Text List

Praeambulum

Praeambulum

Sententia huius distinctionis X. in generali & speciali.

OLBT etiam quaeri a quibusdam. Superius determinauit Magister qualiter aliquid conueniat vni naturae ex eo quod est alteri sociata, vel iuncta in persona Christi. Hic determinat quid conueniat personae Christi ratione humanae naturae, quid enim sibi conueniat ratione diuinae in primo lib. dictum est. Et diuiditur in duas. Primo inquirit vtrum naturae humanae in Christo conueniant illa, quae ad dignitatem humanae naturae pertinent. Secundo de his quae pertinent ad defectum dist. 11. Solet etiam quaeri. Prima est praesentis lectionis. Et diuiditur in duas. Primo determinat de his quae pertinent ad dignitatem naturalem. Secundo, de his quae pertinent ad dignitatem gratiae, si vero quaeritur. Prima diuiditur, quia primo obiicit ad vtramque partem, & secundo soluit ibi, propter hoc inconuenientia. Secunda similiter diuiditur, quia primo quaerit an Christus sit filius adoptiuus, & secundo vtrum praedestinatio, de qua loquitur Apost. Rom. 1. Sit de persona an de natura. Secunda ibi, deinde si quaeritur. Prima diuiditur in tres, quia primo determinat veritatem. Secundo opponit contra eam. Tertio soluit. Secunda ibi, Sed ad hoc opponitur. Tertia ibi, ad quod dici potest. Haec est di. &c.

In speciali sic procedit, & quaerit primo, vtrum Christus secundum quod homo sit persona an sit aliud, & arguit primo quod sic, qui inquantum est homo est aliquid, aut ergo est substantia, vel aliud, non aliud: ergo substantia non substantia irrationalis, ergo rationalis. Et Sc Christus secundum quod homo est substantia rationalis. Sed haec est diffinitio personae, ergo Christus secundum quod homo est persona. Ad oppositum arguit, quod si Christus inquatum est homo, est persona erit tertia in Trinitate persona, & non alia: sed tertia in Trinitate persona, & non alia est Deus, ergo Christus secundum quod est homo est Deus, hoc autem est falsum, scilicet quod Christus secundum quod homo sit Deus, ergo falsum est quod si persona. Respondet Magister primo secundum quosdam quod si Christus secundum quod homo esset persona, sequeretur tunc quod Christus assumpsisset personam non naturam, hoc est falsum, ergo Christus secundum quod homo non est persona. Dicunt tamen hanc loquutionem esse veram. Si haec praepositio secundum exprimat vnitatem in persona, & hoc patet quod haec praepositio secundum multipliciter accipitur in diuinis secundum quod ipse declarat, secundum tamen quod dicit rationem causalitatis falsa est. Non enim eo modo est Deus quo homo. Magister tamen ad hoc dac suum intellectum dicens, qo argumentum praeinductum non sequitur. Videlicet quod si Christus secundum quod homo sit substantia rationalis, quod ergo est persona. Nam anima est substantia rationalis, non tamen est persona, quia persona dicitur quasi per se sonam, & non alij coniuncta. Dicit etiam quod illa descriptio non datur de personis increatis. Postea quaerit Magister, vtrum Christus sit filius adoptiuus secundum quod homo. Et respondet quod non, imo est filius naturaliter. Tamen filius dicitur natura & Deus, quia Deus est natura accipiendo naturam pro essentia deitatis, sed filius est natura, hoc est, natiuitate naturali. Postea opponit q Christus est filius patris per naturam, & virginis per gratiam, & sic inquantum est filius virginis, per gratiam est filius adoptiuus. Et respondet quod potest dici, quod Christus est filius natura, & per gratiam vnionis. Non tamen sequitur quod sit filius adoptiuus, quod pluribus auctoritatibus probat. Vitimo quaerit de quo intelligitur praedestinatio, de qua loquitur Apostolus. Et respondet quod potest intelligi de natura humana quae praedestinata fuit vniri verbo, potest etiam intelligi de persona ratione naturae. Et in hoc terminatur, &c.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum