Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum in Christo sint duae filiationes

QVAISTIO TIRTIA. Vtrum in Christo sint duae filiationes. Tham. J. 4. 35. ar. 5.

AD tertium sic proceditur. Et videtur quod in Christo sint plures filiationes: quia relatio realis non potest aduenire alicui sine reali mutatione facta, secundum aliquid absolutum in ipso vel in Jaltero, sed humana natura a filio Dei assumpta si dimutteretur, in ipsa esset realis relatio ad matrem, statim enim esset persona, & tamen nihil absolutum adueniret sibi, nec filio Dei: ergo oportet quod nunc ratione ipsius fit in filio Dei realis relatio ad matrem, & constat quod est realis relatio ad patrem, ergo duae &c.

Item aequalis dependentia est in Christo ad matrem ratione naturae assumptae sicut in aliis filiis, sed propter talem dependentiam in aliis ponitur realis filiatio: ergo & in Christo poni debet

IN CONTRARIVM arguitur. quia duo accidentia eiusdem speciei non possunt esse in eodem, sed duae filiationes sunt duae relationes eiusdem speciei: ergo non possunt esse in eodem. Item si in Christo essent duaefiliatione, Christus esset duo filij consequens est falsum & contra Aug. de fide ad Petrum, & de Ecclesiasticis dogmatibus, vbi dicit Christum deum & hominem non dicimus filios. consequentia probatur: quia per filiationem quis dicitur filius: ergo per duas duo filij.

RESPONSIO. Circa quaestionem istam est triplex modus dicendi, quorum duo primi tenent extrema. Tertius autem tenet medium.

Primus est quod in Christo est tantum vna filiatio realis, illa scilicet qua refertur ad patrem, alia autem est qua refertur ad matrem, sed illa est rationis tantum. Et istud probatur primo sic, ea quae sunt suppositi non plurificantur in Christo secundum Dam. 3. lib. sed filiatio relatio est soli supposito conueniens non naturae, ergo in Christo non sunt plures filiationes reales.

Secundo sic, supposito aeterno non potest aduenire aliquis respectus realis ex tempore, sed Christus dicit suppositum aeternum ergo non potest ei aduenire aliqua realis relatio ex tempore, sed filiatio est relatio qua refertur ad matrem, & conueni ei ex ten pore, ergo non ost relatio realis.

Teruo sic, non est necesse filiationem qua Christus refertur ad matrem esse realem, nisi quia Christus realiter dicitur filius matris, sed propter illud non oportet: quia quamuis dominatio sit relatio rationis in deo: tamen realiter deus est dominus, ergo similiter quamuis filiatio Christi ad matrem sit rationis tantum, nihilominus tamen Christus porest dici realiter filius matris.

Quarto sic, quaecunque geminantur in Christo conuenium aliquo modo, non solum personae, sed naturae, sicut agere, pati nasci, generari, sed esse filium vel filiam nullo modo competie naturae, nullo enim modo conuenienter dicitur que natura fit filius vel filia, ergo filiatio non est de his quae geminantur in Christo.

Secundus modus est huic totaliter contrarius scilicet quod in Christo sunt duae reales filiationes. Vna qua refertur a s patrem ab aeterno. Alia qua refertur ad matrem ex tempore. Quod probatur multipliciter. Primo sic, vnitatem filiationis in Christo non potest arguere nisi vnitas suppositi vel eius aeternitas: his enim duabus viis procedunt duae primae rationes praecedentis opinionis: non vnitas suppositi, quia hoc esset vel quatenus filiatio est relatio, vel quatenus est talis relatio cuius denominatio soli supposito conuenit, non quatenus est relat o, quia in eodem supposito videmus multas relationes reales, nec quatenus denominat solum suppositum, quia sicut esse filium conuenit soli supposito sic & actiones sunt suppositorum, sed plures relationes reales sunt in Christo non obstante vnitare suppositi, ergo & plures relationes reales filiationis possunt esse in Christo, nec eius aeternitas obsistit pluralitati filiationum realium, quia non minus repugnat supposito aeterno quod de nouo ei adueniat reale accidens absolutum quam realis respectus, sed Christo ratione naturae assumptae competunt de nouo, vel ex tempore multa realia accidentia absoluta sicut esse quantum, esse album, & sic de aliis, ergo potest ei aduenire mediante natura respectus realis, & in hoc videntur solui duae primae rationes alterius opinionis, quia quicquid attribuitur supposito diuino mediante natura afsumpta (quamuis denominent solum suppositum) potest multiplicari in Christo siue fit absolutum, siue sit respectus realis.

Secundo sic, quamuis inueniamus in ordine rerum o causa non referatur realiter ad effectum, vbi effectus realiter refertur ad causam (vt patet de relatione Dei ad creatura) nunquam tamen inueniemus quod causa realiter referatur ad effectu, & effectus referatur ad causam solum secundum rationem, sed Christus secundum humanam nacuram se habet ad matrem, vt effectus ad causam, quum ergo in matre sit realis maternitas per quam refertur ad filium, necesse est quod in filio sit realis fiiatio per quam referatur ad macrem, & in hoc soluitur tertia ratio prioris opinionis, qui a quamuis Deus possi: realiter dici dominus, dato quod in Christo non sit dominium realis relatio, quia deus non dependet ad creaturam, sed est terminus realis dependentiae creaturae ad ipsum, oporter tamen quod ad hoc quod aliquis fit filius realis quod filiatio realis sic in ipso, quia plus dependet filius a matre quam aeconuerso.

Tertio sic, plurificato fundamento reali relationis necesse est relationem realiter plurificari, sed reale fundametum filiationis est natiuitas, vel natura per natiuitatem accepta, ergo cum ista realiter plurificentur in Christo. In Christo enim est duplex natiuitas, vt patet ex praeced. quaest. & est duplex natura per duplicem natiuitatem accepta diuina scilicet & humana, necesse est vt videtur quod in Christo sit duplex realis filatio.

Ad hoc tamen dicunt quidam quod fundamentum filiationis non est natiuitas actiue siue passiue accepta, quia illa transeunte remanet filiatio, nec natura per natiuitatem accepta, sed quid derelictum in supposito consequens ad natiuitatem & naturam per eam acceptam, & istud dicunt esse quandam subiectionem, siue quandam seruitutem filialem correspondentem cuidam iuri in patre, ita quod generatio vel natiuitas est causa paternitatis vel maternitatis & filiationis, sed non est immediatum fundamentum, sed illud est in patre & matre ius quoddam derelictum ex generatione actiua, & in siio quaedaem seruitus seu subiectio derelicta ex natiuitate passiua, & tale iug seu subiectio, siue seruitus fundatur immediate in supposito subsistente secum dum quod subsistens, est quia habere ius siue possidere aliud, vt sibi subiectum est, solius suppositi, vt primi & immediati subiecti, & similiter possideri, siue esse obligatum tali seruitute quamuis talia insint supposito ex aliquo actu praecedente: & quia talen ius seu seruitus immediate fundatur in supposito non multiplilcatur nisi ex multiplicatione suppositi, nec per cohsequens filiatio quae habet talem seruitutem pro immediato fundamento.

Sed istud non valet, quia secundum Phlbsophum 7. Metaphisicae, pater dicitur pater filij, quia hic fecit, ille autem passus est, ergo secundum ipsum paternitas & filiatio fundantur super actionem. Nec obstat quod generatio actiua & passiua transeunt, filiatio autem & paternitas non transeunt, sed remanent, quia in creaturis paternitas & filiatio sunt folum quaedam reales denominationes consurgentes ex generatione actiua & passiua secundum praeteritum. Pater autem est id quod genuit, & filius quia genitus fuit, & ideo quamdiu verum est dicere quod ille genuit iste genitus est, verum esscere quod iste est pater & ille est filius.

Item in diuinis est realis paternitas & filiatio, & tamen in eis non est in patre respectu filij tale ius, nec in filio talis subiectio: ergo falsum est & erroneum quod paternitas & filiatio fundentur super tale ius & subiectionem.

Item tale ius aut talis subiectio aut sunt res aut ratio, si ratio non possunt esse fundamentum realis paternitatis & filiationis si res, aut absoluta, aut relatiua. Si absoluta, da eam nec poteri dare nisi naturam per generationem acceptam, & nunc habetur propositum: Si respectus cum subiectio in filio & ius quod correspondet ei in patre magis pertineat ad mores quam ad naturam, paternitas autem & filiatio pertinent ad esse naturae, quod praecedit esse morale, patet quod paternitas & filiatio praecedunt tale ius, & talem subiectionem sicut ea quae sunt naturae praecedunt ea quae sunt moris. Et cum prius non fundetur in posteriori, sed magis econuerso, absurdum est dicere quod paternitas & filiatio fundentur in illo iure, & subiectione. Et confirmatur, quia paternitas & filiatio sunt in brutis sicut & in hominibus, & tamen ibi non est tale ius, nec talis subiectio, ideo conficta adinuentio fuit quod paternitas & filiatio fundarentur super tale ius, & super talem subiectionem. Neobstat quod dicitur quod natura potest dici genita, nata vel serua, nunquam tamen dicitur filia hoc non est proprie propter hoc filiatio immediatius insit supposito quam alia, sed quia filius ve filia magis accedit ad naturam substantiui quam esse natum, vel genitum quae pure denominatiue accipiuntur. Nam si denominatiue acciperemus filiatum aeque proprie posset dici naturfiliata, si hoc vsus haberet sicut dicitur genita vel nata. Et pehoc responsum est ad quartam rationem primae opinionis.

Tertius modus tenet mediam viam, & est talis quod filiatic potest dupliciter accipi. Vno modo vt relatio tantum. Alio modvt proprietas personalis. Si accipietur vt relatio solum sic necesse est quod in Christo praeter filiationem qua refertur ad patrem sit alia filiatio qua refertur ad matrem quae sit aeque realis sicut quaelibet filiatio in creaturis. Si vero accipiatur filiatio non solum vt relatio, sed vt proprietas personalis, sic in Christo non potest esse nisi vna filiatio. Primum patet sic, vbicunque producens & productum incidunt in eundem ordinem, & maxime in idem secundum speciem, si vnum refertur realiter, & reliquum, sicut declaratum fuit in primo libro: sed Christus secundum humanam naturam & beata virgo incidit in eundem naturae ordinem, ergo si maternitas est relatio realis in matre necesse est quod filiatio sit realis relatio in filio. Secundum patet sic, vbi est vna persona solum siue vnum suppositum, ibi non potest esse nisi vnum formale consututiuum suppositi, siue personae, sed in Christo non est nisi vna persona siue vnum suppositum, ergo in Christo non potest esse nisi proprietas personalis quae est constitutiua personae siue suppositi, ergo filiatio prout est proprietas personalis non est nisi vna tantum in Christo, & istud tenendum est, & secundum hanc intentionem prima opinio continet veritatem, alias non.

Ad rationes vtriusque partis respondendum est: duae enim primae solum probant quod in Christo rationem naturae humanae est noua filiatio prout dicit relationem quod concessum est.

Ad primam rationem alterius partis dicendum est: quod duo accidentia eiusdem speciei possunt bene esse in eodem supposito secundum aliam & aliam partem, & eodem modo duae relationes eiusdem speciei possunt esse in eodem supposito secundum aliud & aliud fundamentum, & sic est de duabus filiationibus in Christo. Minor etiam est falsa, quia filiatio aeterna & temporalis non sunt eiusdem speciei, imo differunt genere.

Ad secundum dicendum quod non sequitur Christus habet duas filiationes, ergo est duo filij, nisi esset vtraque proprietas personalis, tunc enim eis multiplicatis multiplicaretur suppositum fili alias non, sicut non sequitur, iste habet duas scientias ergo est duo scientes, vel iste habet plures relationes, ergo est plura relata.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3