Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum anima Christi perfectius videat essentiam diuinam, quam quaecunque alia creatura

QVARSTIO PRIMA. Vtrum anima Christi perfectius videat essentiam diuinam, quam quaecunque alia creatura. Thom. g. 4. 10. ar. 4.

CIRCA distinctionem istam primo quaeritur de i scientia Christi. Secundo de potentia. Et quia quidam ponunt in Christo triplicem scientiam praeter scientiam diuinam beatam, & infusam, & experimentalem, seu acquisitam, ideo de istis quae retur per ordinem. Et primo de scientia beata, de qua quaerumtur duo. Primum est, vtrum anima Christi perfectius videat di ninam essentiam, quam quaecunque alia creatura. Secundum est, vtrum anima Christi videndo diuinam essentiam cognosca in ipsa omnia. Ad primum sic proceditur. Et videtur quod anima Christi non videat perfectius Deum, quam angeli beati, quia idem obiectum, & eodem modo repraesentatum perfectius apprehenditur a perfectiore potentia, sed idem est obiectum, & eodem modo repraesentatum angelo beato, & anima Christi, scilicet essentia diuina per semetipsam repraesentata Potentia autem intellectiua angeli perfectior est quam potentia intellectiua animae Christi: ergo diuina essentia perfectius apprehenditur ab angelo, quam a Christo.

Item natura quae magis est ad imaginem Dei magis capas est maioris beatitudinis, sed natura angelica est perfectius ad imaginem Dei, quam anima humana in Christo, vel in quocunque alio, ergo est capax maioris beatitudinis, ergo angelus ve est, vel esse potest, saltem posset esse beatior Christo. Maior patet per Augustinum decimo quarto de Trinitate, qui dicit( anima eo est ad imaginem Dei, quo eius capax est, ergo quod magis est ad imaginem, magis est capax eius. Minor patet, quia imago Dei reperitur in sola intellectuali natura, ergo perfectior est imperfectiori, sed natura intellectualis perfectior est in angelo, quam in homine, ergo & imago.

INCONTRARIVM arguitur, quia in beatitudine quanto aliquis est superior, tanto perfectius videt Deum, sed Christus est superior in beatitudine omni creatura etiam angelica, ergo perfectius videt Deum. Maior de se patet. Minor probatur dicitur enim Ephesiorum primo, quod Deus patet constituit Christum in coelestibus super omnem principatum, potestatem, & virtutem, & dominationem, & omne nomen quod nominatur non solum in hoc seculo, sed in futuro.

RESPONSIO. Videnda sunt tria. Primum est, an in Christo fuerit cognitio beata. Secundum est, vtrum fuerit persectior cognitione existente in quacunque creatura. Tertium est, vtrum comprehenderit diuinam essentiam.

QUANTVM ad primum dicendum est quod rationaliter ponitur in Christo fuisse cognitio beata etiam ab instanti suae conceptionis. Primo, quia quamuis persona diuina de potentia absoluta potuerit assumere creaturam irrationalem non beatificabilem, tamen non decuit, ex quo sic porest argui. Natur. quae est assumpta ad supremum esse, debuit eleuari ad summum operari sibi possibile, sed natura humana in Christo fuit assumpta ad summum esse, ergo decuit quod eleuaretur ad summum operari sibi possibile. Sed beatitudo quae consistit in visione diuinae essentiae est summa operatio possibilis naturae humanae, ergo &c. Secundo quia sicut dictum fuit prius in Christo fuit ple¬a nitudo gratiae intensiue; & extensiue quia data fuit gratia vt vniuersali principio, sed sub plenitudine extensiua continetur gloria quae est quaedam gratia, vel gratum faciens, vel saltem gratis data, ergo Christus a principio habuit gloriam, sed gloria non est sine visione beata, quare &c. & sic patet primum

QUANTVM ad secundum sciendum est quod cum visio beata dependeat ex duobus scilicet ex potentia intellectiua, & ex lumine gloriae, non est difficile videre quo modo anima Christi videat perfectius Deum quam animae caeterorum hominum beatorum, quia cum anima Christi aequeturanimabus caeterorum hominum in naturali lumine intellectus, excedat autem in lumine gloriae, non est mirum si excedit in claritate visionis essentiae diuinae, quod autem excedat alias animas quo ad lumen gloriae, patet: quia gratia & gloria sibi inuicem correspondent, sed Christus habuit tantam plenitudinem gratiae quod nullus purus homo habuit aequalem sicut in praecedente distinctione probatum est; ergo habuit tantam plenitudinem gloriae quod nullus purus habuit aequalem. Et sic propter excessum luminis gloria & puritatem in lumine naturali facile est videre quo modo anima Christi excedat omnem animam in vldendo Deum.

De angelis autem secus est, quia & si anima Christi excedat angelos quo ad lumen gloriae: exceditur tamen ab angelis quo ad lumen naturale intellectus, propter quod non est ita facile vi dere quo modo anima Christi perfectius videat Deum quam angeli. Imo posset alicui videri quod angeli perfectius videant ipsum, quia perfectior est visio secundum perfectiorem excessum luminis requisiti ad visionem, sed angeli plus excedunt ammam Christi quantum ad lumen naturale quam anima Christi excedat angelos quantum ad lumen gloriae, quare &c. Maior videtur manifesta, minor probatur, quia maior est excessus secundum speciem quam secundum intensionem in eadem specie, sed angelus excedit animam Christi in lumine naturali secundum speciem, quia alterius speciei videtur esse intellectus angelicus & humanus. Anima autem Christi excedit angelos in lumine gloriae secundum intentionem in eadem specie, quia lumen gloria videtur esse vnius speciei in quocunque beato, quare &c. Et sic posset alicui videri quod angeli perfectius videant Deum quam anima Christi, & fortiori ratione quam anima cuiuscumque alterius hominis, hoc igitur est quod facit difficultatem in proposito.

Hoc autem non obstante tenendum est quod anima Christi perfectius videat Deum quam quicunque angelus loquendo de visione beata. Ad cuius declarationem sciendum est uod si cognitio beata in homine & in angelo esset alterius & alterius speciei sicut nonnulli credunt de cognitione naturali huius & illius impossibile esset vnam aequari alteri, quia duae species non possunt esse aequalis gradus. Et fortiori ratione non esset possibile cognitionem inferioris speciei puta hominis, excedere cognitionem perfectioris speciei scilicet angeli, nunc autem non est sic, imo cognitio beata cuiuslibet creaturae angelicae & humanae est vna secundum speciem. Cuius ratio est quia gratia & gloria, praemium & meritum sibi inuicem correspondent. Gratia autem gratum faciens est vnius speciei in hominibus & angelis cum sit gratia per quam tam homines quam angeli adoptantur in filios Dei similiter meritum, vt meritum cum sit per gratiam & charitatem informantem est in omnibus vnius rationis specifica quamuis opera meritoria sint diuersarum rationum in genere naturae, ergo cum similiter gloria & visio beata, quae est hominum & angelorum praemium, sint vnius rationis in eis, & cum recipiant magis & minus, possibile est lumen gloriae & gratiae, & visionem beatam adeo intendi in homine quod excedet vtrumque in quocunque angelo sicut factum est de Christo propter assumptionem naturae humanae ad diuinum suppositum, quae assumptio non est communicata naturae angelicae. Nusquam enim angelos appraehendit, sed semen Abrahae, vt dicit Apost. ad Hebr. 2 capit. Per idem patet quod etiam puri homines possunt aequari & parificari angelis in beatitudine & aliqui homines aliquos angelos possunt excedere vt dicit beatus Gregutius quod ad singulos ordines angelorum assumuntur aliqui ex hominibus, quod non est intelligendum de aequalitate officij vt quidam male exponunt sed de aequalitate praemij, quia actus & efficia ordinum angelorum sunt purgare, illuminare, perficere, custodire, & nunciare qui non competent aninabus sanctis post re¬ surrectionem, nec modo competunt eis secundum communem legem, quamuis aliquae ex diuina dispensatione aliquando reuelauerint, & nuntiauerint aliqua viuentibus. Sed priuilegia paucorum non faciunt legem communem, & ideo aequalitas hominum cum angelis non potest intelligi quoad ista quae pertinen ad cognitionem reuelationis, sed solum quoad visionem diuina essentiae. Quia sicut homines possunt parificari angelis in merito ratione gratiae, quae est radix merendi, & propter multiplicationem meritorum ex parte hominis, & quia meritum homini innititur merito Christi: sic possunt parificari in praemio, quod est visio beata, vt plenius habet videri 2. lib. dist. 9.

Ad rationem dubitationis suprapositae dicendum est quod maior propositio habet veritatem, quando lumina duo se habende pari & aeque immediate ad cognitionem, & agens, vel influen cognitionem agit vel influit ex necessitate naturae. Tunc enim secundum maiorem excessum luminis est perfectior cognitio, si potentia non laeditur ab excessu. Nunc est ita quod lumen naturale intellectus, & lumen gloriae non se habent aeque immediat ad visionem beatam, quia quamuis vtrumque se habeat passiue ad visionem beatam, tamen non aeque immediate, quia lumen naturale, intellectus est ratio recipiendi remota, lumen vero gloria est dispositio propinqua & immediata. Actus autem recipit variationem per illud quod se habet immediatius ad ipsum: & ideactus beatitudinis magis variatur secundum variationem lumini gloriae, quam secundum variationem luminis naturalis. Item deui influens visionem beatam, non influit eam ex necessitate naturae, sed libere. Et ideo prout placet, potest eam influere intensius: vel remissius non obstante dispositione maiori vel minori huius vel illius luminis, propter quod dato quod lumen gloriae requireretur, ex necessitate ad visionem beatâ, adhuc Deus posset influere perfectiorem visionem homini quam angelo non obstante maiori perfectione luminis naturalis angelici quam humani.

Quantum ad tertium dicendum est breuiter, quod anima Christi diuinam videndo essentiam non comprehendit ipsam. Cuiuratio est, quia vbi perfectio obiecti in actuali entitate, excedit perfectionem potentiae in intellectualitate, ibi obiectum non comprehenditur a potentia, sed perfectio diuinae essentiae in entitate excedit perfectionem potentiae intellectualis creatae erginulla potentia creata potest comprehendere diuinam essentiam Maior patet, quia illud comprehenditur, cuius finis attingitur, vel positiue ponendo terminum, vel negatiue remouendo ex cessum (ita scilicet vt actualitas obiecti non excedat intellectualitatem potentiae) minor manifesta est, scilicet quod essentia diuina perfectior sit in entitate, quam potentia quaecunque creata i intellectualitate, sicut infinitum perfectius est finito.

Ad primum argumentum dicendum quod licet potentia intellectiua angeli sit perfectior in naturalibus, quam potentia intellectiua animae Christi, tamen non ad lumen gloriae anima Christi perfectior est angelo: lumen autem gloriae secundum vnam opinionem plus facit ad visionem beatam, quam naturalis perfectio potentiae. Et ideo anima Christi ratione maioris luminis gloriae potest esse beatior angelo.

Argumentum secundum probat quod angelus potest esse beatior homine quocunque, etiam Christo: & illud non videtur inconueniens. Si enim Deus daret tantum lumen gloria angelo, quantum dedit animae Christi, angelus esset beatior anima Christi, quia aequaretur in lumine gloriae, & excedere in lumine naturae. Non decuit tamen quod daret angelo tantum lumen, sicut Christo, ne natura non assumpta aequaretur, imo excederet naturam assumptam.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1