Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum anima Christi videndo Deum, videat in ipso omnia

QVAESTIO SECVNDA. Vtrum anima Christi videndo Deum, videat in ipso omnia. Thom. 3. 4. 10. ar. 2.

AD SECVNDVM sic proceditur. Et videtur? anima Christi videndo Deum, non videat in ipso omnia. Quia scientia animae Christi non pe test aequari scientiae diuinae, sicut nec anima eius aequari potest essentiae diuinae, sed si anima Christi videns Deum cognosceret omnia in ipso, scientia anima Christi aequaretur scientiae diuinae: ergo &c. Maior iam patet Minor probatur, quia quantitas scientiae attenditur secundum numerum obiectorum. Si ergo anima Christi cognosceret omnia sicut Deus, scientia animae Christi aequaretur scientia diuinae, quod est impossibile.

Item Matth. 20. dicitur quod de die illa, scilicet de die iudicij nemo scit, neque angeli in coelo, neque filius, sed tantum patet. Sed constat quod filius secundum diuinam naturam sci omnia, sicut patet: ergo secundum humanam ignorat aliquid quod non ignorat pater.

IN CONTRARIVM est quod dicit beatus Greg rius 4. Dialog. loquens generaliter de omnibus beatis, quid es quod nesciant, qui scientem omnia sciunt. Et super Apoc. 5 cap. dignus est agnus qui occisus est accipere virtutem, & deitatem, & sapientiam, dicit glosa, id est omnem cognitionem.

RESPONSIO. Quaestio ista solum intelligitur de cognitione beata, vtrum secundum eam anima Christi videndo Deum cognoscat in ipso omnia. Circa quod intelligendum de rebus possumus habere duplicem cognitionem, scilicet quid sint, & an sint. Prima est cognitio rei quantum ad quiddiratem & essentiam. Secunda est cognitio rei quantum ad actualem existentiam. Dicendum ergo quod anima Christi videndo Deum cognoscit in ipso omnia entia, & possibilia, quantum ad id quosunt, de nullo tamen cognoscit ex natura talis visionis, an fit an non. Cuius ratio est ista, intellectus creatus videns clare diuinam essentiam, videt in ipsa omnia quae per ipsam naturaliter, & ex necessitate repraesentantur, alia vero non, sed essentis diuina naturaliter & ex necessitate repraesentat omnes res entes, & possibiles, quantum ad illud quod sunt. Non autem quantum ad actualem existentiam (scilicet an sint, an non) ergo omnis intellectus creatus tam Christi quam cuiuscunque alterius, videndo Deum, cognoscit in ipso de omni re ente vel possibili quid sit, non autem an sit. Maior patet, quia ex parte repraesentantis non est impedimentum, quum repraesentet naturaliter, & ex necessitate, & determinate. Nec ex parte cognoscentis, cui fit repraesentatio, quia ex quo potest in essentiam diuinam quae excedit omnia alia, etiam simul sumpta, potest in omnia per ipsam repraesentata. Minor probatur, quod enim repraesentet omnes res entes & possibiles, quantum ad id quod sunt, non est dubium, quia aliter Deus qui cognoscit omnia per suam essentiam non cognosceret omnes res.

Quod autem repraesentet eas naturaliter, & ex necessitate probatur sic, diuina essentia repraesentat res creatas, sicut causa repraesentat effectum. Sed diuina essentia est causa secundum potentiam omnium rerum naturaliter & ex necessitate quantum ad id quod sunt, licet non sit actu causa producens nisi libere. Est enim in potestate diuinae libertatis producere quamlibet rem sed non est in libertate diuinae naturae posse producere quancunque rem, imo ex naturali perfectione diuinae essentiae, est habere potentiam omnia producendi. Sicut autem causa secundum actum respicit effectum, quoad eius existentiam, ita causa secundum potentiam respicit effectum secundum essentiam, seu quantum ad id quod est, quia sicut ex parte causae est productiuum & producens, ita ex parte effectus est producibile, & productum. Quorum primum respicit essentiam absolute secundum respicit eam sub actuali esse, sicut ex parte causae productiuum respicit potentiam, producens autem respicit actionem: res ergo creabiles, quantum ad id quod sunt necessario & essentialiter, repraesentantur ab essentia diuina, vt est productiua virtus, sed quantum ad existentiam actualem non, quia dependent ex libera voluntate diuina. Et sic patet minor: sequitur ergo conclusio principalis, scilicet quod intellectus videns diuinam essentiam, videt in ea omnia alia, quantum ad id quod sunt: scit enim de quocunque ente possibili quid est, vt quid est homo, & quid est asinus: non tamen scit vtrum homo vel asinus sint in rerum natura, ex natura talis visionis: nec in hoc intellectus Christi excedit alios intellectus beatos, nisi in limpiditate videndi.

Ad primum argumentum dicendum quod scientia animae Christi non aequatur scientiae diuinae, per hoc quod videt omnia quantum ad id quod sunt, neque quantum ad numerum scitorum, neque quantum ad claritatem cognitionis, non quantum ad numerum scitorum, quia deus non solum scit de rebus quid sini secundum naturam speciei & quidditatis, sed scit de vnaquaque specie rei quot indiuidua sunt actualiter, vel erunt pro quacunque differentia temporis, quia cognoscit essentiam suam non solum vt est potens producere, sed vt est actu volens producere hoc vel illud: numerus autem indiuiduorum excedit numerum quidditatiuum secundum speciem. Etiam dato quod aequaretur secundum numerum scitorum non tamen simpliciter. Quia quantitas scientiae non solum attenditur secundum numerum scitorum, sed etiam secundum claritatem cognitionis. Constat aute quod deus clarius videt res, quam quicunque intellectus creatus

Ad secundum argu, dicendum quod illa cognitio de die iudici quando futura sit, est cognitio an sit, vel quando erit: & talem cognitionem nullus beatus praeter deum habet ex natura visioni diuinae, vt dictum fuit: nihilominus quamuis anima Christi hoc modo non habuit cognitionem de die iudicij, habuit tamen per reuelationem: dicitur tamen nescire, quia non fecit nos scire. Interrogatus enim ab Apostolis super noc Act. 1. noluit eis indica re, sed dixit, non est vestrum nosse tempora, vel momenta, &c. Pater autem dicitur scire, quia hanc cognitionem tradidit filio, non solum secundum diuinam naturam, sed etiam secundum humanam, sicut Chryst. argumentatur: si enim Christo homini datum est qualiter opoteat eum iudicare, multo magis datum est ei scire, quod est mi nus, scilicet tempus iudicij.

Auctoritas autem Gregorij adducta pro alia parte, intelligenda est de cognitione rerum quantum ad essentiam, & non quantum ad existentiam, vtrum sint, an non. Et similiter expe nenda est glossa Apoc. vel vtrumque intelligendum est, non solum de cognitione beata, sed etiam de quacunque cognitione diuinitus intusa, de qua postea quaeretur.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2