Praeambulum
Praeambulum
SOLET autem quaeri, Superius magister determinauit qualiter ea quae sunt dignitatis in humana natura possunt dici de Christo, hic determinat quo modo ea quae pertinent ad defectum hua manae naturae possunt dici de Christo. Es diuiditurm duas, quia primo inquirit vtrum esse factum vel creatum, vel esse creaturam possunt dici de Christo, & secundo vtrum defectus qui consequuntur naturam humanam inquantum est creatura, vel alio modo possunt Christo conuenire. Secunda in duas ibi, post praedicta. Prima diuiditur in duas. Primo quaerit vtrum Christus possit dici factus vel creatus. Secundo respondet ibi, ad quod sane potest dici. Et haec diuiditur in duas, quia primo ostendit quod Christus non debet dici factu vel creatus simpliciter & absolute. Secundo ostendit quod potes dici factus vel creatus cum additione, ibi, his aliisque pluribus Haec est diuisio in generali.
IN SPECIALI procedit sic, & quaerit vtrum Christus. debeat dici factus vel creatus vel creatura, & dicit quod non sin pliciter & absolute ostendendo per Augu. quod filius dei non es factus nec creatus, sed per ipsum omnia facta sunt & creata vi habetur Ioan. primo. Idem ostendit per auctoritatem. Amb. allegantis, illud dictum euangelij quo Christus dicit apostolis praedicate euangelium omni creaturae. In hoc tamen errauit Arrius dicens Christum esse puram creaturam. Postea dicit quod Christus vel filius dei potest dici factus secundum caruem vel factus homo, vel natus ex muliere. Quod probat pluribus auctoritatibus. Et in hoc terminatur &c.
On this page