Praeambulum
Praeambulum
POST praedicta inquirendum. Superius determinauit Magister de his quae conueniunt Dec incarnato, quae sunt exprimentia vnionem. Hideterminat de aliis quae sunt consequentia ipsam vnionem. Et diuiditur in duas. Primo determinai quid communicatum est vni naturae, ex vnione vnius ad alteram. Secundo determinat de his quae conueniunt personae diuinae, ratione naturae assumptae dist. 10. Solet etiam a quibusdam inquiri. Prima in duas. Primo determinat quid conueniat naturae diuinae, ex vnione ad humanam. Secundo, quiconueniat naturae humanae, ex vnione ad diuinam dist. 9. Praeterea inuestigari oportet. Prima in duas. Primo enim inquirit vtrum diuina natura ex vnione ad humanam debeat dici nata. Secundo autem an Christus ratione duplicis naturae, posset dici bis natus, quaeri solet. Haec est diuisio, &c.
INSPE CIALI sit procedit, & primo proponiquaestionem, vtrum natura diuina debeat dici nata, sicut incarnata. Et ostenditur primo, quod non, quia non dicitur nata de patre, ergo non debet dici uata de virgine. Postea ostendit contrarium, quia natura diuina assumpsit humanam naturam, ergo natura diuina debet dici nata. Et respondet Magi ste, quod si intelligatur natura pro persona, dicendum quod sic fuit nata, sed si inligatur natura diuina pro essentia. Dicendum quod non: vnde vbicunque inuenitur natura diuina nata debet intelligi natura pro persona. Postea quaerit vtrum Christus debeat dici bis natus, sicut dicitur Dei filius & hominis, & respondet quod sunt ipsius duae natiuitates. habuit enim aetert nam & temporalem natiuitatem: quia sui patri coaeternus, & in seculo natus. Quod confirmat au ctoritate Augusti, & Damasc. Et in hoc terminatur, &c.
On this page