Text List

Praeambulum

Praeambulum

Sententia huius distinctionis XII. in generali & speciali.

POST praedicta. Superius magister determinauit vtrum Christus possit dici creatura. Hic determinat de defectibus qui consequuntur naturam humanam secundum quod creata est. Et diuiditur in duas. Primo determinat de illo defectu qui est incipere esse qui communiter concomitatur omnem creaturam. Secundo de his quae videntur specialiter humanam naturam consequi ibi solet quaeri. Prima in duas. Primo mouet quaestionem & obiicit ad vtramque partem. Secundo determinat eam ibi, his igitur auctoritatibus. Secunda pars solet quaeri, diuiditur in tres. Primo inquirit defectum culpae, quantum ad originem, vtrum scilicet decuit ipsum de peccatoribus carnem assumere. Secundo inquirit de effectu culpae quantum ad Christum, vtrum scilicet peccare potuisset, ibi, ideo non inuento. Tertio de defectu carnis, qui est sexus foemineus, ibi, solet quaeri. Haec est sententia & diuisio lectionis, &c.

IN SPECIALI sic procedit. Et quaerit primo vtrum Christus secundum quod homo initium habuerit, an semper fuit sicut dicimus filium Dei semper fuisse, & ostendit quod incepit esse per auctoritatem, quia filius Dei acquisiuit quod aliquando non habuit, quia nondum erat homo. Ad oppositum arguitur quia dicitur quod puer ille creauit stellas: & Christus dicit de se in Ioanne, Ego principium, qui & loquor vobis, & sic videtur quod non incepit esse, & respondet Magister per distinctionem, quia Christus quantum ad personam semper fuit sed quo ad naturam humanam incepit esse. Postea quaerit vtrum Christus ab alio quam ab Adam carnem assumere potuit, & dicit quod sic, quia illa assumptio non fuit secundum naturam, sed secundum gratiam: & ideo aliam animam, & aliam carnem potuisset assumpsisse si voluisset, magis tamen decuit quod assumpserit de Adam, vt ex illo vinceretur diabolus, per quem homo victus fuit. Postea quaerit vtrum Christus potuerit peccare, & arguit quod non, quia si potuisse peccare, potuisset damnari, & per consequens non esset Deus quod est inconueniens: & respondet quod persona non potuit peccare, nec natura assumpta, vt vnita personae, sed si separata fuisset, peccare potuisset: tunc arguit ex dicto quorundam sic, Christus habuit liberum arbitrium, ergo potuit peccare, & respondet quod hoc est friuolum, quia in angelis beatis est liberum arbitrium, & tamen peccare non possunt. Quod autem in libro Sapientiae dicitur, quod potuit transgredi, & non est transgressus, & facere mala, & non fecit: dicit Magister quod affirmatiua intelligitur de membris, & negatius de capite. Vitimo quaerit, vtrum Christus potuit assumere naturam humanam in sexu muliebri, & respondet quod sic, sed magis decuit quod assumeret eam in sexu virili, & de muliere, vt vterque sexus concurreret ad nostram liberationem Et in hoc terminatur, &c.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum