Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum in Christo fuerint plures natiuitates
AD secundum sic proceditur. Et videtur quod in Christo non fuerint plures nat uitates, quia illa quae sunt diuersarum rationum non connumerantur, non enim bene dicitur quod canis coelestis & terrestris sunt duo canes, sed natiuitas aeterna Christi, & temporalis non sunt vnius rationis, ergo non possunt dici duae natiuitates.
Item si in Christo essem duae natiuitates Christus piosset bis dici natus, sed illud non potest dici, ergo nec aliud. Probatio minoris, quia ratione illius quod aduenit alicui post completum esse non potest dici aliquis natus, sicut homo non dicitur natus de nouo si adueniat ei capillus, sed humanitas adueniet filio Dei post completum esse, ergo ratione eius non potest dici natus.
IN CONTRARIVM est Dama. 3. li. qui dicit quod confitemur Christi duas natiuitates, vnam quae ex patre aeternam. Aliam quae est in vltimis temporibus propter nos. Et beatus August. dicit quod Christus potest dici bis fuisse natus.
RESPONSIO. Dicenda sunt duo. Primum est, quod in Christo fuerunt proprie duae natiuitates. Secundum est, quod propter duas natiuitates non potest dici proprie bis natus.
Primum patet dupliciter. Primo sic, vtendo nomine generationis pro natiuitate, sicut prius, quia sicut se habet generatio actiue accepta ad generationis principium, sic se habet generatio passiue accepta ad generationis terminum, sed generatio & vniuersaliter omnis actio sequitur in vnitate, & pluralitate perfectum principium quo generans genetat, & non suppositum quod generat: nam si formae quae sunt principium generationis, vel actionis sint plures, & suppositum vnum, actiones erunt piures, sicut eadem aqua per frigiditatem infrigidat, & per humiditatem humectat, si autem supposita sint plura, forma autem vna per quam agunt actio erit vna, sicut pater & filius, vna spiratione spirant spiriti sanctum, propter vnam vim spiratiuam quae est in eis, ergo similiter generatio passiua magis sequitur in vnitate, & pluralitate, illud quo suppositum terminat generationem, scilicet naturam, quam ipsum suppositum, cum igitur in Christo sint duae naturae (scilicet diuina per generationem aeternam acquisita, & humana per temporalem.) Paterigitur quod generatio Christi aeterna, & temporalis est duplex, & non vna, quaelibet autem habet rationem natiuitatis cum sit in natura viuente, ergo in Christo fuerunt duae natiuitates. Secundo sic, nullus dicitur filioalterius nisi ratione alicuius natiuitatis, sed Christus dicitur filius dei patris, & virginis matris, ergo vtrumque est secundum aliquam natiuitatem, sed secundum aeternam natiuitatem, qua ex patre est, non potest dici filius matris, ergo secundum aliquam natiuitatem, & sic erunt plures, iui
SECVNDVM patet, scilicet quod non potest proprie bis dic ratus, quia bis dicit proprie numerationem actus per interru¬ ptionem mensurae: sed duae natiuitates Christi non numerantur per interruptionem mensurae, ergo propter duas natiuitates no potest dici Christus proprie bis natus. Maior patet, quia cum actus numeretur tripliciter, scilicet ex subiecto: quia est in alio & alio subiecto: & ex terminis: quia est aliud & aliud o agitur & mensura: quia interpollatim agitur: hoc aduerbium bis non dicit numerationem actus ex subiecto vel ex terminis, sed solum illam quae est per interruptionem mensurae: si enim duo legant simul eundem librum, aut si duo libri simul legantur, liber non dicitur bilectus: sed solum quando tempus interrumpitur: quia legitur diuersi horis: ergo hoc aduerbium bis dicit solam numerationem actus qua est per interruptionem mensurae. Minor similiter pater, quia dua natiuitates Christi non numerantur per interruptionem mensuri quia nec habem, nec habere possunt eandem mensuram, non interrumpitur autem nisi quod natum est esse vnum: quare patetChristus propter duplicem natiuitatem non potest dici proprie bis natus, sed quia non seruamus semper omnimodam proprietat. loquutionis potest large loquendo dici, quod sicut Christus habui duas natiuitates, sic suit bis natus, & sic loquitur beatus August.
Ad primum argumentum dicendum quod illa quae sunt diuersarum rationum quando sunt pure aequiuoca non connumerantur sub eodem nomine, sicut ponebatur exemplum de cane coelesti & terrestri, sed quando sunt analoga connumerari possunt, bene enim dicitur quod sapientia diuina & humana sunt duae sapientiae, duae autem natiuitates Christi participant rationem natiuitatis analogicae propter quod possunt adinuicem connunerari
Ad secundum dicendum, quod non sequitur si in Christo sunt dua natiuitates quod fuerit bis natus, quia his dicit numerum actus secundum interruptionem mensurae quod non potest inueniri inte duas Christi natiuitates, vel concedatur large loquendo. Et cum dicitur postea quod per illud non potest dici aliquis natusque adueni ei post esse completum. Dicendum quod verum est si illud non sit natura viuens, quia nasci non est nisi secundum naturam viuentem, vel dato quod sit natura viuens si pertineat ad idem suppositum, sicu forte est de capillo respectu hominis qui se habet ad hominem, sicut planta ad terram ex qua trahit humorem, vel si pertineat non pertineat ad totum, sed ad partem, natura autem humana adueniens Christo est natura viuens, & pertinet ad idem suppositum, & secundum totum. Propter quod secundum eam potest dici Christus natus
On this page