Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum Christus possit dici simpliciter creatura

QUAESTIO PRIMA. Vtrum Christus possit dici simpliciter creatura. Thom. 3. q. 16. art. 8.

CIRCA distinctionem istam quaeritur. Vtrum Christus possit dici simpliciter creatura. Et vide. tur quod sic, quia proprietas vtriusque, natura in Christo praedicatur de supposito quocunqui dnomine significetur: vt dictum fuit prius, sed proprietas naturae humanae est esse creatum, vel creaturam: sicut proprietas diuinae naturae est esse increatum, vel creatorem: ergo sicut Christus dicitur simpliciter creator vel increatus, ita potest dici simpliciter creatus vel creatura.

Item principalior pars humanae naturae est anima, quam corpus, sed Christus ratione corporis quod de virgine traxit, dicitur simpliciter natus vel genitus, ergo ratione animae quae a Deo creatur potest simpliciter dici creatus.

Item Leo papa dicit noua & inaudita conuentio Deus qui est, & qui erat fit creatura. Et Dam. dicit quod non scandalizabitur ad nomen creaturae.

IN CONTRARIVM est quod dicit Aug. de agonChristiano, non eos audimus qui dicunt Christum esse creaturam. Hilarius etiam in lib. de synodis dicit haeresim dicentem Christum esse creaturam damnamus.

Et arguitur per rationem, si Christus diceretur creatura hoc esset ratione suppositi, vel naturae. Non ratione suppositi, quiillud est increatum. Nec ratione humanae naturae, quia licet illa sit creatura non tamen praedicatur de Christo, igitur &c.

RESPONSIO. Quaestio ista non est de re, sed de modo loquendi. Supponimus enim ex parte rei quod in Christo est vnum solum suppositum in duabus naturis diuina scilicet & humana quarum altera tantum est creata, scilicet humana, hoc autem suppositum quandoque nominatur nomine sumpto a principali natura vt cum dicitur Deus vel filius Dei, quandoque nomine sumpte a natura minus principali: vt cum dicitur homo vel filius hominis, quandoque vero nomine sumpto ab vtraque natura: vt cum dicitur Christus, saltem ex vsu commuui etiam si hoc non haheret virtus nominis. Hoc supposito quod ad rem pertinet, & quod pertinet ad nomen, quaeritur vtrum ratione humanae naturae quae sola in Christo est creata conuenienter possit dici quod filius Dei, vel Christus, vel iste homo demonstrato Christo fit crea tura non addita quacunque determinatione, vel implicatione.

Et tenetur communiter, quod non nisi cum additione ista inquantum homo, hoc autem declaratur tribus modis. Vno modo sic, creari est fieri, fieri autem absolute sumptum accipitur profieri simpliciter, fieri autem simpliciter nunquam conuenit supposito, nisi quantum ad esse suppositi, secundum enim illud quod aduenit post completum esse suppositi nunquam potest dici suppositum fieri simpliciter, sed secundum quid. Sicut ratione albedinis de nouo factae in homine homo non dicitur fieri absolute, sed solum fieri albus. Cum igitur suppositum diuinum quo ad esse suppositi non sit factum, ideo quocunque nomine designetur nullo modo potest dici factum vel creatum absolute, & sine determinatione vnde omnes istae sunt falsae, filius Dei, vel Christus, vel iste homo demonstrato Christo, est creatus vel creatura, si autem dicatur filius Dei, vel Christus secundum quod homo est creatus, vel creatura vera est: quia illud non conuenit alicui simpliciter, sed secundum quid, licet non verificetur de illo si sumatur absolute, verisi catur tamen cum determinatione explicante modum, verbi gratia, tam in esse quam in fieri, in esse, quia propter albedinem dentis non dicitur homo albus absolute, sed tamen si dicatur iste est albus secundum dentem verum est, si militer in fieri & in facto esse, quia per albedinem aduenientem Sortes non dicitur fieri absolute, si autem dicatur Sortes fit albus, vel Sortes secundum quod est albus est factus verum est. Similiter in proposito licet propter humanam naturam fieri simpliciter & absolute non conueniat supposito diuino, tamen cum determinatione explicante modum conuenit ei: vt dicendo filius Dei, vel Christus secundum quod homo est creatus vel creatura, & in hoc modo loquendi haec determinatio secundum quod non est nota perseitatis, sed determinatio explicans modum imperfectum, sicut in aliis exemplis suprapositis.

Sed contra hunc modum arguitur, generari est fieri, & generari simpliciter est fieri simpliciter: quia determinatur ad esse simpliciter, & tamen ratione humanae naturae conuenit supposito diuino esse genitum absolute, & sine aliqua determinatione, & ita simpliciter, & vt nunc loquimur, haec enim recipitur tanquam vera, filius Dei vel Christus est genitus de virgine, nec oportet addere inquantum homo, ergo similiter potest dici creatus vel creatura absolute nec oportet addere inquantum homo. Ei si dicatur quod ista non verificatur, Christus est genitus de matre, nisi cum hac determinatione inquantum homo expressa, vel subintellecta: pari ratione potest dici quod ille scilicet Christus est creatura potest verificari sub eadem determinatione non expressa, sed subintellecta tantum. Et ad rationem eorum dicendum, quod esse simpliciter non est solum esse suppositale, sed omne esse substantiale. Quia omnis substantia completa est ens simpliciter, & ideo sicut in Christo est duplex substantia diuina scilicet & humana, sic & duplex esse secundum quorum quodlibet potest dici simpliciter genitus & natus. Et pari ratione secundum alterum potest dici creatus nisi aliud obsistat.

Alio modo declaratur eadem conclusio sic, aliquae sunt proprietates quae non sunt natae conuenire toti nisi per partem sicut crispitudo non conuenit homini nisi ratione capillorum, nec simitas nisi ratione nasi, & talis proprietas denominat totum absolute nec oportet reduplicare partem ratione cuius conueniat toti sicut homo absolute dicitur crispus vel simus, nec oportet addere quod sit crispus secundum capillos, aut simus secundum nasum. Aliae vero sunt proprietates quae indifferenter possunt conuenire toti & parti, sicut esse album potest conuenire homini secundum totum, & secundum quamlibet partem & tales proprietates non denominant totum si conueniant ei ratione partis nisi cum explicatione partis, vt aethiops qui est albus secundum dentes ni potest dici albus simpliciter nisi addatur quod est albus secundum dentes. Similiter in proposito humana natura in Christo quamuis non sit proprie pars suppositi habet tamen aliquo modo rationem partis, vnde & persona Christi dicitur composita a Damas. illa igitur quae indifferenter possunt conuenire supposito & naturae si conueniant soli naturae non possunt attribui supposito absolute nisi cum expressione naturae, creari autem potest conuenire naturae & supposito, & magis supposito quam naturae, quiesse quod est terminus creationis magis conuenit ei, cum igitur creari in Christo non conueniat nisi soli humanae naturae, ideo ratione eius non poterit dici simpliciter & absolute quod Christus sit creatus vel creatura nisi cum determinatione inquantum homo, sicut ex albedine secundum dentes non dicitur homo absolute & simpliciter albus, sed cum determinatione.

Sed contra hoc opponitur dupliciter. Primo quia sicut creari natum est conuenire supposito & naturae sic nasci & generari & magis proprie supposito quam naturae vt patuit supra dist. 8 Sed hoc non obstante Christus vel filius dei dicitur absolute genitus vel natus de virgine, nec oportet addere inquantum homo, ergo eadem ratione poterit dici creatus absolute sine aliqua de terminatione propter humanam naturam quae in principiis suis a deo est per creationem & secundum se habita a matre per generationem & natiuitatem. Secundo quia natura humana est alio modo pars suppositi diuini quam sint illae partes de quibus exempla trahuntur, quia illae partes non praedicantur de toto substantialiter, in quid, non enim bene dicitur homo est deus vel capillus, respiciunt etiam totum diminute, & ideo non est mirum si proprietates earum non semper denominant simpliciter & absolute suum totum, sed humana natura in Christo praedicatur de supposito aliquo modo in quid & substantialiter, dicimus enim quod filius dei est homo, respicit etiam totum suppositum indifferenter & perfecte, & ideo proprietates eius magis possunt denominare suppositum absolute. Propter quod etiam non videtur sufficienter dictum illud quod dicunt primi in fine suae positionis scilicet quod haec determinatio secundum quod homo, non est nota perseitatis. Sed determinatio explicans modum imperfectum, hoc enim non videtur: quia natura humana est causa & ratio quare supposito diuino possit inesse creatio, nec imperfecte conueniunt Christo quae conueniunt ei ratione naturae humanae vt nasci, mori, praedicare & huiusmodi, sicut albedo imperfecte conuenit homini ratione dentis.

11 TERTIO declaritur eadem conclusio sic, proprietas naturae quae in Christo includit praecisionem alterius non potest absolute de Christo praedicari, sed esse creatu vel esse creaturam est talis proprietas vt declarabitur, ergo non potest absolute de Christo praedicari. Maior patet, quia cum in Christo sint duae naturae, humana . s. & diuina vnitae & associatae in vnitate suppofiti quaecunque proprietas excludit alteram naturam a Christo talis non potest vere praedicari de ipso, vnde haec non est vera Christus est purus homo, quia excludit a Christo diuinam natu ri, nec ista Christus est purus Deus, quia excludit a Christo humanam naturam. Minor patet, quia creari est produci nullo praesupposito, & ideo cui attribuitur absolute esse creatum illud secundum se totum est productum, quia nullo praesupposito, & sic al ipso excluditur omne non productum. Cum igitur diuina natur: in Christo non sit de nouo producta, sed praesupponatur in persona diuina creationi naturae humanae, & assumptioni eiusdem. P. tet, quia esse creatum si absolute dicatur de Christo excludit naturam diuinam ab ipso. Propter quod si aliquo modo verificetur oportet quod hoc sit cum determinatione, dicendo Christus secundum quod homo est creatus vel creatura, ita vt creatio non referatur ad suppositum nisi ratione solius humanae uaturae quae secundum se totam est a Deo producta nullo praesupposito pertine te ad ea, hic modus videtur rationabilior, & secundum hunc sensum sancti dicunt Christum esse creatura cum determinationi praedicta. Et si non expressa tamen subintellecta, vnde Hier. super illud Ephe. 2. cap. Ipsius enim factura sumus, dicit quod nos libere proclamamus Christum esse creaturam. Et Augu. super Io dicit. Dominus Iesus factus est homo vt qui creator sempe erat, creatura fieret, quod totum est intelligendum inquantum homo. Quod autem sancti quandoque negauerunt Christum esse creaturam, hoc fuit ad elidendum alios errores, maxime errorem Arrij qui posuit Christum esse puram creaturam. Et ideo Augu disputans contra eum, accepit ex opposito Christum non esse creturam, intelligendo secundum sensum in quo accipiebat Arrius

Et per eandem rationem aliquae proprietates diuinae naturae ni sunt simpliciter Christo attribuendae, sed solum cum determinatio ne, ne fauere videamur errori, sicut non est dicendum sine determinatione quod Christus est impassibilis, & incorporeus, nisi addatur inquantum Deus ad excludendum errorem Manichaei qui posuit Christum non habuisse verum corpus, nec vere fuisse passum.

AD PRIMVM argumentum dicendum qued proprietate. vtriusque naturae diuinae & humanae possunt indifferenter praedicari de supposito nisi includant praecisionem alterius naturae. Talis autem proprietas est esse creatum (vt declaratum fuit) ideo &c Per idem patet, ad secundum quod esse conceptum & essi generatum non excludit a supposito Christi naturam diuinam sicut esse creatum ratione negationis implicitae, quia esse cieatum est esse productum nullo praesupposito.

Ad tertium dicendum quod accipiendo creaturam modo quo expositum est. s. pro supposito habente naturam creatam potest absolute concedi quod Christus est creatura.

AVCTORITATES autem Aug. & Hylarij negante Christum esse creaturam intelligendae sunt secundum sensum in quo haeretici contra quos disputabant dicebant Christum esse creaturam Hoc autem dicebant credentes in Christo nihil esse nisi pure creatum

Ad rationem quae subiungitur dicendum quod Christus potest dici ereatura ratione naturae humanae quae & si non praedicetu de Christo in abstracto praedicatur tamen in concreto & alique modo in quo substantialiter, & hoc sufficit vt ratione eius attribuatur Christo esse creaturam, sicut videmus quod homini attribuitur disgregare ratione albedinis quae non praedicatur de homine in abstracto sed solum in concreto & denominatiue.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1