Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum praedestinatio Christi sit causa nostrae praedestinationis
QUAESTIO TERTIA. Vtrum praedestinatio Christi sit causa nostrae praedestinationis. Thom. 3. 4. 24. ar 3. & 4.
TERTIo quaeritur de praedestinatione. vtrum praedestinatio Christi sit causa nostrae praedestinationis. Et videtur quod non, quia illud quod dependet ei simplici Dei bonitate non habet causam nisi Dei hvoluntatem, sed praedestinatio nostra dependet ex simplici Dei bonitate secundum illud Ephe. 1. Praedestinati secundum propositum eius qui operatur omnia secundum consilium voluntatis suae, ergo praedestinatio Christi & quodcunque aliud pr ter simplicem voluntatem dei non est causa nostrae praedestinationis.
Item si praedestinatio Christi esset causa nostrae praedestinationis, aut esset causa efficiens, aut exemplaris. Non efficiens, quia praedestinatio nostra est ad gratiam & gloriam quae sunt a solo deo, Christus autem secundum quod Deus, non est praedestinatus, nec exemplaris, quia exemplar praecedit exemplatum, multi autem habuerunt gratiam ante Christum, quare &c. IN CONTRARIVM est quod dicitur Ephe. 1. Praedestinauit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum, praepositio autem per notat causam.
Item Glossa super illud verbum, Rom. 1. Qui praedestinatus est, dicit sic: quod praeclarissimum nostrae praedestinationis exemplar praecessit in Christo.
RESPONSIO. In Christo fuit praedestinatio duplex, vna qua fuit praedestinata natura humana vniri personae diuinae Alia qua Christus secundum quod homo praedestinatus fuit ad gloriam. Secundum primam praedestinationem factum est quod verum est dicere filius Dei est homo, & homo est filius Dei, & sic nomo dicitur filius ua turalis. Secundum autem secundam praedestinationem filius Dei inquamtum homo factus est filius adoptiuus: vt dictum fuit supra di. 4. In 9 nobis autem est vna sola praedestinatio illa, scilicet qua efficimu filij adoptiui, Rursus in praede stinatione Christi & natura duc sunt attendenda, vnum est actus dei praedestinantis, aliud est effectus, & terminus praedestinationis. Si ergo consideretur praedestinatio Christi, & natura quantum ad actum praedestinantis, sic vna non est causa alterius, quia idem non est causa suiipsius, sed eodem actu diuino praedestinatus est Christus & nos, ergo praedestinatio Christi non est causa nostrae praedestinationis. Si autem consideretur quoad effectum & terminum, cu effectus & terminus nostrae praedestinationis sint gratia & gloria, & adoptio filiorum, sic dicendum est quod vtraque praedestinatio Christi est causa nostrae praedestinationis & efficiens & exemplaris inquantum Christus existens Deus & homo per gratiam vnionis, de qua est prima Christi praedestinatio, & inquantum ess plenus gratia, & perfectus in gloria, de quo est secunda eius praedestinatio est causa efficiens, & exemplaris nostrae praedestinationis.
Quod patet sic de causa efficiente. Causa meritoria aliquo modo habet rationem efficientis respectu praemij quod debeur merito, sed Christus inquantum Deus & homo plenus gratia fuit causam meritoria nostrae salutis, ergo fuit causa eius efficiens secundum hunc modum, fuit etiam exemplar, quia sicut ipse per primam praedestinationem est filius naturalis, ita nos per praedestinationem efficimur filij adoptiui, & sic praedestinatio Christi est exemplar alterius rationis & excedens praedestinationem nostram, sicut etiam Christus per secundam praedestinationem est plenus gratia & perfectus in gloria, sic nos per praedestinationem nostram de plenitudine eius participamus gratiam & gloriam, & sic Christus exemplar est nostrae praedestinationis excedens quidem, sed non alterius rationis secundum speciem, quia habitus gratiae & gloriae in ipso, & in nobis sunt vnius speciei.
Ad primum arg. dicendum quod totalis effectus praedestinationis dependet ex simplici voluntate Dei, & non ex aliqua causa alia. Tamen inter effectus vnus potest esse causa alterius, & sic praedestinatio Christi est causam nostrae praedestinationis inquantum deus ordinauit salutem nostram compleri per Christum, & sub totali nostrae praedestinatiouis effectu clauditur praedestinatio Christi.
Ad secundum dicendum est quod praedestinatio Christi est causa nostrae praedestinationis vtroque modo, scilicet efficienter, & exemplariter, & cum dicitur quod gir a & gloria sunt a soloDeo, verum estsecundum principalem efficientiam, sed sunt a Christo homine meritorii & quod subditur de exemplari dicendum est quod Christus quo ad terminum praedestinationis praecessit omnem alium praedestinatum, termin enim praedestinationis est gloria quae prius fuit in Christo homine quam in quocunque alio, & quia ex termino, vel sine sumiu ratio aliorum ideo Christus potest dici causa exemplaris nostrae praedestinationis.
On this page