Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum praeter cognitionem rerum in verbo data fuerit Christo cognitio rerum in proprio genere

QUAESTIO TERTIA. Vtrum praeter cognitionem rerum in verbo data fuerit Christo cognitio rerum in proprio genere. Thom. 3. 5. 11. ar. I. & 2. & §.IL.Ar.1.

EINDE quaeritur de secunda cognitione, qua ponitur in Christo. Et quaeritur, vtrum praetecognitionem rerum in verbo fuerit Christo inIfusa alia cognitio rerum in proprio genere. Et vi detur, quod non, quia eiusdem secundum idem, ac respectu eiusdem non est nisi vna perfectio, sed Christus, secundum partem intellectiuam non habet de eisdem rebus aliam cognitionem, ergo &c.

Item vbi est cognitio perfecta, non indigetur cognitionimperfecta, sed omnis creata cognitio quae nabetur de rebus in verbo, ergo vbi est cognitio de eisdem rebus, in verbo, superfluit omnis alia cognitio de eisdem rebus sed in Christo est cognitio rerum in verbo, ergo &c

IN CONTRARIVM arguitur, quia cognitio rerum in verbo non excludit in angelis cognitionem earum in proprio genere: matutina enim cognitio non excludit vespertinam: ergo similiter in Christo cognitio rerum in verbo non excludii cognitionem rerum in proprio genere.

A RESPONSIO. Circa quaestionem istam videnda suni tria. Primum est, an in Christo fit ponere talem scientiam. Secundum est, ad quae, & quot se extendat. Tertium est de vsu illius scientiae, vtrum fuerit collatiuus, & per conuersionem ad phatasma¬

Quantum ad primum dicendum est, quod praeter cognitionem beatam fuit in Christo cognitio infusa, qua cognouit res in proprio genere. Quod probatur dupliciter, supposito illo quod dictum fuit superius, scilicet qued non decuit filium Dei assumere natura humanam imperfectam: tunc sic, sicut se habet gratis ad voluntatem, sic scientia ad intellectum: sed in Christo fuit plenitudo gratiae perficiens voluntatem non solum ad actus patriae, sed etiam ad actus viae: ergo in Christo fuit plenitudo scientiae perficiens eius intellectum, non solum quo ad actum patriae, quae est vilio beata, sed etiam quo ad actum viae, quae est cognitio rerum in proprio genere. Secundo quia dicit Dionys. 7. c. coelestis Hierarchiae, Christus secundum quod homo docet angelos. Hoc autem non potest intelligi quo ad cognitionem beatam quia secundum illam quilibet docetur immediate a deo vidende diuinam essentiam, & illa, quae repraesentatur per ipsam. Oportet ergo quod intelligatur de alia scientia, per quam cognoscuntu res aliter quam in verbo. Tenendum est ergo, quod in ipso ab in stanti suae conceptionis fuit non solum cognitio beata, sed eti quaedam alia cognitio infusa, per quam cognouit non solum entinaturalia, sed eiam mysteria diuina, vt statim dicetur.

Quantum ad secundum dicendum est, quod scientia haec extendit se ad cognitionem omnium rerum naturalium, & ad cognitionem omnium mysteriorum diuinorum, & omnium cogitationum, & factorum hominum. Quod autem extendat se ad cc gnitionem omnium rerum naturalium, & omnium mysteriorum diuinorum patet ex eodem principio, ex quo supra, scilicetae decuit animam Christi esse perfectissimam. Ex quo sic arguitur Ens in potentia non est perfectum quousque reductum sit ad actum, sed anima Christi fuit in potentia naturali ad cognitionem omnium rerum naturalium, cum haec sit natura intellectu: possibilis: fuit etiam in potentia obedientiali ad cognitionem omnium mysteriorum diuinorum: ergo cum fuerit perfectisfima, oportet quod habuerit cognitionem omnium naturalium & mysteriorum diuinorum. Quod autem cognouerit omnia facta, & cogitata hominum patet, quia cuilibet beato praetervisionem diuinam reuelatur quicquid ad ipsum pertinet, sed ad Christum secundum quod homo est, pertinet iudicare de omnibus hominibus factis, & cogitationibus eorum, ergo Christus habuit cognitionem omnium hominum factorum, & cogitationum ipsorum: ipsam tamen diuinam essentiam non videt pe talem scientiam, nisi sicut videtur in viatoribus deductione na turali, quia visio clara & nuda diuinae essentiae est visio beata, de qua dictum fuit supra haec autem quae dicta sunt insinuantur mystice de Christo Esa. II. vbi dicitur, plenus spiritu sapientiae, & intellectus, scientiae & consilij. Nam ad sapientiam pertine cognitio diuinorum ad intellectum principiorum, ad scientiam cognitio conclusionum, & ad consilium cognitio agendorum, quae omnia perfectissime fuerunt in Christo, propter quod dicit Apost. Col. 2. quod in Christo sunt omnes thesauri sapientiae, & scientiae Dei absconditi: & sic patet secundum.

Quantum ad tertium de vsu talis scientiae vtrum fuerit collatiuus, & de conuersione ad phantasmata. Intelligendum est? duplex est collatio: vna per quam ex notis inuestigantur ignota, & talis non fuit in Christo, cui omnia nota erant per scientiam infusam. Alia est collatio, per quam ex aliquo actu considerato deducitur aliud non actu consideratum, licet habitualiter esset notum, & haec fuit in Christo, quia non considerauit simul omnia, quorum notitiam habitualem habuit. Et ideo ex vno actu considerato potuit aliud non actu consideratum collatiue deducere. De conuersione autem ad phantasmata videtur esse tenendum, quod fuerit necessaria ad vsum talis scientiae. Cuius ratio est, quia perfectio recipitur secundum modum, & capacitatem receptibilis. Haec autem scientia de qua loquimur, fuit perfectio animae Christi secundum quod erat viator. Conditio autem animae intellectiuae pro statu viae est nihil cognoscere, nisi pe conuersionem ad phantasmata, non solum quo ad res naturales, sed etiam quo ad diuina mysteria dicente Dionys. quod impossibile est nobis aliter superlucere radium diuinum, nisi sacrori velaminum varietate circumuelatum. Propter quod videtur quod ad vsum talis scientiae requirebatur in Christo conuersio ad phantasmata. Et ideo vsum talis scientiae non habuit Christus a principio, licet habuerit habitum.

Ad primum argumentum dicendum que maior veritatem habet de perfectionibus eiusdem rationis, non autem de perfectionibus diuersarum rationum, quia eandem reni possumus cognoscere per seipsam, & per causam suam: & hae sunt diuersa cognitiones eiusdem potetiae respectu eiusdem obiecti. Et eodem modo est de cognitione in verbo: & in proprio genere, quia non sunt eiusdem rationis, sed diuersarum.

Ad secundum dicendum est quod licet habens cognitionem perfectam non indigeat minus perfecta, non oportet tamen quod minus perfecta superfluat, quia vtraque perficit subiectum secudum modum suum, nec vna minuit perfectionem alterius, & ideo licet cognitio beata simpliciter sit perfectior quacunque cognitione alia, eo quod est nobilioris obiecti, tamen alia cognitio videtur esse in aliquo perfectior quantum ad cognitionem rerum creatarum quia per cognitionem beatam non cognoscitur de rebus, an sint, an non. Per aliam autem cognitionem cognoscit Christus de rebus an sint. Et similiter de mysteriis diuinis, de factis & cogitatis hominum, propter quod non superfluit, imo quo ad hoc perficit, vel supplet id quod non habetur per cognitionem beatam.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3