaliter quo ad naturam. Et quamuis homo non dicatur aequiuoce de Christo & de Petro attendendo ad naturam humanam quae est eiusdem rationis in vtroque, attendendo tamen ad suppofitum dicitur de eis aequiuoce vel saltem analogice.
On this page