Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum illa quae sunt humanae naturae possint dici de filio Dei
QVAESTIO SECVNDA. Vtrum illa quae sunt humanae naturae possint dici de filio Dei. Thom. j. 4. 16. a. 5.
SECVNDo quaeritur, vtrum ea quae sunt naturae pos sint dici de filio Dei Et videtur quod non, quia proprietates diuinae naturae dicuntur de filio Dei propter hoc quod filius Dei est diuina natura, sed filius Dei est humana natura, ergo proprietas humanae naturae non potes dici de filio Dei.
IN CONTRARIVM arguitur, quia de quocunque praedicatur aliquid de eodem praedicantur omnia consequentia ad ipsum, etiam si sit praedicatio accidentalis, sicut si hom est albus sequitur quod sit coloratus, sed natura humana praedicatur de illo dicendo filius Dei est homo, ergo proprietates consequentes naturam humanam praedicantur de eodem.
Item nihil magis repugnat naturae diuinae quam mori, sed vere dicitur de filio Dei quod fuit mortuus ratione natura humanae, ergo a fortiori ratione aliae proprietates humanae naturae possunt dici de filio Dei.
RESPONSIO. Eorum quae dicuntur de natura huma na in Christo quaedam dicuntur de ea solum in abstracto sumpta vt assumi, vniri & similia, quaedam vero dicuntur de ipsa solum in concreto vt iste homo est Deus, quaedam vero dicuntur indifferer ter de eo sumpta in abstracto & in concreto vt gigni, & nasci, pati & mori, & similia. Dicendum ergo est ad quaestionem quod illa quae praedicantur de humana natura sumpta solum in abstracto non praedicantur de filio Dei, quae autem dicuntur de ea sumpta solum in concreto, vel communiter dicuntur de ea sumpta in abstracto, & in concreto, talia praedicantur de filio Dei absolute, vel eum determinatione quae determinatio vel debet exprimi, vel subintelligi
Ratio primi est ista, quando aliqua tria se habent per ordi nem sic quod tertium non conuenit primo nisi per medium, si medium non conuenit primo nec tertium, sed proprietates humanae naturae non conueniunt filio Dei nisi mediante natura humana, ergo proprietates quae non conueniunt naturae humanae solum in abstracto (cum ipsa vt sic non praedicetur de filic Dei) non possunt de eo dici, vnde sicut non bene dicitur quod filius Dei sit humana natura, sic non bene dicitur quod filiuDei sit assumptus, vel vnitus sibiipsi, quia assumi a filio Dei, vel vniri eidem conuenit naturae humanae solum in abstracto.
Ratio secundi est ista, quando alterum de altero praedicatur realiter quicqud conuenit realiter praedicato, conuenit subiecto dum tamen non fiat variatio medij, & haec propositio scripta in praedicamentis quamuis intelligatur quando vtrobique est praed catio essentialis vt dicendo sortes est homo, & homo est animal, ergo sortes est animal, tamem habet etiam veritatem in praedicatione accidentali dum tamen non fiat variatio medij, cum ergo verum sit dicere quod filius Dei est homo, quicquid realiter conuenit homini siue in concreto solum, siue in abstracto & concreto simul vere potest dici de filio Dei nisi aliquo modo medium varietur: potest autem variari medium si in vna propositione accipiatur secundum esse reale (vt dicendo filius Dei est homo) & in alisecundum esse rationis (vt dicendo homo est species) tunc enim ni sequitur quod filius Dei sit species: quia variatur medium. Si autem aliquis dicat quod propositio ista non sit vera quando praedicatio est accidentalis (non enim sequitur homo est albus, & album est accidens, ergo homo est accidens) dicendum quod aut est variatio medij, aut altera propositio est falsa. Si enim accidens capiatur pro vno de quinque praedicabilibus, de quibus loquitur Porphyrius, tunc accidens est ens rationis, sicut genus vel species, & tunc variatur medium: si autem accidens capiatur secundum esse reale, sic secunda propositio est falsa. Cum scilicet dicitur album est accidens, cum album supponat pro subiecti habente albedinem, & illud non est accidens, patet quia haec est falsa, album est accidens, sed haec est vera, albedo est accidens.
On this page