Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum conueniat Deo aliquem adoptare in filium

QVAESTIO SECYNDA. Vtrum conueniat Deo aliquem adoptare in filium. Thom. 3. 9. 23. ar. 1. & 2

SECVNDO quaeritur de adoptione. Vtrum conueniat Deo aliquem adoptare in filium. Et videtur quod ni quia adoptio dicitur introducta propter defectum filiationis naturalis, sed in deo non est talis defectus ergo Deo non conuenit aliquem adoptare in filium.

Item si deo competeret aliquem adoptare in filium, aut hoc competeret alicui personae specialiter, aut toti Trinitati communiter, non alicui personae specialiter, quia actiones quae sunt ad extra non possunt alicui personae singulari conuenire, adoptio autem est actio ad extra, quare &c.

Item nec toti Trinitati, quia in rebus humanis illi soli competit adoptare qui potest filios generare, sed in diuinis toti Trinitati non competit generare filium, ergo &c.

IN CONTRARIVM est quod dicitur Ephe. 1. Praedestinauit nos in adoptionem filiorum, in quo clamamus Abba pater

RESPONSIO. Videnda sunt duo. Primum est cuius sit adoptare in diuinis. Secundum est cuius sit adoptari in creaturis.

Quantum ad primum est praeintelligendum quod nomen adoptinis transfertur ab humanis ad diuina, omnes autem transferentes secundum aliquam similitudinem transferunt vt dicit Philosop. in Topic. (nec ait secundum omnem) ideo inter adoptionem humanam, & diuinam est aliqua similitudo, & aliqua dissimilitudo. Adoptio enim in humanis est extra, nec personae in filium, aut nepotem aur deinceps legitima assumptio, & secundum hoc tria sunt in adoptione diuina & humana, & vnum ex parte adoptionis, scilicet quod ex gratia assumat, vel adoptet. Aliud ex parte adoptati, scilicet quod fiat ex non filio filius. Tertium ex parte effect? & finis, quia non habenti ius in successione haereditatis datur ius per adoptionem Sunt & alia tria in adoptione humana. Primum est quod adoptans ni est principium essendi adoptato. Secundum est, quod adoptatus ante adoptionem non erat in potestate adoptantis propter quod dicitu quod adoptio est assumptio extraneae personae. Tertium est, quod adoptam, non succedit in haereditatem adoptantis, nisi decedente adoptante

Secundum hoc dicendum est quod toti Trinitati conuenit adoptar secundum rem quo ad primas tres conditiones, singulis autem personis, quo ad aliquam appropriationem, sed quantum ad tres vltimas no conuenit. Primum patet, quia gratuita assuptio ad participationi haereditatis personae non habentis ius in haereditate est adoptio, sed talis assumptio creaturae fit a tota Trinitate, ergo tota Trinitas adoptat creaturam. Maior patet ex dicti. Minor declaratur, quia haereditas diuina est, per quam Des per seipsum est diues & beatus, sicut haereditas cuiuslibet est per quam ipse ditatur. Haec aue haereditas diuina est fruitio quae seipso fruitur. Videndo seipsum & amando, ad hanc autem nulla creatura potest pertingere ex naturalibus, nec habet ius ad hoc pertingendi ex conditione suae creationis, accipit autem hoc ius per gratiam quam Deus ei dat: vt hanc beatitudinem mereatur, & ad eandem attingat, secundum illud quod dicitur Rom. 6. Gratia Dei vita aeterna, quare &c. Et quia indiuissunt opera Trinitatis, ideo toti Trinitati indifferenter competis adoptare creaturam, nihilominus tamen competit quibusdam personis, specialiter secundum appropriationem, patri quidem vt actori, filio vt exemplari, & aliquo modo vt agenti instrumentali. Sed spiritui sancto, vt imprimenti formalem perfectionem per quam adoptamur in filios Dei. Patri quidem vt actori, qa in humanis solius patris es adoptare, filio vero vt exemplariqua filiatio naturalis secundum diuinam naturam, & adoptio secundum humanam est exemplar adoptionis nostrae, est etiam quo ad humanam naturam causa instrumentalis media, quia per eam Des pater multos filios in gloriam adduxit, pe spiritum autem sanctum appropriate datur nobis gratia per quam formaliter efficiuntur filij adoptiui, & sic patet quod quantum ad tres prima conditiones adoptionis competit Trinitati toti adoptare creaturam secundum rem, singulis autem personis secundum aliquam appropriationem

Quantum autem ad alias tres proprietates non competit Dec adoptare creaturam, quia omnis creatura a Deo est contra primam conditionem, est etiam sub potestate Dei contra secundam, participa etiam haereditatem diuinam Deo non decedente. Ratio primi est, qui in humanis ex eo quod aliquis ex alio nascitur habet ius in haereditate, & ideo non potest adoptari vt extranea persona, sed ex hocc aliquis habet esse a Deo per creationem non competit ipsi ius in haereditate coelesti. Sed oportet quod ad eam per gratiam adoptetur. Ratio secundi est, qua vniuersalitatem potestatis diuinae nihil subterfugit, & ideo similitudo inter adoptionem diuinam & humanam non attenditur in paterna potestate, sed paterna successione. Ratic tertij est, quia bona temporalia ad quae quis adoptatur adoptio ne humana non possunt simul a pluribus possideri, ideo nullus potest ea percipere nisi succedens decedenti, haereditatem autem beata possunt omnes simul, siue ex integro percipere sine detrimente patris semper viuentis, & sic patet primum, scilicet cuius sit adoptare

Quantum ad secundum, scilicet cuius fit adoptari, dicendum es quod solius creaturae intellectualis, cuius ratio est, quia sola illa crea tura potest adoptari a Deo quae est capax gratiae & gloriae, gloria enim est haereditas ad quam adoptantur per gratiam, sed sola creatura intellectualis (homo vel angelus) est capax gratiae vel gloriae eo quod sola ad imaginem Dei creata est, ergo sola creatura intellectualis potest a Deo adoptari, nec tamen omnis adoptatur sed solum ille de quibus dicit Apost. Rom. 8. Quos praesciuit & praedestinauit conformes fieri imaginis filij sui, de Christo autem vtrum possit dici filius adoptiuus dictum fuit prius dist. 4.

Ad primum argu. dicendum est quod hominis est operari ad supplendum suam intelligentiam, non autem Dei, sed potius ad conmunicandam suae perfectionis abundantiam, & ideo licet in humanis introducta sit adoptio ad supplendum defectum filiorum naturalium per filios adoptiuos. In diuinis tamen est adoptio ad communicandum similitudinem & participationem filiationis naturalis quae est in Christo homine per gratiam vnionis.

Ad secundum dicendum quod toti Trinitati competit adoptare secundum rem, singulis personis secundum aliquam appropriationem, sicut dictum fuit, & quod arguitur quod illius solius es adoptare, cuius est filios generare. Dicendum quod licet solius patris in diuinis sit generare filium actione ad intra, tamen touus Trinitatis est creare filios quo ad esse naturae, & per consequens adoptare quo ad esse gratiae & gloriae.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2