Praeambulum
Praeambulum
RABTBREA inuestigari oportet. Superius determinauit magister quid conueniat diuinae natur; ex vnione ad humanam. Hic determinat quid conueniat naturae humanae ex vnione ad diuinam. Et diuiditur in duas. Primo inquirit an natura humana sit in Christo adoratione latriae adoranda. Secundo determinat veritatem ibi, ideoque quibusdam videtur. Haec secunda diuiditur in duas opiniones quas ponit. Secunda ibi, aliis autem. Haec in tres. Primo ponit opinionem. Secundo respondet ad obiectionem factam, nec qui facit. Tertio solutionem confirmat, de hoc Ioan. Damasc. Haec est diuisio &c.
IN SPECIALI sic procedit, & primo proponit quaestionem: vtrum natura humana in Christo debeat adorari eadem adoratione cum verbo cui est vnita. Et ostenditr quod non, quia nullus cultus debitus creatori debetur creaturae exhiberi, sed cultus latriae debetur creatori, ergo &c. Et respondet magister quod secundum quosdam verum est quod non eadem adoratione naturi humana in ipso debeat adorari cum verbo, est tamen natura humana in verbo veneranda prae caeteris creaturis, non tamen honor deitati debitus ei attribuitur, qui quidem cultus consistit in amore, & cordis dilectione, & bonorum corporalium, & temporalium exhibitione. & omnimoda reuerentia. Deinde ponit aliam opinionem. Tertio respondet, & dicit adorandam esse naturam humanam cum verbo qui est vnita considerando ipsam: vt est verbo vnita, & non vt separata. Postea dicit, quod qui sic facit non peccat, quia ei non exhibetur talis adoratio, vt creaturae rationali, sed vt diuinitati est vnita in persona. Vltimo confirmat hanc opinionem auctoritate Augusti. & Dama, sicut patet in litera, &c.
On this page