Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum Christus secundum quod homo, sit, caput Ecclesiae
Εc YN νo quaeritur, vtrum Chritus secundum quod homo, sit caput ecclesiae. Et videtur quod non, quia capitis non videtur esse aliucaput, sed Christi, secundum quod homo, es zI aliud caput, secundum illud primae Corinth. 11 Caput Christi deus: ergo Christus secundum quod homo, non est caput Ecclesiae.
Item caput instuit caeteris membris morum & sensum. Se spiritualis sensus & motus, qui est per gratiam, non influuntu a Christo secundum quod homo. Nam sicut dicit Aug. 15. de trinitate, nec Christus secundum quod homo, dat spiritum sanctum, sed solum secundum quod Deus, ergo Christus secundum quod homo, non est ecclesiae caput.
IN CONTRARIVM est g dicitur Fpheci tposuim dedit caput super omnem eaeclesiam, vbi dicit glossa quod Christus dicitur caput secundum humanitatem.
RESPONSIO. Videnda sunt tria. Primum est, secundum quid competit Christo esse caput ecclesiae. Secundum est an sit caput omnium, & angelorum. & hominum. Tertium est an in Christo sit eadem gratia, gratia personalis, & gratia capitis
Quantum ad primum aduertendum est, quod sicut tota ecclesia dicitur vnum corpus mysticum per similitudinem ad naturale corpus hominis, eo quod sicut in corpore naturali sunt multa membra diuersos actus habentia, sic in ecclesia sunt multa personae habentes diuersa dona & officia, vt docet Apostolus Rom. 12. & 1. Cor. 12. Sic etiam in ecclesia dicitur esse aliquo caput ad similitudinem capitis humani. In capite autem humanc est duo considerare, scilicet rationem conuenientiae naturalis cum caeteris membris, & rationem differentiae ab eis, quae attenditur in tribus, scilicet in ordine, perfectione, & virtute, in ordne, quia caput est prima pars hominis, incipiendo a superiori. In perfectione, quia in capite vigent omnes sensus, & exterio. res, & interiores: in caeteris autem membris est, solus tactus. In virtute vero, quia virtus & motus caeterorum membrorum, & gubernatio eorum in suis actibus est a capite, propter vim cognitiuam, & motiuam ibi dominantem.
Hoc supposito patet quod Clristo secundum quod homo est, competit ratio capitis, quantum ad ejus omnes conditiones; quia illud quod est eiusdem naturae cum membris eccle. siae, excedit tamen ordine, perfectione, & virtute, habet rationem capitis: sed Christus secundum quod homo, est huiusmodi: eigo Christus secundum quod homo, est caput Ecclesiae. Maior patet ex dictis. Minor declaratur, quia Christu secundum quod homo, est vnius naturae cum hominibus qu sunt membra ecclesiae, excedit autem in ordine, quia gratia eius altior est, & prior dignitate, etsi non tempore, quia omnes alij acceperunt gratiam, per respectum ad gratiam ipsius, secundum illud Roma. 8. Quos praesciuit & praedestinauit conformes fieri imagini filij sui, vt sit ipse primogenitus in multis fiatribus. Excedit etiam in perfectione, quia ipse habet pleniti dinem gratiarum, quae in aliis sunt diuisae secundum illud Ioan. 1. Vidimus eum plenum gratiae & veritatis: habet etiam virtutem influendi sensum, & motum spiritualem membris ecclesiae, secundum illud Ioan. I. de plenitudine eius accepimus omnes Et sic patet quod Christo, secundum quod homo est, competit esse caput ecclesiae, secundum omnes conditiones capitis; ipsi autem secundum quod Deus est, non compent ratio capitis, quae est ratio conuenientiae naturalis cum membris, sed caeterae conditiones conueniunt excellentius Christo secundum quod Deus est, quam secundum quod homo, quia est eminentior dignitate, completior in perfectione, virtuosior in influentia seu operatione, & sic patet primum.
QVANTVM ad secundum, scilicet an sit caput non solum hominum, sed etiam angelorum. Sciendum est quod Christus secundum neutram naturam est caput angelorum quantum ad rationem naturalis conuenientis, quam debet habere caput cum membris, sed quantum ad alias tres conditiones potest dici caput angelorum & hominum. Cuius ratio est quia vbi est vnum corpus, necesse est ponere vnum caput, sed multitudo angelorum & hominum pertinet ad vnum corpus mystice loquendo, ergo habet vnum caput: hoc autem est Chritudo ordinata ad vnum finem secundum distinctos actus & stus, ergo &c. Maior patet. Minor probatur, quia omnis multiofficia potest dici vnum corpus, prout nunc mystice de corpore loquimur, sed multitudo angelorum & hominum ordi¬ natur ad vnum finem, qui est gloria diuinae fruitionis, ergo tam homines quam angeli pertinent ad vnum corpus ecclesiae mysticum, quae comprehendit militantem per fidem, & triumphantem, seu regnantem per speciem: cuius multirudinis caput Christus est, non solum secundum quod Deus, sed secundum quod homo, quia dona gratiae participas eminentius, & perfectius etiam quam angeliae habet etiam influere eis diuinas illuminationes, vt dicit Dionysius 7. cap. coelestis Hierarchiae: & ideo Christus secundum quod homo, non solum est caput hominum sed etiam angelorum. Et hoc expresse dicit Apostolus Coloss. 2. loquens de Christo, qui est caput omnis principatus. Et eadem est ratio de omnibus ordinibus angelicis.
Quamuis autem Christus fit caput angelorum & hominum, non tamen aequaliter omnium: quidam enim vniuntur sibi actualiter per gloriam; alij per fidem & gratiam, alij per solam fidem: Alij vero solum in potentia quandoque ad actum reducenda, alij vero in potentia, quae nunquam reducetur ad actum Et quia primus modus perfectior est quam secundus, & secundus quam tertius, & sic de caeteris vsque ad vltimum: idec Chnstus primo & prancipalius dicitur caput illorum, qui sibi primo modo vniuntury deinde secundario illorum qui secundo modo vniuntur sibi, & sic de caeteria qui autem ei nullo modo vniuntur, neque actu, neque potentia, vt infideles damnari totaliter desinunt esse membra Christi, quia iam non sunt in potentia, vt Christo vniantur, & sic pates secundum:
QVANTVM ad tertium dicendum est quod eadem gratia per essentiam fuit in Christo ad perfectionem personalem, & ad influendum membris ecclesiae, sicut caput habet membris influere. Cuius ratio est, quia perfecti est agere, & id quod est agenti ratio perfectionis in se, est sibi ratio agendi in alia ( sicut idem est calor, quo ignis est calidus, & quo calefacit alia.) Sed gratia personalis in Christo est, qua Christus in se perfectus est: gratia vero capitis est illa qua influit caeteris, ergo eadem est gratia personalis, & gratia capitis, & sic patet tertium. De gratia autem vnionis dictum fuit prius quod non est aliud, nisi vnio naturarum in Christo gratuite a deo facta, nullis praecedentibus meritis.
Ad primum argumentum dicendum est quod in metaphoricis locutionibus non oportet attendi similitudinem quantum ad omnia. Sic enim non esset similitudo, sed veritas, capitis ergo naturalis non est aliud caput, quia corpus humanum non est pars alterius corporis, sed corpus similitudinarie dictum, id est aliqua multitudo ordinata potest esse pars alterius multitudinis, sicut multitudo domestica est pars multitudinis ciuilis. Et ideo paterfamilias, qui est caput multitudinis domesticae, habet fupra se aliud caput, scilicet, rectorem ciuitatis, & hoc modo nihil prohibet quod Christus secundum quod homo habeat supra se aliud caput, scilicet deum, quamuis ipse sit caput ecclesiae, quisicut Christus secundum quod homo habet membris influere, sic secundum quod homo recepit influentiam a deo.
Ad secundum dicendum est quod dare gratiam, aut spiritum sanctum conuenit Christo, secundum quod deus est per auctoritatem, sed per meritum & ministerium comperit Christo secundum quod homo est. Augustinus autem negat Christum secundum quod homo est, dare spiritum sanctum per auctoritatem non autem per meritum & ministerium.
On this page