Praeambulum
Praeambulum
Ic quaeri opus est. Superius determinauit magiVster de plenitudine perfectionis Christi, quantum ad gratiam. Hic vero comparat perfectionem quam habet secundum quod homo ad perfectionem dei. Et diuiditur in duas. Primo comparat animan Christi ad perfectionem dei quantum ad scientiam. Secundo quantum ad potentiam, ibi, Si vero quaeritur. Prima in duas. Primo mouet quaestionem. Secundo determinat eam secundum alios, ibi, quibusdam placet. Tertio ponit propriam determinationem, & rationem aliorum soluit ibi, quidam respondentes. Tertia pars principalis ibi, si vero quaeratur, diuiditur in duas. Primo determinat veritatem. Secundo obiicit in contrarium, & soluit ibi, Sed si anima illa non habet. Haec est diuisio, &c.
IN SPECIALI sic procedit. Et primo quaerit vtrum Christus habuerit sapientiam aequalem deo. Et vtrum omnis sciat quae scit deus. Et respondet secundum quorundam opinionem, quod anima Christi non habuit aequalem scientiam deo, nescit enim omnia quae scit deus, quia ipsa est creatura, nulla autem creatura aequatur suo creatori. Et hoc confirmat auctoritate Cassiodori. Si ergo anima Christi non scit omnia quae des scit, non habet scientiam aequalem deo. Si enim Christi anima sciret omnia, sequeretur impossibile. Sicut enim Deus scit creare mi dum, & animam ita & anima Christi sciret creare mundum, & etiam seipsam. Postea ponit circa hoc opinionem propriam, anima Christi per sapientiam sibi gratis collatam a verbo cu vnita est, intelligit omnia, & scit omnia quae scit Deus, sed no potest omnia quae potest Deus, nec scit omnia ita plene, sicu Deus scit. Et ita non aequatur creatura creatori suo, quia lice aequatur in numero scitorum, non tamen in modo sciendi. Quo autem Apost. dicit, Nemo nouit quae Dei sunt, non obstat prae dictis de numero scitorum. Et arguit ad oppositum exponende Apostol. que spiritus datus est Christo non ad mensuram: & idec anima Chrilti habuit omnem scientiam. Et hoc confirmat auctoritate Fulventij. Inducit etiam ad hoc rationem quae tali est, nihil scit auquis quae eius anima ignorat, sed Christus omnia scit (vt concedunt omnes) ergo &c. Et quod obiicitur? tunc sciret creare mundum, & seipsum, dicitur quod habuit scientiam, sed non potentiam, scit enim quod mundus creatus est: scii etiam se esse creaturam, sed non creandam. Postea quaerit qualiter anima Christi non habet potentiam alia creandi, sicut omnia sciendi. Et respondet quod naturaliter fuit capax sciendi omnia non tamen posse omnia. Et subdit quod forte Deus non potuit e dare potentiam faciendi omnia, licet potuerit ei dare potentiam faciendi aliqua quae de natura sua facere non potuisset. Postea opponit per Ambrosium; qui dicit quod potentiam quam Dei filius naturaliter habet homo accepturus erat ex tempore. Et respondet quod hoc non dicitur, pro eo quod Christus secundum humanam naturam habuit omnipotentiam ex tempore, sicut habuit secundum diuinam naturam ab aeterno. Sec quia filius Dei ab aeterno omnipotens futurus erat homo in tempore habens omnipotentiam non secundum humanam naturam, sed secundum diuinam. Et in hoc terminatur, &c.
On this page