Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum Christus debuerit assumere naturam humanam, ex stirpe Adae

QUAESTIO TERTIA. Vtrum Christus debuerit assumere naturam humanam, ex stirpe Adae. Thom. 3. 9. 31. ar. 1. & 2.

Tertio quaeritur, vtrum filius Dei debuerit assumere naturam humanam ex stirpe Adae. Et arguitur quod non, quia in quolibet genere nobilius est principium, quam illud quod est ex principio. Si Aergo filius Dei debuit assumere aliquam naturam ex stirpe Adae, magis debuit assumere eam in Adam, qui fuit principium humam generis, quam in aliquo qui fuerit de posteritate eius, sed illam non assumpsit: igitur, &c.

Item reparatio debet respondere ruinae, sed prima ruina fuit per foeminam: ergo si de stirpe Adae debuit assumi natura pe quam fieret reparatio, magis debuit assumi de sexu muliebri, sed non fuit sic assumpta, ergo, &c.

IN. CONTRARIVM est, quia medicina deberpo ni in loco vulneris, sed humana natura fuit vitiata tantum in his qui de stirpe Adae descender unt, ergo in aliquo ad stirpem Ada pertinente debuit natura assumi per quam fieret medicina.

RESPONSIO. Videnda sunt quatuor. Primum est, quod filius Dei debuit assumere naturam humanam ex stirpe Adae. Secundum est, quod debuit eam assumere in sexu virili, non muliebri. Tertium est quod illa natura non debuit formari de viro, sed de muliere.

Ratio primi esse potest quadruplex. Prima iustitia satissactionis. Ad iustitiam enim pertinet quod ille qui peccauit satisfaciat: & ideo de natura corrupta per peccatum, debuit assu mi illud per quod satisfactio erat implenda. Secunda sumitur ex dignitate hominis, quia in maiorem dignitatem hominis cedit. dum ex illo genere victor diaboli nascitur, quod fuerat victum per diabolum. Tertia sumitur ex manifestatione diuinae virtutis, quia diuina virtus magis ostenditur, dum de natura infirma & corrupta assumptum est quod in tantam virtutem & dignitatem est promotum. Quartum summitur ex dignitate primi hominis, qui in hoc aliquo modo imaginem Dei expressius tenet quia sicut Deus est principium omnium entium, ita Adam es principium omnium hominum: hoc autem ipsi deperisset, si Christus de genere eius humanam naturam non assumpsisset.

RATIO secundi duplex est, prima, quia Christus veni vt rector, doctor, & pugnator: Haec autem non competunt mulieri, propter quod non decuit quod Christus sexum acciperet muliebrem, sed virilem. Secunda accepit non ad vsum, sed ad perfectionem naturae, qualis est virilis.

RATIO tertij est triplex. Prima ex parte conceptionis, quia debuit esse purissima: talis autem non est conceptio naturalis, quae est ex muliere & viro, quia secundum legem conmunem proles in peccato concipitur, & mater virginitate priuatur. Secunda ex parte concepti, quia non decuit quod caro illius qui erat Deus & homo, ab alio formaretur, quam a spiritu sancto. Tertia est ex modo conceptionis, quia simul fuit caro concepta, animata & assumpta: ergo eadem virtute debuerunt haec omnia fieri, sed diuina virtute facta est assumptio, ergo & animatio, & conceptio.

RATIO quarti similiter est triplex. Prima, vt vterque se¬ xus honoraretur, foemininus in matre concipientem, & masculinus in prole. Secunda vt ex nouo modo productionis pateret renouatio generis humani. Primo enim formauit Deus hominem absque viro & muliere (scilicet Adam). Secundo ex viro absque muliere (scilicet Euam). Tertio ex viro & muliere, videlicet totam posteritatem Adae vsque ad Christum. In Christo vero innouauit signa, faciens hominem ex muliere absque viro. Tertia vt Christus pertineret ad genus Adae: si enim de solo viro fuisset per spiritum sanctum formata natura humana quam Christus assumpsit, Christus non attinuisset alicui de genere Adae, ille enim vir non fuisset eius pater, cum nihil actiue egisset, sed ad formationem naturae, nec mater, quia hoc non pertinet ad virum. Et iterum non ministrasset materiam naturalem, sicut verae matres administrant: nunc autem, quia naturam humanam assumpsit de sola muliere ministrante materiam naturalem, est verus filius eius, & mediante ea pertinet ad genus Adae.

AD. PRIMVM argumentum dicendum quod quamuis Adam esset principium totius generis humani, & in hoc haberet aliquam praerogatiuam, quia tamen fuit damnatus per culpam, non decuit vt ille qui mundare venerat peccata, acciperet naturam quae peccato subiacuerat: & ideo non debuit in Adam naturam assumere.

Ad secundum dicendum quod reparatio debet respondere ruinae, non per simile, sed per oppositum. Et ideo sicut ruina incepit a sexu debiliori, sic reparatio debuit incipere a fortiori sexu, vel dicendum quod licet a muliere peccatum initium habuerit, tamen per virum perfecta est corruptio humani generis: & eodem modo reparatio humani generis facta est per virum, & aliquo modo inchoata per mulierem, scilicet per beatam virginem.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3