Text List

Praeambulum

Praeambulum

Sententia huius distinctionis XIII. enerali & speciali.

PABTEREA sciendum Christum. Superius determinauit magister de conditionibus concomitantibus actum vnionis. Hic vero determinat de his quae Christo conueniunt secundum huImanam naturam, quae per incarnationem exaltata est. Et diuiditur in tres. Primo determinat de his quae cum natura humana assumpsit. Secundo de his quae cum natura humana operatus est 17. distin. ibi, Post praedicta, Tertio de morte quam in natura humana sustinuit, quae fuit complementum reparationis quae in incarnatione inchoata fuit, distinct. 21. ibi, Post praedicta. Prima in duas. Primo determinat de perfectionibus quas cum natura humana assumpsit. Secundo de defectibus, quos cum eadem assumpsit, distinctione 16. ibi, Illud quoque. Prima in duas. Primo determinat de perfectionibus cum humana natura assumptis, quantum ad earum plenitudinem, secundo quantum ad perfectionem, distin. 14. ibi, Hic quaeri opus est. Prima in duas. Primo determinat plenitudinem perfectionis, quantum ad gratiam affectus, & scientiam intellectus, quam Christus ab instanti conceptionis suae accepit. Secundo obiicit in contrarium ibi, Huic autem videtur obuiare. Et haec in duas. Primo obiicit in contrarium per auctoritatem Canonis. Secundo per auctoritatem sanctorum, ibi, alibi quum scriptum reperitur. Et haec in tres. Primo obiicit in contrarium per auctoritatem Ambrosij. Secundo eandem veritatem confirmat, ibi, Haec verba Ambrosij. Tertio illud quod videtur falsum determinat & exponit ibi, Sed ex qua causa. Haec est sententia & diuisio lectionis, &c.

INSPECIALI sic procedit. Et proponit primo quod ab instanti conceptionis suae Christus recepit gratiae plenitudinem, quia datus est ei spiritus sanctus, non ad mensuram, quia in Christo plenitudo deitatis inhabitat. Non sic autem in aliis sanctis inhabitare dicitur. Quod patet per simile in corpore nostro In corpore enim sunt omnes sensus, in aliis autem membris est solum sensus tactus, sic in Christo capite sunt omnes gratiae, in aliis vero sanctis, non sic est, quibus datus est spiritus sanctus ad mensuram. Et de illius plenitudine acceperunt non illam gratiam essentialiter quae fuit in Christo, sed consimilem. Fuit igitur in Christo ab instanti conceptionis suae sapientiae & scientiae, & gratiae plenitudo, quibus fuit in humana iatura perfectus. Postea obiicit in contrarium per quandam auctoritatem euangelicam. Si enim Christus proficiebat satientia, & aetate, & gratia, quomodo verum est quod ab inflanti suae conceptionis tantam habuit donorum plenitudirem, quod amplius recipere non fuit capax. Et respondet quod secundum progressum suae aetatis, gratia & sapientia non proficiebat in se, sed dona sibi collata ad salutem hominibus ostendebat. Et sic proficiebat aliis. Quod per simile ostenditur. Sicut rector ecclesiasticus proficere dicitur in cura dum per ipsum alij perficiunt. Postea obiicit per auctoriratem Ambrosij qui dicit quod in Christo est duplex sensus, diui nus & humanus, & secndum sensum diuinum non proficit, se rcundum sensum humanum secundum quem non nouit vocare patrem, aut matrem. Eu respondet multipliciter dans intellectum auctoritatis Ambrosij quae dicit quod in Chiisto sit duplex sapientia, & quod humana sapientia proficit, quod intelliger dum est quantum ad visum hominum; & operationem Christi, & quantum ad potentiae suae ostensionem. Dicit etiam eum patrem & matrem ignorare in infantia, quia ita se gerebat aAcognitionis esset expers. Et in hoc terminatur &c.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum