Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum haec sit vera, Christus incepit esse

YAISTIO PELVA. Vtrum haec sit vera, Christus incepit esse. Thom. 3. q. 16. ar. 9.

CIRCA distinctionem istam primo quaeritur vtrum haec sit veta, Christus vel iste homo demonstrato Christo incepit esse. Et arguitur quod sunc, quia esse hominem est esse simpliciter, sed Chri Istus incepit esse homo, ergo incepit esse simpliter

a Item Aug. super Ioan. dicit quod priusquam mundus esset, nec nos eramus, nec ipse mediator Dei & hominum homo Christus Iesus, sed illud quod non semper fuit, & nunc est, incepi esse, ergo Christus vel iste homo incepit esse.

IN CONTRARIVM arguitur, quia illud quosemper fuit, nunquam incepit esse, sed Christus semper fui ergo nunquam incepit esse. Minor probatur. Primo per illud quod dicit Christus Ioan. 8. Priusquam Abraham fieret ego sum, quia eadem ratione potuit dicere, priusquam mundus fieret ab aeterno ego sum. Secundo per illud quod habetur ad Heb. vltim. Iesus Christus heri, & hodie, & ipse in secula.

RESPONSIO. Circa quaestionem istam est triplex modus dicendi. Primus est, quod haec est falsa, Christus vel iste homo incepit esse, nisi addatur inquantum homo, & assignatur talis ratio. Si incipere esse competeret Christo, aut competeret ei ratione suppositi, aut ratione humanae naturae, non ratione suj positi, quia illud semper fuit, & nunquam incepit esse, nec ratione naturae humanae, quia terminus in subiecto positus non tenetur formaliter pro natura, sed magis materialiter pro supposito, & ideo ratione naturae humanae non potest competere Christo incipere esse, quamuis nomine Christi vel hominis importetur natura humana, quia quando talia nomina ponuntur ex parte subiecti non stant pro natura, sed pro supposito

Sed istud non valet, quia sicut dictum fuit prius, pro tanto terminus in subiecto positus dicitur materialiter teneri pro supposito, & non ratione naturae per terminum importatae, vt si dicatur album disputat: per hoc tamen non excluditur, quin termino posito in subiecto, multa possint conuenire ratione naturae per terminum importatae, vt si dicatur album disgregat, vel homo est rationalis, & eodem modo, licet iste terminus Christus, vel iste homo a parte subiecti positus stet pro suppo sito, & non formaliter pro natura humana, quia aliqua possunt ei conuenire, non ratione humanae naturae, vt esse infinitae virtutis, & huiusmodi, tamen per hoc non excluditur, quin ratione naturae humanae possint ei conuenire multa, etiam incipere esse, nisi aliud obstet.

ET IDEO est secundus tenens eandem conclusionem, sed assignans aliam rationem, quae talis est, proprietas naturae humanae, quae excludit a Christo proprietatem diuinae naturae, non potest ei absolute conuenire, sed incipere esse est huiusmodi, ergo non potest absolute dici, quod Christus vel iste homo incepit esse, Maior patet ex praecedente distinctione. Minor patet quia incipere esse includit non semper fuisse, sed proprietas di¬ uinae naturae est semper fuisse: ergo incipere esse excludit a Christo proprietatem diuinae naturae: & haec fuit minor. Sed nec istud videtur valere, quia quamuis ponendo in Christo solum vnum esse, incipere esse excludat semper fuisse secundum quodcunqe esse, ex quo non ponitur nisi vnum: tamen ponendo in ipsa plura esse, sicut aliquo modo oportet ponere, vt visum fuit sup. d. 6. incipere esse secundum vnum non excludit semper fuisse, nisi secundum illud tantum: & hoc verum est in Christo, quia dato qo inceperit secundum humanam naturam esse, & non semper fuerit secundum illud, per hoc tamen non excluditur, quin semper fuerit secundum aliud, scilicet secundum esse diuinum: & sic proprietas humanae naturae non excludit proprietatem diuinae naturae, non enim sic est de incipere esse, sicut de creari, quia creari est produci nullo penitus praesupposito, ex parte eius quod dicitur creari, incipere autem esse, est de nouo accipere esse quod prius non habebat, quamuis forsitan haberet: aliud esse.

TERTIVS modus est, quod ista potest concedi, Christus vel iste homo incepit esse, sed cum quadam distinctione cuius ratio est, quia quamuis esse dicatur multipliciter, tamen illa multiplicitas terminatur per adiuncta, non solum ex parte praedicati, vt dicendo, homo incepit esse albus, ibi esse non accipitur pro esse simpliciter, sed pro esse tali, imo etiam per id quod ponitur ex parte subiecti, vt dicendo albedo incipit esse: hoc enim verisi catur non pro esse simpliciter, quia tale non competit albedini, sed pro esse secundum quid, quod competit accidentibus, & quod ipsum esse in praedicato sic accipiatur, vt congruit subiecto, istuaut est de virtute sermonis, vel saltem ex vsu loquendi. Quando ergo ex parte subiecti ponitur terminus concretus importans suppositum & naturam, si per illam naturam constituitur suppo situm, tunc si attribuatur esse, oportet quod intelligatur de esse suppositi & naturae, quia non per aliam naturam est suppositum nec habet aliud esse suppositi, quam illud quod congruit ei ratione naturae. Si vero suppositum non constituatur per naturam importatam per terminum in subiecto positum, vt quum dicitur album, vel quum in subiecto ponitur duplex terminus, vnus importans naturam per quam suppositum constituitur, alius vero non, sed quandam aliam, sicut dicendo homo albus est, vel incepit esse, tunc non est loquendum simpliciter, sed cum quadam distinctione hac, scilicet an incipere esse referatur ad suppositum secundum se, & secundum naturam constituentem ipsum, an ac ipsum ratione alterius naturae: verbi gratia, Si quaeratur an homo albus incepit esse, supposito, quod homo, qui fuit prius, postefactus est albus: non enim est respondendum absolute, sed dicendum quod si incipere esse referatur ad hominem, falsum est, si vero ad hominem inquantum albus, vera est: & causa huius distinctionis est, quia esse positum in praedicato accipitur secundum vsum loquendi, prout congruit subiecto: propter quod vbi diue sa implicantur in subiecto, quibus diuersimode competit esse opus est praedicta distinctione. Modo in proposito nostro, quum dicitur, Christus incipit esse per terminum in subiecto posito, importatur suppositum diuinum, & natura humana per quam non constituitur, & similiter quum dicitur iste homo, non autem siest, quum dicitur filius dei, quia per hoc nomen non importatu nisi suppositum diuinum cum constituentibus ipsum, & ideo s dicatur, filius dei incepit esse, falsa est, quia intelligitur de esse quod conuenit supposito ratione sui, & constituentium ipsum quod esse nunquam incepit: sed quum dicitur, Christus vel ist. homo incepit esse, distinguendum est, quia aut refertur ad sup. positum ratione suppositi, & sic est falsa, aut ratione naturae humanae, & tunc est vera. Et hoc est quod dixerunt antiqui doctores in simili. Distinguebant enim modo praedicto hanc propositionem, scutum album incepit hodie esse, supposito quod scutum antiquum hodie fuerit dealbatum, dicentes, si incipere esse referatur ad subiectum, falsa est, si ad determinationem subiecti, scilicet, ad albedinem, vera est.

AD PRIMVM argumentum dicendum est quod quamuis esse substantiae sit esse simpliciter per operationem ad esse accidentium, tamen esse substantiae creatae, maxime quando per se non subsistit per comparationem ad esse diuinum, est aliquo modo esse secundum quid, & tale est esse humanae naturae in Christo, dato quod esset simpliciter. Tamen quia illud non es vnius rationis cum esse diuino: Opus est distinguere de esse, quando ex parte subiecti ponuntur plura, quibus competuni diuersa esse

Ad secundum dicendum est quod beatus Augustinus, & al sancti causa breuitatis quandoque omittunt distinguere, vbi esset opus distinctione, vel determinatione.

AD ARGVMENTVM in oppositum dicendum quod sicut ista est distinguenda, Christus incepit esse, ita & haec Christus semper fuit, quia si referatur ad suppositum, vera est: & sic loquitur Christus de seipso Ioannis 8. Et Apostolus ad Hebraeos vltimo. Si vero referatur ad naturam humanam, falsa est.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1