Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum latria sit soli Deo exhibenda

QUAESTIO SECVNDA. Vtrum latria sit soli Deo exhibenda. Tham. 3. 42. & 2. 2.83.

SECVNDO quaeritur vtrum latria sit soli Dec sTexhibenda. Et arguitur qu non, quia non mino honor debetur matri quam filio, sed aequalis vel maior, cum secundum, praeceptum dominicum fiAlius teneatur honorare matrem, & non econuerso: sed beata virgo est mater Dei, ergo sibi debetur aequalihonor latriae sicut Deo.

Item caro Christi nec est Deus, nec deitas, & tamen adoratur adoratione latriae secundum Damasc. lib. 3. cap. 8. vbi dicit sic. Vnus est Christus, Deus perfectus, & homo perfectus quem adoramus cum patre & filio, & sancto spiritu vna adoratione, cum incontaminata carne eius, ergo honor latriae debetur carni Christi, & non solum deitati.

Item illud adoratur adoratione latriae, in quo ponitur spe salutis, sed in cruce ponitur spes salutis cum cantet ecclesia: C crux aue spes vnica, ergo ipsa adoratur adoratione latriae.

Item secundum Basilium honor imaginis refertur ad prothotypum, hoc est, exemplar, sed Christus adoratur adoratione latnae, ergo & imago Christi, sed imago Christi non est imago Dei inquantum Deus, quia nulla est imago Dei, secundum deitatem, ergo non soli Deo debetur latria.

IN CONTRARIVM arguitur, quia latria debetu creatori ratione creationis, sed solus Deus ratione diuinitatis est creator, ergo soli Deo ratione diuinitatis debetur latria.

RESPONSIO. Circa quaestionem istam videnda sunt duo. Primo videndum est, cui exhibenda sit latria, secundum est, quibus actibus sit exhibenda.

Quantum ad primum sciendum quod honor latriae, vel cuiuscunque alterius reuerentiae potest exhiberi alicui dupliciter, scilicet per se, & per accidens. Per se exhibetur illi in quo est causa talis honoris, per accidens autem exhibetur, in quo non est causa talis honoris, sed habet aliquam habitudinem ad illud, in quo est causa. In eo etiam cui debetur honor per se, est duo considerare, scilicet illum cui honor debetur, & causa honoris, ille cui honor debetur est suppositum subsistens. Proprie enim & per se honor debetur rei subsistenti, & non parti. Non enim dicimus quod pes papae vel manus episcopi dum a quoquam osculantur, honorentur, sed papa vel episcopus in huiusmodi partibus. Per quem etiam modum aliquis potest honorari in aliquo exteriori, puta in veste, vel imagine, vel in nuncio. Causa enim honoris est illud ex que ille qui honoratur habet aliquam excellentiam personae. His suppositis dicendum est quod honor latriae debetur per se soli Deo ratione diuinitatis, per accidens autem debetur aliis. Primum patet. quia illi per se debetur aliquis honor, in quo est per se causa illius honoris, sed in solo Deo ratione deitatis est per se causa honoris latriae, ergo solus Deus ratione deitatis est honore latriae honorandus. Maior patet ex dictis. Minor similiter manifesta est, quia honor latriae debetur creatori iure creationis, creare auti competit Deo ratione diuinitatis, quare &c. Secundum patet, scilicet aliis debetur honor latriae per accidens. Sed aduertendum est, primo quod aliquis potest habere habitudinem ad Deum cui per se debetur honor latriae dupliciter. Vno modo, quia incidit in idem, secundum suppositum, sicut est humanitas Christi. Alio modo, quia non tendit in idem, secundum suppositum, sed habe solam habitudinem extrinsecam ad Christum vt mater, crux & imago. Primo modo adoratur humanitas Christi per accidens adoratione latriae, quia quando suppositum per se honoratur, honoratur per accidens qcquid est in supposito. Sed filius Dei adoratur adoratione latriae per se, ergo humanitas Christi per acci dens honoratur eadem ratione. Dico autem per accidens quia nec ipsa humanitas est proprie illud quod adoratur cum non sit suppositum subsistens: nec est causa seu ratio talis adorationis quamuis sit causa cuiusdam alterius adorationis, scilicet hyperduliae quae debetur Christo ratione humanae naturae, de qua postea dicetur

De illis autem quae habent solam extrinsecam habitudinem ad Deum hoc generaliter tenendum est, quod si considerentur secundum se, sic aut eis non debetur aliquis honor puta cruci vel imagini, & caeteris rebus inanimatis. Aut si debetur (sicut beatae virgini nunquam tamen debetur eis honor latriae, cuius ratio est, quihonor latriae debetur solum excellentiae diuinae, sed talia secundum se considerata, aut nullam excellentiam habent vt inanimata, aut si habent, illa tamen est infra excellentiam diuinam, quare isto modo non debetur eis honor latriae. Si autem considerentur secundum habitudinem quam habent ad Deum, sic dicitur communiter quod debetur eis idem honor qui & Deo, quia sicut dicit Philosop. lib. de memo. ria & reminiscentia, duplex est motus animae in imaginem, vnus secundum quod ipsa est quaedam res. Alius inquantum ipsa est imago Primus motus in imaginem alius est a motu qui est in rem, sed secundus qui est in imaginem inquantum est imago idem est cum motu qui est in rem imaginatam. Et similiter vt dicunt reuerentia qua defertur imaginiinquantum imago est, defertur rei cuius est imago, vt sic sit vna reuerentia quae debetur imagini & exemplari.

Sed istud non videtur proprie dictum, quia quantumcunque sit vnus & idem motus animae quo fertur in imaginem, vt imago est, & in rem, nunquam tamen anima dicit imaginem inquantum est imago esse idem cum exemplari, neque signum inquantum signum esse idem cum signato, sed semper inter ista est distinctio in re, & in conceptione animae, habitudo enim eorum adinuicem est relatiua, relatiui autem esse est ad aliud esse, & ideo c attribuitur exemplari vel signato, nunquam est attribuendum imagini vel signo quantumcunque consideretur sub ratione imaginis vel signi. Propter quod proprie loquendo nunquam reuerentia exemplaris, vel signati debetur signo, vel imagini.

Sed quia loquendum est vt plures, ideo commune dictum sic expe nendum est, quod pro tanto dicitur imago sub ratione imaginis adorari eadem adoratione cum re cuius est imago, quia ad praesentiam imag nis seu signi fit rememoratio rei quam rememoratam adoramus eadem adoratione ac si praesens esset in se, & pro tanto concedi potest quod signa & imagines adorantur eadem adoratione cum rebus signatis, & imaginatis, quia res vt cognitae per signa, & imagines simil modo adorantur, ac si essent praesentes secundum se. Et quod dictum est de signo, vel de imagine, intelligendum est de omnibus aliis qua habent solum habitudinem extrinsecam ad Deum, quia ratione talis habitudinis seu relationis nullo modo debetur eis honor diuinu? quae est honor latriae, & sic patet primum, scilicet quibus sit latria exhibenda.

11 Quantum ad secundum scilicet per quos actus debeat exhiberi. Dicendum est quod tribus actibus, scilicet, actu animae & actu corporis, & exhibitione rerum exteriorum. Cuius ratio est, quia per latriam exhibemus reuerentiam deo in recognitionem vniuer salis dominij quia creauit nos, igitur secundum omnia quae habemus a deo debemus ei exhibere cultum latriae, sed a deo creatori habemus quicquid simpliciter est in nobis, bona animae, boni corporis & bona exteriora, propter quod secundum haec omnidebemus ei reuerentiam exhibere, hoc autem fit quando secundum animam vel secundum spiritum exhibemus ei debitam dilectionem, seeundum corpus prostrationes & cantus, secundum autem exteriora oblationes, & luminaria, & huiusmodi quae deo exhibemus nor propter eius indigentiam, sed propter recognitionem quod omnia al ipso habemus, & secundum haec tria nominatur latria tribus nom nibus. Dicitur enim pietas quantum ad interiorem affectum deuotionis & dilectionis, dicitur etiam Theosebia.i.diuinus cultus vel eusebia, id est, bonus cultus quantum ad attentionem quam ad hoc habere debemus, illud enim coli dicitur cui studiose intenditur. Dicitur etiam religio quantum ad determinationem operum quae in cultu dei exhibentur. Latria autem generali nominisolum importat seruitutem qua deo obligamur iure creationis.

Ad primum arg. dicendum est quod vbi mater & filius includunt praecise eandem naturam specificam, maiorem honorem quantum ad hoc debet filius matri quam mater filio, quia mater se habet afilium, vt principium & sie excellentius habet natura quam filius Dico autem quantum ad hoc, quia alia excellentia posset esse in filio puta, quia esset papa vel episcopus ratione cuius etiam mate teneretur ad tantam vel maiorem reuerentiam exhibendam si lio sicut econuerso, extraneae autem personae ab vtroque hon tenentur semper plus honorare matrem quam filium, sed illum pluin quo est maior excellentia. Modo ad propositum de Christi matre constat quod ipsa non fuit praecise eiusdem naturae cum Christo filio cum ipsa sit pura creatura, filius autem deus & homo; vnde sicut ipsa fuit mater Christi quo ad humanam naturam sic ipsa fuit filia eius iure creationis ratione diuinae naturae in filio, & quia perfectior ratio principij est in creante qui totum producit quam in generante qui aliquid supponit, ideo plus tenetur beata virgo honorare filium (quia deus est) quam fili? (quatenus homo) teneatur honorare ipsam, & si mater tenetur ad hoc fotiori ratione & nos. Alio ergo honore debemus honorare filii quatenus deus est (scilicet honore latriae, & alio matrem quae es pura creatura, sed quia inter creaturas ipsa est excellentissima adeo ipsi debetur sub honore latriae honor excellentissimus scilice honor hyperduliae, id est, duliae excellentis, de qua postea dicetr.

Ad secundum dicendum est quod humanitas Christi proprie non adoratur cum non sit res per se subsistens, nec est ratio per quam debeatur Christo adoratio latriae cum ratione eius Christo non competat esse creatorem. Adoratur tamen per accidens adorato supposito, & eadem adoratione qua suppositum & sic loquitur Dama Si autem humanitas Christi realiter esset separata a supposito fili & subsistens in proprio supposito sicut posuit prima opinio, sic nui lo modo, nec per se, nec per accidens debetur ei adoratio latriae sed adoratio hyperduliae. Sed istud est condemnatum in synodis dicitur enim in capitulis Cirili. Siquis audet dicere assumptum hominem coadorari oportere deo verbo, quasi alterum alteri & ne magis vna adoratione honorificat emanuelem secundum quod facti est verbum caro, anathema sit. Si vero sola consideratione separaretur humanitas a supposito verbi, ita vt consideraretur non considerato supposito, sic si deberetur ei aliqua adoratio non esse adoratio latriae, sed hyperduliae, & sic loquitur glossa super ille verbo Psal. Adorate scabellum pedum eis quae dicit quod caro Christi non est adoranda adoratione latriae quae soli creatori debetur

Ad tertium dicendum quod crux si consideretur secundum? est res quaedam in se non debet adorari aliqua adoratione cum creaturae irrationali non debeatur aliqua reuerentia, si autem cor sideretur inquantum signum sic dicitur communiter quamuis improprie quod debet adorari adotatione eadem cum Christo crucifixo, qualiter autem debeat intelligi expositum fuit. Quidam autem distinguunt inter crucem, in qua Christus pependit & alias cruces, quia aliis crucibus non debetur aliqua reuerentia nisi vt signo, & ideo non sunt reuerendae nisi sint figuratae, quia aliter non habent rationem signi. Crux autem Christi propter hoc quod quando est figurata habet rationem signi, & non figurata habet secundum se quandam excellentiam eo modo quo fuit applicata secundum contactum membris Christi, & ideo dicunt quod ei debetur duplex reuerentia, vna latriae quatenus signum quando est figuratum, & alia hyperduliae, inquantum etiam in se non figura habet quandam excellentiam & contactum membrorum Christi Sed istud non videtur, quia illud quod non potest esse subiectum susceptiuum sanctitatis, vel virtutis non potest esse secundum se terminus adorationis, sed lignum crucis in qua Christus pependit non est subiectum susceptiuum sanctitatis & virtutis, ergo se¬ cundum se non potesi esse rerminus adorationis, nunquam ergo cruci Christi debetur aliquis honor, nisi inquantum reducit in rememorationem Christisquod facit figurata, vel signata. Alla autem hoc faciunt solum ratione figurae, & ideo illi idem qui primo tenuerunt illam responsionem seu opinionem. Postea plenius considerantes correxerunt se, & tenuerunt secundam.

Ad quartum dicendum quod imago aut repraesentat Christum secundum quod homo est, aut est facta ad repraesentandum patrem vel spiritum sanctum quoad deitatem, sicut pinguntur quaedam imagines quarum vna repraesentat Deum patrem, & alia filium crucifixum, & tertia spiritum sanctum, quasi columbam procedentem a patre in Christum. Primo modo debetur idem honor imagini, qui & Christo secundum intellectum tamen prius positum. Secundo autem modo fatuum ei imagines facere, vel eas venerari: vnde Damas. dicit lib. 4. Quo insipientiae summae est & impietas figurare quod est diuinum, & si quis dicat quod spiritus sanctus in columba apparuit; & pater in veteri testamento sub aliquibus corporalibus formis, & sic possunt per imagines repraesentari, dicendum quie illae formae corporales non fuerunt a patre, vel a spiritu sancto assumptae, & ideo repraesentatio eorum per imagines non est repraesentatio personae diuinae, sed repraesentatio illius formae secundum se, propter quod non debetur ei aliqua reuerentia, sicut nec illis formis secundum se. E si dicatur quod illae formae, & si non erant a personis diuinis assumpta erant tamen repraesentatiuae diuinarum personarum, & eodem modo vt videtur possunt nunc fieri imagines diuinas personas repraesentantes. Dicendum quod illae formae, in quibus dicuntur diuinae personae apparuisse non fuerunt formatae ad repraesentandum diuinas personas; sed ad repraesentandum effectus quos personae diuinae faciebant in rebus, sicut columba in qua spiritus sanctu apparuit super Christum baptizatum significabat spiritualem foecunditatem quam Christus tactu suae carnis contulit aquis baptismi, & ideo nihil factum per modum imaginis ad repraesentandum diuinas personas non incarnatas est adorandum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2