Quaestio 4
Quaestio 4
Utrum in Christo fuerit scientia modo humano acquisita
QUAISTIO QVARTA. Vtrum in Christo fuerit scientia modo humano acquisita. Thom. 3. 4. 9. ar. 4. ad primum.
POSTEA quaeritur vtrum in Christo fuerit aliqua scientia modo humano acquisita. Et videtur quod sic, quia Christus in scientia profecit secundum illud Luc. 2. Iesus proficiebat sapientia, aetate, & gratia apud Deum & homines. Et Ambr. dicit quod proficiebat secundum sensum humanum. Sed constat quod non proficiebat quantum ad scientiam diuinam & beatam, nec quantum ad infusam, quia vtramque istarum habuit plenissim: ab instanti suae conceptionis, ergo proficiebat secundum aliam scientiam modo humano acquisitam.
Item perfectio gratiae non excludit perfectionem naturae, sed ad perfectionem naturalem animae pertinet acquirere scientiam per experimentum & doctrinam, ergo scientia beata & infusa quae fuerunt in Christo per gratiam, non excludunt ab eo scientiam modo naturali acquisitam.
Ad idem est quod dicitur Hebr. 5. quod cum esset filius Dei dicit ex iis, quae passus est obedientiam.
IN CONTRARIVM arguitur, quia si in Christ. esset aliqua scientia modo humano acquisita, ille modus esset per doctrinam vel experientiam, non per doctrinam, quia sicut dicitur Ioan. 7. Mirabantur Iudaei dicentes. Quomodo hic litera scit, cum non didicerit eas? nec per solam experientiam, quia illa scientia quae est per solam experientiam hominis acquisita est valde imperfecta, quod non est ponendum in Christo: ergo nullo modo fuit in Christo scientia modo humano acquisita.
RESPONSIO. De hac quaestione sunt duo modi dicendi, non solum a diuersis doctoribus, sed ab eodem in diuersis locis. Vnus est quod in Christo fuit scientia humano modo acquisita Alius est, quod in Christo non fuit aliqua talis scientia. Et vterque modus potest aliqualiter sustineri, facta tamen alia & alia suppositione.
Si enim ponatur quod omnis scientia infusa sit alterius rationi a scientia acquisita tunc potest probabiliter sustineri quod praeter scientiam infusam fuit in Christo alia scientia naturali modo acquisita. Quia ex quo sunt diuersarum rationum vna non impedit quin alia possit simul esse in eodem subiecto, nec aliquid perfectionis est auferendum a Christo quod inueniatur in aliis hominibus, sicut est acquisitio scientiae modo naturali.
Si autem scientia infusa & ac quisita sint eiusdem rationis maxime eiusdem obiecti tunc tenendus est secundus modus, scilicet quod in Christo non fuit aliqua scientia modo naturali acquisita. Sup. positio autem videtur probabilis, quia sicut visus naturaliter habi tus, & per miraculum restitutus est vnius rationis sic scientia uaturaliter acquisita, & diuinitus infusa videtur esse vnius rationis
Quo supposito probatur tripliciter quod in Christo non fuit aliqua scientia humano modo acquisita. Primo sic, in eo qui habet iam habitum scientiae per ea, quae a sensu accipit non acquiritur nouus habitus eorum quae prius sciuit. Alioquin duae formeiusdem rationis essent simul in eodem subiecto quod est impossibile: vel saltem vna superflueret, sed Christus habuit habitum scientiae infusae per quam cognouit quicquid naturaliter est cognoscibile vt dictum fuit prius, ergo per ea, quae a sensibus accepit non fuit in eo acquisitus habitus nouus scientiae.
Secundo probatur idem sic, Sicut inconueniens est quod Christus acceperit scientiam ab hominibus per auditum ita inconueniens est quod acceperit scientiam per experientiam ex rebus sensibilibus, sed omnes concedunt communiter quod inconueniens fuit Christum accipere scientiam ab hominibus per auditum, vel doctrinam eo quod ipse fuit datus nobis doctor, ergi inconueniens fuit quod Christus acciperet scientiam ex sensibilibus per experientiam, minor conceditur ab omnibus. Sed maic probatur, quia homo non accipit scientiam ab alio homine, nisi quia proponuntur ei voces significatiuae rerum scibilium, ita c homo docens non videtur esse nisi obiectum proponens. Et eodem modo res sensibiles se habent ad hominem, quia ex his tanquam obiectis sumit cognitionem per experimentum. Si ergo inconueniens est Christum accipere scientiam ab hominibus, quia in hoc videtur sua perfectio dependere ab hominibus eadem ratione videtur inconueniens Christum accepisse scientiam, a rebus per experientiam, sic enim perfectio sua dependeret a rebus
Tertio, quia scientia, quae acquiritur per experientiam ex hoc quod sensibilia sunt praesentia sensibus, sed sensibus Christi pauca valde sensibilia fuerunt praesentia comparatione eorum quae nunquam sensu praecepit, ergo scientia hoc modo acquisit: fuisset in Christo valde imperfecta, quod non est dicendum. Et si dicatur quod licet corporalibus sensibus Christi non fuerunt omnia corporalia subiecta. Ex his tamen quae subiecta fuerunt potuit in aliorum notitiam deuenire. Cum ex lumine naturali intellectus possit homo procedere ad intelligendum effectus per causas & econuerso. Eo modo potuit Christus videndo corpora coelestia compraehendere eorum virtutes & effectus quos habent in istis inferioribus licet eius sensibus non lubiacerent. Non videtur, quia ex sola visione corporum coelestium nullus potest compraehendere virtutem eorum, sed potius experientia effectuum loquendo de naturali cognitione hominis, de qua nunc agimus. Et ideo per experientiam nabitam in quacunque re non potest haberi scientia de illis rebus, de quibus est experientia, vel de consimilibus secundum speciem. Sic enim ex multis sensibus fit memoria, ex multis memoriis experimentum. Ex multis experimentis vniuersale quod est principium artis & scientiae, vt dicitur in prohoemio metaphysicae, sic igitur videtur probabiliter quod in Christo non fuerit aliqua scientia modo humano acquisita.
Ad rationes in contrarium. Ad primam dicendum quod profectus siue incrementum in scientia potest esse dupliciter. Vno modo quantum ad essentiam habitus, quia efficitur habitus intensior, vel quia ad plura se extendit. Et isto modo Christus in scientia non profecit, quia omnia sciuit secundum habitum ab instanti suae conceptionis aeque perfecte sicut postea, & sic loquitur Damascenus qui dicit quod qui proficere dicunt Christum sapientia & gratia, vt additamentum sensus suscipientem non eam, qua est secundum hypostasin, vnionem venerantur. Alio modo est profectus in scientia quantum ad aliquem modum certitudinis. Sicu cum aliquis certus de aliqua conclusione per demonstrationem (puta de eclipsi) eam postea sensibiliter intuetur. Per hoc enim noua certitudo additur & praecedens confirmatur. Et haec vocatur certitudo experimentalis, & quantum ad hoc creuit scientia, inquantum quotidie aliqua videbat, quae prius non viderat, licet ea sciret per scientiam sibi infusam. Et de hoc incremento loquitur Euangelista & Ambrosius, vel potest dici profecisse in scientia, sicut magister exponit in littera non secundum se. Sed quia maior de die in diem ostendebat hominibus, ex quibus manifestabatur sua scientia & gratia.
Ad secundum dicendum quod perfectio gratiae quae est alterius rationis a perfectione naturae non excludit eam. Sed si per gratiam detur alicui perfectio quam posset acquirere per naturam, tunc ea data similis non posset acquiri, ne duae formae eiusdem rationis sint simul in eodem subiecto: per id quod dictum est prius patet responsio ad illud quod dicitur ad Heb. 5. didicit, &c. quia hoc intelligitur solum quoad certitudinem experimentalem.
On this page