Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum Christus secundum quod homo sit persona

QUAESTIO PRIMA. Vtrum Christus secundum quod homo sit persona. Ttam. is. 416.2. 11.

CIRCA distinctionem istam primo quaeritur, vtrum Christus secundum quod homo sit psona. Et videtur quod sic, quia illud quod conuenit alij homini secun adum que est homo conuenit Christo. Est enim aliis hominibus similis secundum illud Philipp. 2. In similitudinem hominum factus, sed omni alij secundum quod homo est conuenit esse personam, ergo & Christo.

Item secundum Boetium, persona est rationalis naturae indiuidua substantia, sed Christus inquantum homo est huiusmodi, est enim aliquid secundum quod homo vt dictum fuit prius, di. 7. Non autem accidens, sed substantia, non irrationalis, sed rationalis, non vniue salis, sed indiuidua, ergo Christus secundum quod homo est persona

Item Christus secundum quod deus est persona, sed Christu secundum quod homo est deus, ergo Christus secundum quod homo est persona. Maior videtur vera. Minor probatur dupliciter. Primo, quia Christus est deus per gratiam vnionis, sed Christus secundum quod homo habet talem gratiam, ergo Christu secundum quod homo est deus. Secundo, quia Christus non es homo vniuersalis sed iste homo singularis, sed Christus secundum quod iste homo est deus, quia in isto homine demonstratu suppositum aeternum quod naturaliter est deus, ergo &c.

IN CONTRARIVM arguitur, quia si Christus secundum quod homo est persona, aut est persona creata, aut increata. Non increata, quia Christus secundum quod homo est creats, nec creata, quia runc in Christo essent duae personae quod est erroneum, ergo, &c

RESPONSIO. videndum est primo de natura huius implicationis secundum quod. Secundo ex hoc apparebit solutio quaestionis

Quantum ad primum sciendum est quod haec implicatio secundum que, si proprie sumatur importat causam inhaerentiae praedicati ad subiectum, quod potest esse dupliciter, quia quandoque notat causam remotam ad quam non ex necessitate sequitur effectus, prae exigitur tamen necessario ad effectum, vt si dicatur quod Christus secundum quod homo est praedestinatus quia esse hominem non est praecisa causa, seu ratio quare esse praedestinatum consperit Christo Alioquin omnis homo esset praedestinat? sicut & Christus. Ne cesse est tamen Christum esse hominem ad hoc vt sit praedestinatus quandoque vero denotat causam proximam ad quam necessario sequitur effectus, sicut cum dicitur quod sortes secundum quod homo est risibilis, similiter est in proposito cum dicitur Christus secundum quod homo &c. Haec implicatio debet denotare si proprie sumatur, causam inhaerentiae praedicati ad subiectum, causam dico proximam vel remotam. Et qa nomine hominis importatur suppo situm habens talem naturam, & per hoc posset videri alicui quod sufficia que per implicationem importer causa inhaerentiae praedicati cum sul iecto ratione cuiuscumque eorum, scilicet, ratione suppositi, vel naturae

Ideo considerandum est secundo quod terminus concretus positus ir praedicato vel in quacunque implicatione circa subiectum tenetu tormaliter pro natura, & non materialiter pro supposito: non c terminus concretus vnquam supponatur formaliter pro natura in recto ex quacunque parte ponatur, quia tunc talis propositio esset falsa (vt si dicatur sor. est homo, vel sor. secundum quod homo es rationalis, tunc enim esset sensus sor. est humana natura, vel sor. secundum quod est humana natura est rationalis) Sed pro tanto dicitur teneri formaliter ex parte praedicati vel implicationis, magis quam ex parte subiecti, quia quando terminus concretus ponitur es parte subiecti magis accipitur secundum id quod est aliquod in si quam secundum id quod est habens aliquam naturam, vt fi dicatur albi currit, album magis stat ibi pro eo quod est aliquid subsistens in se quam secundum quod est habens naturam talem, scilicet albedinem, quamuis enim non possit verificari propositio nisi currenti insit albedo, tamen albedo non est causa quare cursus inest sor. vel cuicumque supposito currenti, vnde & non album potest currere, sed quando ponil ex parte praedicati vel cum implicatione (vt dicendo homo est albus vel sor. secundum quod albus disgregat) ibi praedicatum non conuenit subiecto, nisi vt est habens tale naturam. Ita quod quando est implicatio natura ipsa est causa quare praedicatum mest subiecto.

His visis dicendum est ad quaestionem quod ista est simpliciter falsa Christus secundum quod homo est persona, quia implicatio importat causam inhaerentiae praedicati cum subiecto quantum ad naturam per terminum implicationis importatam, nunc est ita quod natura importata per hoc nomen homo non est causa remota, vel propinqua quare competat Christo esse personam, ergo ista est falsa Christus secundum quod homo est persona. Maior patet ex his quae sunt declarata. Minor de se manifesta est, ideo, &c.

Ad primum arg. dicendum quod licet Christus inquantum homo sit eiusdem naturae cum caeteris hominibus, natura tamen humana in Christo non constituit proprium suppositum sicut in aliis, vnde alio modo Christus est habens naturam humanam, & caeteri homines, quia in aliis hominibus supposicum habens & natura habita non differunt realiter, saltem sic quod suppositum constituatur per aliam naturam. Sed in Christo suppositum habens naturam esse constitutum praecise per aliud quam sit humana natura, & ideo non conuenit ei inquantum homo est esse personam, sicut conuenit aliis hominibus.

Ad secundum dicendum quod persona non dicit solum indiuiduam substantiam naturae rationalis, sed completam per se subsistentem, & quia natura humana in Christo non est per se subsistens, quamuis sit indiuidua, ideo ratione eius non est persona, hoc autem denotatur per implicationem cum dicitur Christus secundum quod homo, est persona, quare illa est falsa

Ad tertium dicendum qued maior posset negari, quia sicut natura humana non est in Christo ratio personalitatis, sic nec diuina quae est in omnibus personis communis. Vel eoce datur, & dicetui tunc ad minorem per interemptionem, per eandem enim rationem ista est neganda Christus secundum quod homo est deus & Christus secundum quod homo est persona: vt patet applicanti deductionem prius factam. Ad probationem cum dicitur quod Christus habet quod fit deus per gratiam vnionis, & hanc gratiam habet inquantum homo. Dicendum est quod natura humana per gratiam habuit vt vniretur personae diuinae, & per hanc vnionem sequutum est verum esse dicere hominem deum, sed cum homo sit nomen suppositi habentis naturam humanam, quod tale suppositum non praeexistat gratiae vnionis non est verum dicere quod Christus inquantum homo habuit gratiam vnionis. Ad aliam probationem cum dicitur quod Christus non est homo communis, sed iste homo singularis, & secundum iste homo est Deus, ergo secundum quod homo. Dicendum non sequitur, quia reduplicatio facta circa inferius non oportet quod fiat circa superius, non enim sequitur Sortes, secundum quod est homo est risibilis, ergo secundum quod animal.

Vel concessa consequentia adhuc potest dici quod haec est falsa Christus secundum quod iste homo est Deus, quamuis quidam oppositum sentiant dicentes quod ad hoc quod aliqua propositio sit per se vera, vel cum implicatione non oportet quod praedicatum conueniat subiecto secundum illud quod implicatur circa subiectum. Sed sufficit quod conueniat ei secundum aliquid eorum, sicut ratiocinari competit homini inquantum homo est, & tamen non competit ei ratione corporis, sed r. tione solius animae. Similiter in proposito cum dicitur iste homo demonstrato Christo implicantur duo, suppositum aeternum ex vi demonstrationis & natura humana importata nomine hominis Et ideo ad veritatem ei? (vt videtur) sufficit quod alterum, scilicet suppositum diuinum sit ratio quare praedicatum conuenit subiecto, nec oportet quod patura humana fit eius ratio vel causa. Sed istud no videtur; quia hoc pronomen iste non demonstrat suppositum aeternum; nisi quatenus importatur nomine hominis, ergo sic demonitrat: sicut ibi in nomine hominis importatur, sed ibi in ratione implicationis importatur formaliter, & non materialiter, hoc est, non secundum se, sed vt habens talem naturam quae sit ratio conuenientiae praedicati cum subiecto (vt dictum fuit prius) ergo sic demonstratur, ergo non verificatur propositio nisi natura nomine hominis importata sit ratio quare esse Deum conueniat Christo, non ess autem, ergo &c. Nec videtur quod alij dicunt quod non oporte praedicatum conuenire subiecto ratione omnium quae implicantur sed ratione vnius solum, quia cum dicitur Christus inquantum iste homo, &c. Pronomen demonstratiuum non est pars implicationis, sed demonstratio eius, & ideo oportet quod verificetur propositio ratione alicuius importari formaliter nomine hominis quod non est in proposito. Vel dicendum quod quamuis non oporteat praedicatum inesse subiecto ratione cuiuslibet implicati absolute tamen si implicatio cadit sub replicatione dicente causam oportet quod praedicarum conueniat subiecto ratione omnium implicatorum, vt in omnibus patet: vnde sicut haec est vera iste homo est persona non solum pro hominibus puris, sed pro Christo: ergo similiter si ista es falsa Christus secundum quod homo est persona, eadem ratione & haec erit falsa Christus secundum quod iste homo est persona.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1