Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum latria sit virtus

QVAESTIO PHIMA. Vtrum latria sit virtus.

IRCA distinctionem istam quaeritur de duobus Primum de latria. Secundo de dulia. Circa latriam quaeruntur duo. Primum est vtrum sit virtus. Secundum est cui sit exhibenda. Quantum ad primum videtur quod latria non sit virtus, quia omnis virtus est intellectualis, moralis vel theologica, sed latria non est aliqua harum, ergo non est virtus. Minor porbatur. Primo quod non si virtus intellectualis, quia perfectio virtutis intellectualis attenditur quantum ad considerationem veri, sed perfectio latriae in hoc non consistit, sed potius in exhibitione cultus Deo debiti, erge non est intellectualis. Item nec moralis, quia moralis virtus tenet medium inter superfluum & diminutum, sed nullus potest Deum superflue colere, secundum illud Ecclesiast. 43. benedicentes Dominum exaltate eum, quantum potestis: maior est enim omni laude ergo latria cuius est Deum colere non est virtus moralis. Nec thelogica, quia illae sunt tantum tres, fides, spes, charitas, igitur &c

Item actus virtutum saltem moralium sunt de dictamine rationis naturalis, sed actus latriae non sunt de dictamine rationi naturalis, ergo non est virtus saltem moralis. Maior patet per illuquod dicitur 2. Et hic. Innatis quidem nobis suscipere eas, perfecti autem per assuetudinem. Minor patet, quia actus latriae est ceremonias Deo offerre, secundum illud quod dicit Tullius secunde rethoricae, quod religio quam nos latriam dicimus est quae natur; (quam diuinam vocant) cultum ceremoniamque offert: ceremo. nialia autem non sunt de dictamine rationis naturalis, quare &c

IN CONTRARIVM arguitur, quia praecepta legi sunt de actibus virtutum, intentio enim legissatoris est homine inducere ad virtutem: vt dicitur 2. Ethic. Sed actus latriae lege pr cipiuntur per prima praecepta decalogi, ergo latria est virtus.

Ad idem est dictum Tullij qui religionem seu latriam ponit partem iustitiae.

RESPONSIO. Videndum est, primo quid importatur nomine latriae, quo viso soluetur quaestio.

Quantum ad primum sciendum est, quod latria est seruitus seu cultus qui Deo impenditur, in recognitionem vniuersalis dominij, quia fecit seu creauit nos, & hoc dicit beatus Aug. lib. 12. de ciuitate Dei cap. 4. Cui concordat quaedam glossa super illo verbo Psal. Domine Deus meus in te speraui, quae dicit Deus per creationem cui debetur latria, nec aliter possumus probare significatum vocabuli nisi ex vsu communi. Haec autem serui tus seu cultus tripliciter sumitur. Vno modo pro eo quod in cultum diuinum exhibetur sicut sacrificia, genuflexiones, orationes, quandoque pro ipsa exhibitione, quandoque pro habitu quo aliquis inclinatur ad talia exhibenda.

Relictis ergo duobus primis modis, de quibus constat quod non sunt virtutes cum sint actus, & non habitus, & sumendo latriam tertio modo, dicenda sunt tria. Primum est quod ipsa est virtus. Secundum est quod ipsa est moralis, non theologica. Tertium est quod inter morales ipsa reducitur ad iustitiam. Primum patet si. Omnis actus procedens ab electione, & cadens super debitam materiam cum debitis circunstantiis est actus virtutis, sed actus latriae est huiusmodi, igitur ipsa est virtus. Maior patet ex 2. Ethic. Minor declaratur, quia actus latriae procedit ex electio ne qua quis eligit exhibere Deo aliquem cultum, cadit etiam super debitam materiam siue exhibendo sacrificia, siue genusle. xiones, siue orationes vocales, siue mentales, quia omnia debemus in reuerentiam diuinam ordinare, potest etiam hic actus vestiri debitis circunstantiis finis, loci, & temporis, ergo &c.

Secundum patet, scilicet quod non est virtus theologica, sed moralis, quia omnis virtus theologica habet Deum pro immediato obiecto, vt patet de fide, spe, & charitate. Per fidem enim immediate credimus Deum, vel in Deum. Per spem semper speramus in ipsum. Per charitatem diligimus ipsum. Sed latria non habet deum pro immediato obiecto, quamuis habeat ipsum pro fine, obiectum enim latriae est obsequium quod deo exhibetur, & non ipse deus ergo latria non est virtus theologica veruntamen quia virtus cuius actus est immediate circa finem, imperat virtutibus quae ordinantur ad finem (quia ex fine sumitur ratio eorum quae sunt afinem) ideo virtutes theologicae quae habent finem (scilicet deum pro obiecto imperant actus latriae quae est de his quae ordinantu ad deum si cut ad finem: & sic loquitur beatus Aug. in Enchiridio dicens, quod deus colitur fide, spe, & charitate.

Tertium patet, scilicet quo inter virtutes morales reducitur ad iustitiam, qa omnis vrtus moralis quae ordinat hominem ad al teru in ratione debui pertinet ad iustitiuam, sed latria ordinat homine ad deum in ratione debiti, quia per eam exhibetur cultus dedebitus, ergo latria pertinet ad iustitiam. Maior patet, quia nullvirtus moralis praetent iustitiam ordinat hominem ad alterum: sed ad seipsum tantum, vt temperantia, aut si ordinat vt forte liberalitas non tamen in ratione debiti, illud enim quod dat liberalis non redditur ex debito, sed confertur ex gratia, alioquin non esset libi ralis donatio, sola enim iustitia respicit debitum. Minor de se patet Sequitur ergo conclusio quod latria reducitur ad virtutem iustitiae

Aduertendum est tamen quod sicut iustitia simpliciter & proprie dicta non est inter dominu & seruum: patrem & filium, vi habetur 5. Ethic. sed solum inter illos qui sunt nati regulari ead lege, esse sub eodem principe, qui secudum lege constituit aequalitatem inter eos, sic latria quae est hominis ad deum sicut serui ac dum, non est proprie iustitia, sed secundum quandam similitudini secundum quod seruus reddit pro possibilitate quod debet domino, licet non reddat aequale. & sic loquitur Philosop. 7. Ethic. vbi dici quod non in omnibus reddendum est quod est secundum dignitatem, hoc est aequale, quia in his quae ad deos & parentes sunt honoribus, nullus aliquando secundum dignitatem tribuit, secundum potentiam autem famulans iustus esse videtur, vnde in talibus ni est iustum simpliciter, sed iustum dominatiuum seu paternum

Ad primum arg. dicendum, quod latria non est virtus intellectualis, nec theologica, sed moralis, & cum dicitur quod non, quia non ponit medium inter superfluum & diminutum. Dicendum quod imo sed superfluum & diminutum non semper accipiuntur secundum quantitatem rei, cum magnanimitas sit cirea maximos honores & magnificentia circa maximos sumptus, sed accipiuntur in c paratione ad rationem rectam, vt fiat sicut debet fieri, quantum ad omnes circunstantias, & sic in colendo deum potest esse superfluum, non secundum quantitatem rei quasi plus deo exhibeatur quam ei debeatur, sed quia tantus cultus posset exhiberiesset contra rationem ex parte facientis: quia esset corruptiuus subiecti, puta exclusiuum ieiunium, vel vigiliae, vel quodcunque aliud tale contra quod dicit Apost. ad Ro. 12. Rationabile sit obsequium vestrum Et similiter posset esse secundum alias circunstantias.

Ad secundum dicendum, quod de dictamine rationis naturalis est, quod homo faciat aliqua ad reuerentiam diuinam, & alia exhibeat in recognitionem seruitutis deo debitae, sicut feudarius reddit aliquid dno suo in recognitionem dominij sui. Et istud pertinet ad vis tutem latriae, determinare autem illa quae debemus deo exhibere non est de dictamine rationis naturalis, sed de institutione iuris diuini vel humani, quibus determinatis latria vtitur eis pro materia

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1