Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum dulia distinguatur a latria

XQVAISTIO TVRTTAC Vtrum dulia distinguatur a latria

EINDE quaeritur de dulia, ytrum distinguatur a latria. Et videtur quod non quia dicit Philosophus 8. Ethi. Amari proximum est ei quod est honorari. sed eadem virtute diligitur Deus & proximus, al scilicet charitate, ergo eadem virente adorandus est Deus & proximus, sed latria debetur Deo, dulia proximo, ergo latria & dulia sunt idem.

Item Deo debetur vnus honor, sed tam latria quam dulia debetur Deo, ergo est vnus honor latriae & duliae. Minor probatur, quia super illud Psalm. Domine Deus meus in te speraui, dicit Glossa. Domine omnium per potentiam cui debetur dulia, Deus omnium per creationem cui debetur latria.

IN CONTRARIVM est quod dicit Aug. 10. de ciuitate Dei, Quod alia est seruitus quae debetur hominibus secundum quam praecepit Apostol. Dominis suis seruos subditos esse, quae Graece dulia dicitur, alia vero latria quae dicitur seruitus pertinens ad colendum Deum.

RESPONSIO. Videnda sunt duo. Primo qualiter se habeat dulia ad latriam, & secundo cui sit exhibenda.

Quantum ad primum sciendum est quod dulia accipitur tripliciter, scilicet communiter, proprie & appropriate, communiter accipitur pro virtute secundum quam exhibetur reuerentia cuicunque ratione cuiuscunque excellentiae, & sic continet sub se latriam, & omnem virtutem secundum quam exhibetur cuicunque hominum reuerentia. Proprie vero dicitur virtus secundum quam seruus exhibet reuerentiam domino: vnde dulia de nomine suc est idem quod seruitus, & sic adhuc sub se continet latriam qua est seruitus impensa deo, & omnem virtutem per quam inter he mines serui dominos suos venerantur, & quia illa virtus per quam serui dominos suos temporales venerantur non habet proprium nomem sicut seruitus quae deo impenditur, & latria vocatur, idec tertio nomen duliae trahitur, & quodammodo appropriatur ad honorem qui exhibetur creaturae ratione dominij: & sic apparei quod dulia appropriate dicitur virtus per quam inter homines serui dominos suos venerantur. Primo ergo modo accipiendo duliam patet quod non diuiditur contra latriam, nec est penitus cum ipsa idem, cuius ratio est, quia superius non diuiditur contra inferius, nec est conuertibiliter idem cum ipsotvt apparet de animali respectu hominis, sed dulia primo modo accepta est superius, & est quasi genus ad latriam & virtutem omnem per quam exhibetur reuerentia cuicunque homini ratione vniuscuiusque excellentiae: ergo dulia sic accepta non distinguitur contra latriam: nec est conuertibiliter eadem cum ipsa. Si autem dulia secundo modo accepta sit, adhuc non distinguitur contra latriam, nec est conuertibiliter idem cum ipsa per eandem ratione quae facta est.

Si autem accipiatur tertio modo, si est virtus speciei distincta a latria, quod patet sic, vbi est formaliter alia ratio debiti, ibi est formaliter alia virtus, cuius est reddere debitum, sed alia ratio debiti formaliter est in nobis respectu Dei, & in vno homine re spectu alterius, ergo alia est latria quae respicit debitum seruituti: quo tenemur Deo, & alia est dulia quae respicit debitum seruituti quo fenetur homo homini tanquam seruus suo domino. Maior patet, quia secundum formales rationes obiectorum fit specifica distinctio habituum. Minor declaratur, quia sicut alia ratione competit dominium Deo respectu omnium hominum, & vni homini respectu alterius, eo quod Deus est plenarie & perfecte, & quo ad totum dominus, quia totum est ab ipso, homo autem super hominem non potest habere plenum & perfectum dominium quo ad totum, sed habet quandam participationem dominij, sic in nobis est formaliter aliud debitum seruitutis quo obligamur Deo, & aliud quo obligatur seruus domino temporali, & sic patet primum.

Quantum ad secundum sciendum quod si dulia accipiatur tertio modo, scilicet appropriate, sic non est exhibenda: nisi his qui habent super aliquos dominiu, & quibus subditi sumus iure seruitutis, & quia non omnibus sic suoditi sumus, ideo non omnibus exhibenda est dulia sic accepta, sumus autem sic subditi Christo secundum quod est homo iure redemptionis factae per ipsum multo plus quam quicunque seruus subdatur domino temporali. Et ideo Christo secudum quod est homo debetur honor duliae excellentioris quam debeatur cuicumque domino temporali, & vocatur hyperdulia quasi excellens dulia, & sic quamuis Christus sit vnum suppositum in duplici natura, ipsi debetur duplex honor ratione duplicis excelli tiae quam habet secundum duplicem naturam, honor latriae secundum excellentiam diuinae naturae, & honor hyperduliae secundum excellentiam humanae naturae: beatae autem virgini, & alii sanctis non videtur quod debeatur dulia sic accepta, quia proprie non eis subduntur iure seruitutis, si autem accipiatur dulia secundo modo, sic debetur Christo secundum diuinam naturam, & humana quia dulia secundo modo accepta continet sub se latriam quae debetur Christo ratione diuinae naturae, & duliam appropriate sumptam quae debetur eidem excellenter ratione humauae naturae, debetur etiam dominis temporalibus ratione duliae appropriata quae continetur sub dulia secundo modo sumpta. Aliis vero non debetur, nec ratione latriae quae soli Deo exhibenda est, nec ratione duliae appropriatae quae non debetur nisi a feruis.

Si autem accipiatur primo modo, prout dicit virtutem quamcunque per quam exhibetur reuerentia cuicuuque personae ratione cuiuscunque excellentiae, sic dulia debetur deo, & omni rationali creaturae habenti in se excellentiam virtutis, vel status ordinati ad virtutem: sicut est praelatio, vel auctoritas cuiuscumque regiminis Et quia talis excellentia non est vnius speciei in omnibus, secundum enim aliam rationem praeest pater filio, magister discipulo, dus militi, praelatus subdito, ideo reuerentia duliae quae talibus exhibetur non est vnius rationis, sed plurium, inter omnes tamen que debentur purae creaturae illa est excellentior quae debetur beata virgini matri Christi, & vocatur hyperdulia. Inter alias autem excellentior debetur praelato, vel rectori, quamuis malo quam priuatae personae, quamuis bonae, propter tria. Primo, qa rector vel praelatus gerit vicem domini. secundum illud Rom. 13. Qui pote slati resistit, ordinationi Dei resistit. Secundo, quia princeps vel praelatus est persona publica, & ideo in ipso honoratur bonitas ecclefiae, vel Reipublicae quae est major quam bonitas singularis personae. Tertio, quia regnum vel praelatio ordinatur ad virtutem sicut causa effectiua, & conseruatiua virtutis, dignius est autem causam virtutis aliis existere quam virtuosum esse vt dicitur 9. Ethic Priuata persona si non sit actu virtuosa non est proprie honoranda, si autem non sit virtuosa nec actu nec aptitudine, vt danati tam homines quam daemones nullo modo debetus eis honor & peeandem rationem creatura irrationalis non est honoranda, quia non est capax virtutis, & naturaliter est homini subdita.

Ad primum argumentum dicendum quod non est alia formalis ratio quam attendit charitas in Deo, & in proximo. sed vna & eadem quia per charitatem diligitur deus propter seipsum, & proximus solum propter Deum, vbi autem vnum propter alterum vtrobique est tantum vnum, propter quod vna est charitas per quam diligitur Deus, & proximus. Amicitia autem per quam diligitur proximus propter aliquam aliam rationem quam propter relationem quam habet ad Deum differa charitate secundum speciem, honor autem exhibetur secundum rationem excellentiae, quae inuenitur in aliqua psona, & qua excellenti: est in diuersis alterius & alterius rationis maxime in Deo& crea turis, ideo alterius rationis est honor Deo exhibitus & creaturis.

Ad secundum dicendum quod Christo non solum debetur vnus honor, sed duplex ratione duplicis excellentiae quam habet secundum duplicem naturam, & etiam Deus secundum diuinam naturam attribuitur dulia & latria, latria ratione creationis, dulia ratione potentiae sed tunc dulia non accipitur, vt distincta contra latriam, sed vt aliqui superius ad latriam & duliam appropriatam, quia enim dulia appro¬ priata, & latria debentur alicui ratione dominij: Dominus autem est nomem potentiae quae communicatur creaturis a Deo quamuis non conicetur eis potentia creationis, ideo deo & creaturis competit dulia accepta secundum suum genus, non autem latria quae contrahit seum ad certam speciem, & sic intelligenda est Glossa allegata.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3