Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum in Christo fuerit gratiae plenitudo

xinimodSTUCQVABSTIOUPRIMAUE Vtrum in Christo fuerit gratiae plenitudo. musslb. §. . 7. ar. 9.

InCA distinctionem istam primo quaeritur, vtri in Christo fuerit gratiae plenitudo. Et arguitur. non, quia gratia est necessaria ad operandum secur dum illud primo ad Cor. 15. Abundantius omnibu laboraui, non ego, sed gratia Dei mecum. Sed Christus isto nmiedo gratia non indiguit, nec quantum ad diuinam naturam qua in operando deficere non potest, nec quantum ad humanam quae fuit instrumentum deitatis, in instrumento autem nor oportet ponere habitum, sed in principali agente, ergo Christus non indiguit gratia.

Item plenitudo gratiae non est sine omni gratia, sed in Chr sto non fuit omnis gratia saltem gratia loquendi diuersis linguis, ergo Christus non habuit gratiae plenitudinem. Mino probatur, quia frustra habetur donum sine vsu secundum illud Ecclesi. 19. Sapientia abscondita & thesaurus inuisus quae vtilitas vtriusque? Christus autem non fuit vsus dono linguarum cum praedicauerit solum Iudaeis, ergo &c.

Item de nulla re augente capacitatem receptibilis potes aliquid impleri, quia quanto plus de tali recipitur tanto capaeitas plus augetur & sic non impletur, sed gratia auget capacitatem intellectus, ergo anima non potest impleri gratia.

IN CONTRARIVM est quod dicitur Ioam. primo, Vidimus gloriam quasi vnige. a patre ple gratiae & veritatis. Et arguitur per rationem quia redundantia signum est plenitudinis. Sed gratia Christi redundauit in omnes homines gratiam habentes secundum illud, loan. primo, de plenitudini eius omnes accepimus, gratiam pro gloria.

RESPONSIO. gratia dupliciter accipitur. Vno modo pro acceptatione diuina, sicut inter homines dicitur vnus alteri gratus quia est ei acceptus. Et sic gratia non dicit aliquid subiectiue in homine grato, sed est denominatio extrinseca al actu diuino vel humano. Et de hac gratia non quaerit quaestio & si quaereret, certum est quod talis gratia non fuit in Christe subiectiue, sed obiectiue, & hoc modo potest dici quod Christus habuit huiusmodi gratiae plenitudinem, quia fuit Deo acceptus secundum summum quod potest acceptari aliqua crea tura. Alio modo accipitur gratia pro aliquo dono creato.

Et hoc diuiditur in gratiam gratum facientem, & gratiam gratis datam, gratiam gratum faciens perficit hominem in se, & ad meritum personale. Gratia vero gratis data ordinatur ad vtilitatem ecclesiae, vt donum linguarum: operatio miraculorum, & huiusmodi.

Et de vtraque gratia potest procedere quaestio ad quam dicenda sunt tria. Primum est quod in Christo fuit gratia gratum faciens & gratia gratis data. Secundum est quod Christus habuit vtriusque gratiae plenitudinem. Tertium est quod non obstante tali plenitudine gratia Christi fuit finita.

PRIMVM apparet de gratia gratum faciente tripliciter. Primo sic cum intellectus & voluntas proportionantur si intellectus eleuaretur voluntate non eleuata, non remanere proportio, sed in Christo fuit intellectus eleuatus per glorian vt infra patebit, ergo & eius voluntas fuit eleuata per gratiam. Secundo sic, non est actus perfectus nisi sit a potentia perfecta, sed perfectio voluntatis est gratia, ergo ad hoc quod actus voluntatis Christi esset perfectus, oportuit quod voluntas eius esset perfecta per gratiam. Tertio sic, meritum non est sine gratia, sed Christus venit in mundum ad merendum nobis, ergo potuit quod in ipso esset gratia gratum faciens, quae est principium merendi: haec autem dicta sint supposito quod oporteat ponere gratiam habitualem formaliter nos gratificantem. Item patet de gratia gratis data sic, cui competit docere de nouo illa quae rationi naturali sunt incognita, nec ex aliquibus per se no tis possunt esse deducta, ei competit habere signa doctrinae manifestatiua & confirmatiua, sed talis fuit praecipue Christus ergo decuit quod haberet gratiam faciendi miracula & huiusmodi, quae pertinebant ad confirmationem suae doctrinae, illud autem pertinet ad gratias gratis datas: sicut enim gratia gratum faciens ordinatur ad actus meritorios, sic gratiae gratis datae ordinantur ad confirmationem fidei & doctrinae: ergo in Christo fuerunt gratiae gratis datae, & sic patet primum.

QUANTVM ad secundum sciendum est quod illud dicitur plene haberi, quod habetur totaliter & perfecte. Totalitas at tem & perfectio gratiae, sicut aliorum habituum potest atrendi dupliciter. Vno modo quantum ad intensionem quae attenditur secundum perfectionem essentialem habitus. Alio modo secundum extensionem, quae attenditur secundum obiecta & actus Primo modo fuit in Christo plenitudo gratiae, quae habuit gritiam ita perfectam intensiue, quod non potuit intensior esse in spencie gratiae. Cuius ratio est, quia quando duo se habent sicui prius & posterius ex perfectione vnius potest probabiliter concludi perfectio alterius. Sed gratia vnionis & habitualis in Christo se habuerunt, sicut prius & posterius. Nam ad gratiam vnionis secuta est gratia habitualis, vt dictum fuit prius: ergo ex perfectione, & conditione gratiae vnionis potest concludi perfectio & conditio gratiae habitualis: gratia autem vnionis in Christo fuit perfectissime, quae perfectior esse non potest, eo quod digniori non potest creatura vniri, quam supposito diuino: ergo gratia habitualis consequens ad eam fuit perfectissima. Secundo etiam modo fuit in Christo plenitudo gratiae, quia virtus vniuersalis principij se extendit ad omnes effectus illius generis Sed gratia data fuit Christo, vt vniuersali principio salutis omnium, ergo gratia data ei fuit ad omnes actus, ad quos se potest extendere quaecunque gratia. Et confirmatur, quia Christus caput ecclesiae est, vt postea dicetur, sed nullus actus vitae est in corpore, qui non sit in capite: ergo nullus actus gratiae est in tota ecclesia, ad quam se non extendat gratia Christi. Et hoc est quod dicit beatus Augustinus ad Dardanum cap. 38. qud sicut in capite sunt omnes sensus, sic in Christo fuerunt omnes gratiae & ita in Christo fuit plenitudo gratiae intensiue, & extensiue.

TERTIVM patet, scilicet quod gratia Christi non fuit infinita. Primo quia capacitas finita non est susceptiua perfectionis infinitae, sed anima Christi quum sit eiusdem rationis cum animabus nostris est finitae capacitatis, ergo gratia recepta in ipso non fuit infinitae perfectionis. Secundo quia perfectio meriti, vel radicis merendi non excedit perfectionem praemij, sed gratia comparatur ad gloriam, vel ad visionem beatam, vt principium merendi ad praemium: ergo cum visio beata in Christe non fuerit infinita (alioquin operatio humana in Christo aequata fuisset operationi diuinae) sequitur quod gratia eius non fuit infinita. Quod autem dicitur Ioannis 3. Non enim ad mensuram Deus dat spiritum sanctum Christo: quod autem est immensum est infinitum. Dicendum quod illud dictum exponitur tripliciter. Vno modo de dono quod Deus pater ab aeterno dedit filio (scilicet de diuina natura quae est immensa) secundum quam tantus est filius; quantus est pater. Alio modo de dono quod datum est humanae naturae, vt vniretur personae diuinaeEt istud est infinitum ex parte alterius termini. Tertio modo potest exponi de gratia habituali, quae data est Christo non ac mensuram illam, quae data est aliis. Aliis enim dantur diuisim dona gratiarum, sicut dicit Apost. 1. ad Cor. 12. quod alij datu per spiritum sermo sapientiae, alij sermo scientiae, &c. Christe data fuerunt omnia genera gratiarum, & ad omnem effectum Et pro tanto dicitur non habuisse gratiam ad mensuram, non quod gratia eius infinita fuerit, sed quia habuit eam secundum totam sui plenitudinem intensiue & extensiue.

AD PRIMVM argumentum dicendum qu& instrumentum inanimatum non indiget habitu ad operandum, quia solum agitur, & proprie non agit. Instrumentum autem anima tum, quod non solum agitur, sed etiam agit, indiget habitu ad perficiendum ipsum ad operandum, & tale instrumentum fuit humanitas in Christo, propter quod indiguit gratia habituali.

Ad secundum dicendum quod in Christo fuit gratia linguarum, quamuis ea vsus non fuerit, quia praedicauit solum Iudaeis, sicut ipse dicit Matth vigesimoquinto, non sum missus nisi ad oues quae perierunt domus Israel: nec tamen propte hoc hanc gratiam inutiliter habuit, sicut non habet aliquis habitum inutiliter, quando eo non vtitur, quando non est opportunum: opportunitate enim existente esset inutilis sapientia, & quicunque habitus qui non exiret in actum.

Ad tertium dicendum quod remota capacitas animae, quum fit idem cum anima, vel cum potentia animae nunquam augetur vel minuitur: propinqua autem capacitas quae causatur es frequentia augetur, quamdiu est aliquis citra terminum, & pro statu illo non impletur, sed quando peruentum est ad terminum, ibi est status, & impletur capacitas, & sic fuit in Christo qui habuit gratiam in summo seu in termino.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1