Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum Christus potuerit peccare
SECVNDO quaeritur, vtrum Christus potuerit peccare. Et videtur quod sic, quia illud quod aliquis potest, si vult, potest absolute, vt patet pe Augustinum, de spiritu & litera. Vbi dicit sic. Ic Ahabet quis in potestate sua, quod facit si vult: 8 idem habetur ab Anselmo secundo libro, Cur Deus homo, Sed Christus potess peccare si vult, quia voluntas eius non excedipotestatem, ergo videtur quod possit peccare absolute.
Item secundum Augustinum tertio libro de libero arbitrio, melior est natura quae potest peccare, quam quae non potest, sed filius Dei assumpsit naturam humanam optime dispositam etiam secundum liberum arbitrium, ergo assumpsit nacuram peccabilem.
Item Christus dicit Ioannis octauo, Si dixero quia non noui eum, ero similis vobis mendax: sed Christus potuit ista verba dicere, & sic mentiri, ergo potuit peccare.
IN CONTRARIVM est quod dicit glossa super illud Hebraeorum secundo, eum qui paulominus, &c. quia natura humanae mentis quam Deus assumpsit, & quae nullo peccato deprauari potuit solus Deus maior est, sed quicunque potest peccare mens eius potest deprauari per peccatum: ergi Christus non potuit peccare.
RESPONSIO. Quaestio ista vno modo est dubitabilis, alio modo non. Dubitabilis quidem non est, si ponamus, sicut communiter ponitur, quod Christus assumpsit naturam humanam perfecte beatificatam secundum mentem, quia sicul beati peccare non possunt propter confirmationem voluntatis in bono, sic nec Christus, supposito quod fuerit secundum mentem beatus. Quae autem sit causa confirmationis cuiuscunque beat in bono, ita quod peccare non possit, dictum fuit secundo libro. Si autem Christus non assumpsisset naturam glorificatam secundum mentem, sed assumpsisset eam in puris naturalibus constitutam sine gratia habituali & gloria sicut assumere potuit vt dictum fuit supra dist. 2. tunc est maior dubitatio.
Videtur enim quibusdam quod si Christus talem naturam assumpsisset adhuc secundum eam peccare non potuisset, & huiusmodi assignatur duplex ratio. Prima est, quia actiones sunt suppe sitorum, sed in Christo non est nisi vnum suppositum diuinum, ergo omnis actio secundum quamcunque naturam existentem in Christo debet attribui supposito diuino, sed suppositum diuini non potest exorbitare in aliqua actione, ergo non potest secundum quamcunque, naturam existentem in Christo peccare, cum peccare sit exorbitare a rectitudine rationis. Secunda est, quia actio plus imputatur principali agenti quam instrumento, sed humanitas in Christo fuit instrumentum diuinitatis, ergo omnis actio humanitatis in Christo debet attribui supposito diuinc tanquam principali agenti, diuinitati autem non potest actio peccati imputari, ergo &c. Maior patet de se, Minor declaratur dupliciter. Primo per auctoritatem Dama. 3. lib. qui dicit expresse? humanitas in Christo fuit instrumentum diuinitatis. Secundo per rationem, quia vbi natura quae est principium actionis non constituit suppositum, nec ei inhaeret, oportet que suppositum dicatur per eam agere per instrumentum, sed talis est natura humana in Christo, non enim constituit suppositum diuinum, nec ei inhaeret vt dictum fuit supra dist. 8. ergo per eam agit suppositum diuinum tanquam per instrumetum, & haec fuit minor, sequitur ergo conclusio. Et confirmantur hae rationes per Ans. qui dici que minimum inconueniens impossibile est Deo, peccare autem non est minimum inconueniens, sed valde magnum, ergo impossibile est Deum peccare. Et iterum si Christus potuit peccare potuii damnari, quod iterum videtur magnum inconueniens. Propter quod videtur istis quod Christus nullo modo peccare potuit etiam si assumpsisset naturam humanam in puris naturalibus
Aliis autem videtur contrarium scilicet que si Christus assumpsisset naturam humanam in puris naturalibus potuisse peccare quorum ratio est ista, potentia quae non est alia perfectioin ratione actus, primi seu in essendo, non est eadem perfectior in ratione actus, secundi seu in operando, sed stante praedicta suppositione nulla maior perfectio esset in humana natura in ratione actus primi quo si esset sibi derelicta, ergo nulla maior perfectio esset respectu actus secundi seu in operando, sed consta qu natura humana sibi derelicta potest peccare, ergo sic assumpta peccare poterit. Maior pater, quia actus secundus supponit primum, & agere supponit esse. Minor patet ex suppositione
Huic autem opinioni magis obsistunt verba deuota, quam ratio efficax. Et ideo sufficit respondere ad rationes alterius opinio¬ nis. Quod ergo primo dicitur o actiones sunt suppositorum verum est, tanquam eorum quae agunt, nec aliter agere dicuntur, nisi quia sustentant ea quae sunt principia actionum: & hoc modo actio vniuscuiusque naturae in Christo est actio suppositi diuini, tanquam eius quod denominatur agere, quia sustentat naturam, quae est principium actionis, talis tamen actio in nullo potest plus imputari supposito diuino, vt diuinum est, quam si non esset vnitum humanitati. Quod patet, quia si plus ei imputaretur propter vnionem, hoc esset aut quia moneret naturam ad sic agendum, aut quia si non moueret ad peccandum, deberet tame prohibere & impedire talem actum. His enim duobus modis imputantur homini actiones partium corporis sui: neutrum tamen istorum est in proposito. Non primum, quia quum actiones ad extra sint communes toti trinitatis non plus mouet naturam humanam ad agendum persona filij quae ei est vnita, quam persona patris, aut spiritus sancti, quae non sunt vnitae: & ideo hoc modo non plus potest imputari talis actio filio quam patri, aut spiritui sancto: istis autem non plus imputatur actio naturae humanae, quam cuiuscunque alterius naturae coniunctae, quare nec filio. Nec secundum habet locum, quia sicut Deus sic administrat res, vt eas proprios motus agere finat secundum Augustinum, nec tamen propter hoc peccata creaturae Deo imputar tur, qui ea posset impedire (suum enim est dare lib. arb. naturam nostrum autem est vti prout volumus) sic Deus potuit naturam humanam assumere & eam proprio motui relinquere, vit sic ageret, ac si assumpta non fuisset, nec tamen propter hoc imputaretur personae diuinae assumenti plusquam non assumenti, quod eam permitteret sic agere, quia permissio sicut & motio respicit potentiam, quae est communis omnibus personis Et forte Deus potuit assumere naturam humanam, quae nesciuisset se esse assumptam, de qua non esset mirum (si relinqueretur proprio motui in agendo) quin peccare posset.
Dicendum ergo ad formam argumenti quod actiones sunt suppositorum, tanquam eorum quae denominantur agere, quisubstantificantur naturam quae est principium actionis: & nomodo posset dici, quod filius Dei secundum quod homo, peccare potuit, & licet ista denominatio secundum nomen videatur inconueniens (quia in nobis inconueniens est dicere quod peccauerimus) secundum rem tamen non est inconueniens, quia quamuis in nobis actiones partium imputentur supposito, quia mouei ad eas, aut non prohibet quas prohibere deberet: tamen actiones naturae assumptae non imputarentur supposito diuino, quia non oporteret quod moueret ad eas, nec teneretur prohibere eas vt dictum fuit. Item si suppositum diuinum assumpsisset natura ignis, non teneretur prohibere aut in aliquo regulare actioni eius, quin indifferenter combureret domum boni pauperis, ficu mali diuitis, & similiter assumendo naturam humanam, non tenetur regulare motum lib. arb. quin flectatur in malum, sicut in bonum. Congruum tamen fuit, vt regularet & inclinaret ad bonum, & sic factum est, quamuis aliud fieri potuit.
Ad secundum argumentum dicendum quod Damascenus dicens humanam naturam esse instrumentum deitatis, dicit illud quod factum est, humanitas enim in Christo mouebatur ad actus suos secundum imperium superioris partis rationis, qua semper fuit conformis diuinae voluntati. ad quosdam etiam actus miraculosos vsa est deitas humanitate, tanquam instrumento, & in his peccare non potuit, nec isto modo magis fuin instrumentum filij, quam totius trinitatis. Damascenus tamen non dicit quod humanitas non potuit assumi quin actus omnes essent actus deitatis, tanquam principalis mouentis. Et quod arguitur quod imo, quia vbi natura cui correspondet actio, non constituit suppositum, nec inhaeret ei, oportet quod suppositum dicatur per eam agere, sicut per instrumentum. Dicendum 9 non oportet, sed sufficit quod agat per eam, sicut per naturam quam sustentat, dato quod ad eam actionem non moueat.
Ad auctoritatem Anselmi patet responsio, quia nullum inconueniens secundum rem est quod Christus secundum homo peccauerit, vel quod peccare potuit, vt declaratum est. Quod additur postea si peccare potuit, damnari potuit, concedatur, quia quum damnari fonet in poenam non est majus inconueniens dicere Christum damnatum, quam mortuum, vel passum: vtrumque enim conuenienter fuisset factum ex parte Dei, si voluisset, nec video quare persona diuina non possit assumere naturam hominis damnati.
Ad rationes principales quae videntur probare quod Christu. peccare potuit etiam secundum quod Deus, & secundum quod habens talem naturam humanam, qualem assumpsit. Respondendum est ac primam, quando dicitur quod illud quod aliquis potest, si vult potest absolute, verum est, si possit illud velle, alias non. Verbi gratia, lapis posset currere, si posset velle currere, quia non posset velle nisi haberet voluntatem & tunc esset homo & posset currere, quia tamen non potest velle non sequitur quod possit currere similiter quia Christus secundum diuinam naturam, vel secundum humanam, eo modo quo de facto assumpta est, non potes velle peccare, ideo non sequitur quod possit peccare absolute
Ad secundum dicendum quod melior est natura quae potes peccare, quam quae non potest, comparando creaturas specidifferentes, puta creaturam rationalem irrationali. Comparandi tamen creaturas in eadem specie, melior est illa quae non potes peccare, quia confirmata est in hono, sicut natura humana in Christo, quam illa quae potest peccaro, quia caret tali confirmatione, qualis est humana natura in puro viatore.
Ad tertium dicendum quod dicere dicitur dupliciter: vno modo pro materiali prolatione vocum, & sic Christus potuit dicere verba significantia mendacium. Et dixit quando protulit. Si dixero quia non noui eum, ero similis vobis mendax, Dicendo enim hoc, non noui eum, dicit verba quae secundum se significant mendacium, tamen non peccauit, nec est mentitus, quia protulit materialiter, & non significatiue cum assertione sic essendi, Alio modo accipitur dicere pro mentali & absoluta assertione eorum quae per vocem significantur, & sic Christus non potuit dicere, quod non nouisset patrem sine peccato mendacij, quod non potuit esse in eo, su posito quod accepisset naturam secundum mentem beatificatam. Talis enim non potuit deprauari peccato, sicut dicit glossa in oppositum allegata¬
On this page