Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum nasci competat naturae an personae
CIRCA distinctionem istam quaeruntur triPrimo cui competat nasci, vtrum naturae an perssonae. Secundum est, vtrum in Christo fuerin duae natiuitates. Tertium, vtrum in Christo sint duae filiationes. Ad primum sic proceditur. Et videtur quod naturae humanae competat nasci, quia denominatio fit secundum conuenientiam, sed natura a nascendo nomen suscepit: vt habetur 5. Metaphysicae, ergo ipsi proprie compeut nasci.
Item illud proprie nascitur quod per natiuitatem accipit esse, sed per temporalem natiuitatem Christi persona non accipit esse, sed natura humana, ergo videtur quod nasci magis competat naturae quam personae.
QUANTVM ad primum sciendum est, quod cum generari commune sit omnibus, quae per viam naturae procedunt de non esse ad esse, nasci tamen competit solum viuentibus quorum generatio sortitur triplex nomen secundum specialia quae inueniuntur in ea. Primum enim speciale quod inuenitur in generatione viuentium est quod aliquid descendit a generant. quod est principium generationis, scilicet semen, vel aliquic loco seminis. Sciendum est, quod generatio viuentium est pe modum exitus cuiusdam a generate, & secundum sequitur ac primum. Tertium est, quod viuentia quandam colligationem habent ad principium suae generationis, sicut colligatur fructu arbori, vel embrio vel matrici. Ratione primi dicutur viuentia gigni, genita esse, ratione secundi dicuntur oriri, & istud etiam non conuenit inanimatis nisi secundum quandam similitudinem, sicut sol dicitur oriri inquantum exit de occulto ad manifestum. Ratione tertij dicuntur nasci: vnde & nata dicuntu quasi adnata, id est, coniuncta. Sic igitur natiuitas, vel nasci est generatio, vel generati in viuentibus.
HOC SVPPOSITO dicendum est, quantum ad secundum quod nasci proprie conuenit personae tanquam illi qui nascitur, sed naturae conuenit tanquam illi quo nascitur. Et hoc patet tripliciter accipiendo nasci pro eo quod est generari. Primo sic, sicut se habet generare ad generationis principium, sic si habet generari ad generationis terminum, sed generationis prin cipium, tanquam illud quod generat est suppositum, quia actiones sunt suppositorum. Natura autem est illud quo, vel cuius virtute suppositum generat. Si enim generatio est opus naturae secundum Dama ergo similiter terminus gene rationis est suppositum, tanquam illud quod generatur. Natura autem est illud quo suppositum generationem terminat. Secundo sic generatio est via ad esse, ergo sicut competit alicui esse, ita & generari, sed suppositum proprie est. natura autem est illud quo suppositum est, ergo suppositum est id quod generatur, natura autem illud quo generatur. Tertio sic, sicut se habet diuina natura in filio ad generationem aeternam, ex patre, sic se habet natura humana in Christo ad generationem temporalem ex matre, sed natura diuina non est illud quod generatur ex patre, sed est id quo filius generationem terminat, ergo similiter natura humana in ipso non est quod generatur ex matre, sed est illud quo filius generationem terminat. Ex quo patet quod cum generari in viuentibus sit idem quod nasci, suppositum est illud quo nascitur. Sed natura est, illud quo nascitur.
AD PRIMVM argumentum dicendum o denominatio motus & actionis est a termino, non autem a fubiecto nisi ratione termini, & quia nasci est via ad naturam, ideo vnum ex altero denominatur quamuis natura non sit illud quod nascitur, quia illud quod proprie nascitur non includit solum terminum, sed subiectum cum termino, vel aliquid se habens ad modum subiecti secundum nostrum modum intelligendi¬
On this page